Annales academici

발행: 1855년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

O O. 11 Et his quidem de antiquiore illo tempore dictis, iam omnem videor mihi Divinae atefactionis indolem delineasse.

Non certe alium finem aliudve munus uberiori illi, non imius populi, sed hominum omni loco ac tempore Omnium, per Christum institutioni Deus imposuit. Ecce, adest tandem, quem pacis, quem iustitiae antiqui annuntiaverunt

Prophetae auctorem ), cuiusque ultimus mox affuturae salutis praenuntius, ιν esse eius in manu ventilabrum dixit, quo mundaret aream suam, ut

segregato in horreum tritico, paleas igne comburereti Ecce, adest Divinus ille Divinae Religionis auctor, in cuius ineffabili erga genus humanum amore, in cuius vita omni rebusque omnibus, hoc unum semper ipsi propositum cemimus, ut superato vitiositatis inter homines fractoque imperio, hos idoneos redderet, qui sui instar ad veram animi vitaeque pietatem, ad moralem virium omnium explicationem, ad Dei adeo similitudinem adspirare possent atque procedere. νΜeliorem mentem induiminil' ' en primam, omnia iam complectentem, Divini Servatoris ad homines vocem, qua doceret eos, ad Sanctam, quam conderet, societatem patere aditum nulli, nisi per sinceram animi vitaeque emendationem. Eo se in mundum venisse consilio dixit, non ut abrogaret Dei legem moralem, sed ut melius sanctiusque illius observandae omnibus per idem se ducem praeberet '. Sic omnes Regnum Dei eique congrue tem probitatem, ceteris posthabitis, quaerere iussit, ut non sumeret eum Magistrum ac Dominum profiteri ), sed atris Coelestis voluntatem saceremque tendere, ιν ut persecti fierent, quemadmodum esset ille perfectust V )Sic adeo vitam suam deposuit, ut moriundo pro pecostus, nos ipsos peccato mori doceret. Et sic in vitam rediit, ut novae aetemaeque vitae in nobis studium aleret. Hoc igitur modo Divinus ille non doctoris dogmatici munere lanctus est, sed ratione semper morali lucem ac Servatorem mundi se praestitit. -- Deum patefecit, non ut naturae eius arcana interpretaretur, sed ut hominibus

22쪽

12 NICOLAI CHRISTIANI UT

eum benignissimum a rem monstraret uiam Dei se darit, non ut suam, sublimem illam, cum Patre coniunctionem rimari nos cogeret, sed ut nos quoque per eum esse posse oo Dei doceret. - Gurrectionem aerisamque probavit, non ut suturarum rerum certam nobis absolutamque notitiam impertiret, sed ut vitae coelestis nos spe et expectatione firmaret. Fide nos eum amplecti voluit, non ut longa serie certa quaedam, Vix

intelligibilia, nobis credenda iniungeret octrinarum atque Fidei Capita, sed ut nos ipsos omne addictos sibi ac coniunctissimos redderet. Hac autem via praeeuntem Dominum secuti sunt eius discipuli et Apostoli. - De ceteris quidem, ex ipsius disciplina prosectis, novistis A. A., quam nativa ratione, omnemque aversantes subtilitatem dogmaticam, hi simplicem illam vitaeque accommodatam Christi institutionem in seriptis suis singuli reserant, ita ut eodem iure Apostolus amoris Iohannes ιν ei' Petrus, ιν vitae probae Iacobus dicatur, quo solet a fidei Apostolus' sere Paulus audire. At vero hunc PAuL- , multiplici Iudaeorum imo et Graecorum eruditione imbutum, hunc ita didacticum, ita dogmaticum, ut Theologia Christianae unus sere soleat pater atque auctor haberi, hunc igitur quis fortasse dicat prima, quibus Euangelium nititur, principia sic excussisse atque explicuisse ulterius, ut eligio Christiana, tamquam ex plebeia quadam simplicitate, ad philosopham subtilitatem plenitudinemque Theologicam, ipso auctore iam adscendisse censenda sit. Verum nolite A. A. a nativa ac mere practica Evangelii simplicitate sic aberrantem Apostolum vobis proponere. Profecto, immortalia sunt de Religionis doctrina viri praeclarissimi merita. Ecquis adeo est, qui negaverit, interiorem ac pleniorem Euangelii cognitionem ipsius maxime scriptis deberi Nec tamen eo auctore factum, si Theologia, si res mere theoretica ac contemplativa innumeris, heu videri coeperit Christi Religio Tantum hinc abest, ut in ipsa, quam ad Romanos scripsit Epistola, didaetices

quamquam specimine summo, caussam tamen mere moralem perpetuo et Vero unice agat. Quaecunque adeo sint, uti in ceterorum Apostolorum, si in AvLI scriptis, argumenti dogmatici ac theoretici loca, - ea Volo, quae in systematica Theologia dicta eL-ea et probantia audiunt, celDj0jtjgod by

