Annales academici

발행: 1855년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

13쪽

RECTOR AGNIFICUS

IN FACULTATE THEOLOGICA.

14쪽

LECTOR.

15쪽

HABITA

17쪽

Solemi hoo die tam mihi esse felici contingit, ut Rectoris Academiae

munus , post tria lustra, iterum deponere liceat faustomumine gestum. Fausto, inquam, umine gestum Νam, uti calamitatis ac detrimenti publici quidem expers hoc anno Academia mansit magno beneficio Dei, sic civium studiis simul atque requentia floruit. Iuventus autem haec Academica tanta se mihi probavit modestia, virtute, humanitate, ut omnisollicitudine hac ex parte Rector vacarem et Academia salva vel sine Rectore gubemaculisque suisset. Quare Auditores quod mihimet ipse gratulor, idem et vobis et Academiae et vero atriae grates Deo laudesque agendi amplam materiam esse, id profiteor meam hoc die felicitatem augere. Μagistratus autem munere abituro, quum ex riorum more ho sit impositum oneris, ut sestum Academiae diem celebret ratione, atque in medium proserat, quae laterarum, atriae, Religionis, te universe quod vivimus commodis et emolumento ipsi quidem videantur prodesse; equidem conversis in aetatis nostrae rationem oculis, Divinaeque Religionis quae nunc est conditioni intentus, inde repetendam duxi, quam sumerem mihi coram vobis dicendi materiam.

18쪽

Nec desunt profecto, quae tuto dicas, a te oris muri. In his vero unum, quod neque Us effugit, quotquot Religionis ac humanitatis estis

amantiores, neque meam non potuit advertere mentem eamque saepenumero suspensam tenere. Hoc Volo . A. eam nunc esse populorum vel

cultissimorum conditionem vitamque moralem, ut sanctae Religionis vis benefica subinde misere lateat et licet ea sit felicitas temporis nostri, ut revixerint apud innumeros homines Religionis Euangeliique amor ac studium, haec tamen sic revixisse, ut simul invaluerint rixae renovatae sint factiones, et dominentur hodie ubivis plus quam theologica odia. Cuius rei tristissimae princeps saltem ac praecipua caussa, cum in male intellecta et adhibita Religionis indole lateat, adeoque eadem illa sit, quae omni seretempore rei Christianae cladem gravissimam intulit, operae omnino pretium sactqrum me spero, si hanc caussam historico vobis explicandi periculum laciam. Dicam igitur de multam e re odieque neglectis Religionis Caristianae indyle atque munere praeficis. Et dicam quidem Humanissimi Auditores non ut voluero, sed ut potero; at Dei auxilio vestraque, dudum mihi cognita, benevolentia fretus, ea utar animi dicendique libertate, quam uti rei gravitas, ita temporis, quod vivimus, necessitas et vero huius Cathedrae Lugduno-Batavae dignitas et auctoritas postulant. Duplicem autem argumenti rationem si bipertita omnis sequetur oratio, ut statim quidem id, quod in Christiana Religione omino summum est,

pro viribus vobis exponam.

Quodsi animem igitur, divinam hanc Religionem omni sua indole ac

destinatione omnino practicam esse, scio quidem nil me inauditi vel insueti proferre, nihil adeo, cuius non ultro omnibus, sincere illam colentibus, clam insideat animi persuasio at vel sic talia simul, qua et alio verti et contra meam mentem intelligi acile possint. Quare quo magis constet, quam agimus, caussa, ante paucis illam definire quam uberius explicare

iuvabit. - Quid igitur An Christianae Religioni indolem practicam vindicans, illud iam ago, ut Divinam hanc Institutionem argumento ac principiis comtemplativis aut theoreticis omnino arere perhibeam ut adeo

19쪽

omni iam Dogmaticae Christianae veluti nervos praecidam eorumque hominum, si Dis placet Christianorum audaciam tuear ac levitatem, ut, quid credat quis, aut quid verum divinumque habeat, modo bene si vivat, nihil referre contendant temere Profecto, tunc demum recte id sapienterque dictum laudarem, si aut absque undamento esse aedificium posset, aut stolidus ille, quem Divinus Servator domum suam aedificantem super arenam facit' ,sisset maxime sapiens dicendus. At vero, in eorum ipsorum, quae solent theoretica et dogmatica dici, quaeque vulgo Fidei Capita audiunt, in horum, inquam, indole et ad divinam Religionem ratione, omnis sere, quam hic agimus, quaestio vertitur. ibi nimirum Christum, sapientiam et iustitiam et sanctimoniam, et vero hac via redemptionem, a Deo factum nobis Apostolus dicit ' iure meritoque principi loco hanc statim sapientiam

laudavit, utpote quae mentem maxime spectans, ea complectitur et suppeditat omnia, quae magnae rei initium faciant, quibusque porro et animo iustitia et voluntati sanctimonia, et vero homini toti quanto suprema illa impertiri beatitas possit, quae redemptionis nomine, omnem eius spectat cum Deo reconciliationem. manc autem sapientiam sive theoreticam seu alio nomine dicas, eam vero simul ita maxime practicam esse, ut hominis, in theoreticis vel parum exercitati, sit usibus accommodata salutique insediviat, nemo facile poterit in dubium vocare, nisi qui aut Christum Theologiam docuisse, aut ante sit Theologus quisque quam vere Christianus, perverse contendat. - Quare A. A. quamvis, Religionem Christianam comtemplativis superstructam notionibus harumque adeo uberiorem et dogmaticam explicationem maxime necessariam isse, ultro satemur: ipsam Divinae

Religionis indolem ideo omnem praeficam dicimus, quoniam in ipsa quidem Divina Institutione singula theoretica illa hactenus proposita tantum et veluti delibata occurunt, quatenus faciant ad animum erigendum, ---- tenus ipsi vitae instaurandae inserviant Deo Christoque dicatae, - eoque valeant unice, ut homo genusque hominum universum, vitiositatis ereptum imperio, ad moralem sui explicationem , ad similitudinem Dei, ad beatitatem denique adsurgat atque procedat. - Hoc igitur significamus, ubi

ipsam divinae Religionis indolem munusque illi a Deo impositum, omnino

20쪽

practica et moralia dicimus Quod quam verum sit, imo verissimum . nunc paucis iuvat in memoriam remeare.

Et statim quidem ad antiquiorem illam Dei patefactionem, cuius . .

libri nobis historiam servant, provocare licebit. Huius enim argumentiva, consilium, ratio omnis, quin sua indole mere practio sint, ecquis dubita- Verit, nisi qui ἀνθρωποπαθειαν illam, ad quam, quae res divinas spectant, omnia et singula hic sunt proposita, negliget, neque quae a fronte ad calcem hic usque recurrunt, eo esse destinata videat, ut in oculos incurrat turpitudo mali moralis, ut huius inter homines frangatur debelleturque imperium, verae vero eoque gratae virtutis studium crescat et stabiliatur. - heoreticum dicas sublime illud: In principio creavit Deus coelum et terram lVa theoreticam, quae sequitur, et informatae telluris et creati hominis et originis peccati mox increscentis enarrationem: - th retica item, quae Deum hic porro unum, omnipotentem, Sanctum, iustum, bonum, hominum praesertim amore ac misericordia plenum, perpetuo nobis ante oculos ponunt; - at videas, quam haec ipsa sint moralia maxime, e nimirum dicta ac destinata, ut, atris instar, aberrantes ab interitu filios suos homines Deus servaret, sui timore eos et amore incenderet, perque nullas non suae roridentia vias Sui tandem similes redderet. Ut singula paucis complectar ab aureo isto Dei ad Cainum effato ν Nonne bene si egeris erectio est Sin male cubat ante portam peccatum II te sibi submittere ardet. Tu vero dominaberis it V ' ab hoc aureo, inquam, effato, per cuncta, quae continuata deinceps serie exstant Patriarcharum native enarratas historias, instituta minica, Davidis pii suspiria animi, Salomonis sapientiam, Prophetarum denique sublimia verba, ad ultimam illam, in qua Μalachias desinit, orituri tandem Solis iuεfiliae annuntiationem R) - in hisce omnibus contemplativam, certam absolutamque divinarum rerum patefactionem sane laustra quaesiveris; at hoc unum dominari

ubivis videbis salutare consilium Dei, ut Divinae sanctitatis ac beatitatis homo ipse particeps fiat.

SEARCH

MENU NAVIGATION