23쪽

ad unum haec omnia in oratione contexta leguntur, ubi auctor non explicationibus theoreticis vacat, nec doctoris dogmatici munere fungitur, sed vero ad pacem, ad misericordiam, ad constantiam, ad fidem, spem et caritatem Christianos hortatur ). - Reputent hoc, qui in huiusmodi fortuito aliudque agendo dictis, nescio quid recondit et absoluti requirunt. Nos certo inde discamus oportet, in scriptis quoque Paulinis, dogmata Religionis hactenus tantum commemorata et veluti delibata exstare, quatenus , quibus scripsit, hominibus, ad excitandam augendamque vitam vere moralem a Christianam faciunt adeoque ipsam illam, quam exhibent, theoreticam institutionem sua indole ac consilio omnem omnino practicam esse. - Sit igitur TAvLua suo iure Theologiae pater dicendus hoc adeo, ad eius exemplum, Theologi Christiani semper libere ac strenue agant, ut aeterna Religionis principia, uini adhibita cura ac sollicitudine, e suis sontibus repetant, errorum sordibus purgent, in clariore perpetuo luce ponant hoc vero simul a ΡΑum discant sibique persuadeant omnes, Vanam omnem Theologia scientiam esse, nisi quae per fidem, spem et caritatem, haec tria, per caritatem maxime I ad illam animi vitaeque ducat emendationem, qua alenda ac perficienda Anne Euangelii munus spectatur. Hoc superest A. A. Euangelium non doctrinam theoreticam aut dogmaticam, sed vero novae vitae sontem ac scaturiginem esse. - Quid igitur mirum, si aulas suam ipse huius Euangelii explicationem simplici νInstitutionis ad pietatem' nomino dixerit et contra eos quidem aio nuncupaverit eam, quos cognitionis iusto subtilioris studio ab illius simplicitate suo iam tempore aberrantes videbat η Quid mirum, si ipsum divinae Religionis inter homines firmamentum, non contemplativam quamdam ac subtilem divinarum rerum cognitionem esse pronuntiet, sed Vitam sanctam,

qua, quicunque Christi velit nomine dici, Ipso duce, ab Ouini iniquitate

discedat '. Hoc ipsum, recedere ab iniquitate, nec malo superari, sed malum vincere bono, virtutem, pacem et laetitiam colere in spiritu sancto:

hoc ipsum dixit Regni divini participem esse ' vero consilio apparuisse

24쪽

gratiam Dei declarat, ut instituat nos ad vitam sobriam, iustam, iam in

hoc mundo agendam, spe certa exspectantes suturam gloriae Dei, i. e.

Iesu Christi Servatoris nostri, apparitionem, qui se pro nobis ideo dederit, ut liberaret nos ab omni iniquitate, sibique ipse populum vindicaret bonis operibus deditum i). benefica Evangelii lux O salutare eoque dignissimum Religioni Christianae impositum munus Cui et nos debemus quicquid solatii est. quo indigeamus in huius vitae caducae miseriis quicquid auxilii et incitamenti, quo inditas nobis a Deo moralem indolem viresque explicare possimus atque perficere quicquid denique boni, cuius, sive in hac sive in futura vita, nobis esse participes liceati Utinam semper id perpendissent, quibus summum hoc contigit beneficium

Dei, mortales Non sic intacta nuce manducare putamen tentassent, spretave margarita in una concha haesissent. Non tot numero rixae, lites,

odia, dissidia acerbissima homines luce Christiana beat' turbassent ac dilacerassent. Neque videretur saepissime divina via Euangelii inter homines desiderarii Haec tristior sane Α Α cogitatio animum subit, ubi iam eo se vertit oratio, ut, quod in Religione summum est, quomodo id, per seculorum decursum hominibus fuerit acceptum, declaret. Hanc nimirum mihi causam agenti, prosecto non laudatoris aeque atque historici partibus iungillectit. Nec tamen laudis laetitiaeque materies, imo vero maximae deest. Nam quis tandem est humanarum rerum tam parum diligens observator, qui non magna et ineffabilia agnoscat, quae Religioni Christianae hominum

genus iam prope universum debeat Ecce, iam omnem mundi huius faciem et conditionem mutavit. Novus cum illa seculorum iam natus est ordo. Quodsi adeo, ne perversis quidem hominum studiis labefactata uiquam, Semper Vel obscurata luceret, multumque degenerata a sua indese, tamen fructus magno numero saluberrimos ferret prosecto eo nunc divinior

25쪽

nobis Religio erit, unde, vel invitis hominibus, tot tantaque iam bona

perpetuo emanarunt.

Hanc vero insitam ipsi divinam vim celebrantes, non tamen possumus non Christianam Religionem tam sui saepe dissimilem resarciendisque humani generis malis imparem factam, lugere. Cuius rei caussae, quamvis aliae sunt bene multae, A. A. - quibus sponte ac necessario actum, ut lente demum, perque nullos non casus, ad maiorem persectionem processerit, haec tamen princeps, quod qui, per seculorum decursum, hanc suo singuli modo colebant eligionem mortales, ex illius sonte alia potius omnia haurire studuerint, quam ea maxime, quorum ipsa sontem se ac scaturiginem dicat. Eo usque nimirum, nil nisi nova ac sublimior rerum divinarum metaphysicarumque patefactio ea contineri Christianis in genere visum est, ut huius sere unice subtilius explicandae ac vindicandae studio occupati, negligerent interim ac saepe despicerent,

quicquid praesidii et emolumenti ad ipsius vitae viriumque moralium explicationem benignissimo largitur haec institutio Dei.

Hoc vero si nunc meum est, paucis delibatis, ipsius historiae voce probare, tristis sateor agenda mihi caussa incumbit; at si aΜagistra vitae' vero Historia dicitur, ita utilis, ut necessaria prorsus. Eo tamen tristior, quo citius hic, quem volo, morbus religionem Christianam invasit. Iam ipsum AuLum, novistis, contra sui temporis Dogmatices arrogantiam acriter monuisse i). Quo autem iure hoc secerit, quantumque Euangelii simplicitati ac seuctibus nocuerit ista hominum male curiosorum omnia

rimandi libido id quidem, qua fluxit inde Christianismi Orientalis miserrima ratio, heu luculenter testatur. Sive enim nosticorum familias magno numero varias spectes, sivi anichaeorum late patentem ac bene ordinatam Ecclesiam: omnes et singulos reperies quidem, sua phantasia elatos, in Christi religione sublimia quaeris Coelorum numerum, Universi origines, Animarum ortum, ali causam, Christi iam anteactam vitam, alia, a Christianorum usibus vel remotiora, quaerentes: - at unum illud, quod in Evangelio tamen summum est, turpiter negligentes quo nimirum

26쪽

vitae hominum verae eique aeternae excitandae inserviat ac perficiendae sieadeo verioris virtutis Christianae omni notione isti Orientales carebant, ut moralem hominis emendationem, non in hia vita agendam vel adsequendam, sed a suturis demum post mortem purgationibus expectandam esse persuasissimum sibi haberent. Sed provida Numinis actum est cura, ut, procedente Religione, ex Oriente ad Graecos propediem princeps verterit Euangelii inter homines sedes. Est nimirum morescentis inter Graecos Ecclesiae haec potissimum virtus ac gloria, quod debellata Orientalium aberratione, suis finibus circumscribere accuratiusque iam definire et exponere ipsam Religionis doctrinam eiusque placita coeperit. -- videas, quaeso, quantum Graeci isti, hac

via ulterius progredientes, novae sua vice auctores exstiterint aberrationis.

Suo enim abrepti studio philosophandi, ipsam Divinam Religionem tamquam Philosophiam tractant. Humana cum Divinis audacter confundunt. Nil ipsis arduum Arcana Dei tentant. Quod vero peius Socrae licet riginae finibus longissime excedentes, non tamen sibi singuli, sed assis omnibus Christianis, videntur sibi philosophari. Eo usque processit in conscientias hominum dominandi libido, ut determinatis temere, quae nec Deo visum est revelare, tamen quid credendum de iis esset, praescriberetur singulis Conciliorum auctoritate. - Sic igitur, inter Graecos primum, Christiana, quae dicitur, Theologia nata est at sic ipsius Divinae Religionis omnem occupavit haec humana Theologia locum Euangelii enim eiusque indolis omnino practicae, tam altum interim est hisce Graecis silentium, ut libris argumenti critici, dogmatici, polemici quidem orbem repleverint, moralis vero in Vere practici vix ullam post se reliquerint. - Quid quaeritispFervo dogmaticus et polemicus omnium et mentes occupat animosque incendit. Dilacerantibusque Ecclesiam litibus mere theoreticis ac metaphysicis, ecce, frigescit fides, languet virtus, exsulant pax atque caritas, et facilis, heu ΜΟΗAMMEDI religioni paratur victoria. Quare A. A. si bono Dei consilio factum est, ut Orientalium in Ecclesia principatus antea Graecis cederet, haud certe minori eius beneficio accidit, ut hos sua vice Latini exceperint. Hi enim, quod iam CICER ait: ιν omnem virtutis laudem in actione ponentes,' in Ecclesia quoque, non philosophanteS

27쪽

se prodiint, sed Religionis placita ipsius vitae hominum usibus accommodantes. itunt aversanturque tricas illas ac spinas disputationum, quae Graecis placebant. Non dissiciliora Theologiae aut Christologiae capita tentant, unam vero Anthropologiam Christianam et Ecclesiae Disciplinam, Graecis neglectas, diligunt atque colunt Lites quidem non sic arcentur. At quo servore de Trinitate Christique naturis certarunt perpetuo Graeci, eodem de Peccato, de oenitentia, de Ecclesia, de auxillis Gratiae Dei, semper sere Latini Libros reliquerunt argumenti dogmatici omnino paucissimos, moralis vero atque practici tantum non omnes. Ex his adeo prodiit, qui inter Christianos omnium primus Morum doctrinam data opera scripsit, ΑΜ-osIus. Ut verbo dicam nihil relinquunt intactum, ut ipsi vitae atque moribus Religio prosit. Utinam vero, quod magno sic agebant ardore, id semper recte fecissent eoque processissent ulterius, ut in luce collocata divina vi Euangelii, hanc non externae tantum vitae rationi regundae, sed morali atque internae hominis adhibuissent emendationi. Huius amo rei periculum quidem secerunt, sed levius illud et omnino irritum Pietatis exercitia magno sane numero adsunt et religiose coluntur sed pietatis arbitrariae ac sere extemae. Non quid Deo, quid proximis, quid sibi, sed quid Ecclesiae praestandum sit, quaeritur. Haec una enim omnem occupat, apud Lapinos, ipsius Euangelii locum. ovum sic servitutis iugum Christianis imponitur Christiana exsulat libertas, cum libertate ipsa verior moralitas omnis. Virtutis vitaeque Christianae non nisi umbrae ac sere spectra supersunt. Communi autem invalescente religionis, vitae, morum depra tione, ecce, huic ipsa omnis, in capite atque membris, ita subest Ecclesia, ut iam evenire videatur, quod aliquando dixit Servator: ν Vos estis sal terrae, si vero salsaporem amisit, quid erit, quo saliatur 3 Νec tamen amiserat, neque melioris, aliquando affuturae, rationis spes et exspectatio deest. Expergiscitur tandem latens dudum, quem in sortissimis istis de stirpe Germanica populis Divina Religio excitaverat, sensus vere moralis Urit eos, cuius ipsi participes sunt, conscientia mali. Quamque in se in aliis, in universa qua late patebat Ecclesia, dominantem deplorant vitae Christianae deformitatem, hanc propellere omni studio ac

28쪽

Μagnae rei sic initium ducitur. - Sed ardua, quae sunt pulcra. rium

serme seculorum certamine omniumque animorum opus est agitatione, ut,

debellatis Scholasticismi Μysticismi, Superstitionis et Hierarchiae viribus, ingens illa in lucem prodeat Ecclesiae Instauratio, quam Seculi XVI initium

vidit. Haec autem nunc suo se iure Reformationis antiquo nomine dixit, utpote quae ex moralis indigentiae sonte omnem suam originem trahens, etiam morali maxime Ecclesiae instaurationi ipsa se destinatam sentiebat. Μissis enim ceteris disputationum dogmaticarum ambagibus, profligatisque magno numero vitae vere Christianae impedimentis, claris contra et perspicuis verbis viam salutis in hoc uno omnibus monstrat: ν Gratis a Deo per repositam in Christo fidem hominem iustificarii' Hanc vero fidem, simplicem illam et mere practicam, sic ipsius Euangelii voce vindicat et commendat, ut, non novorum Dogmatum, sed vero Novae Vitae innumeris

iam longe lateque ducem et effectricem se praeStet. Sic igitur inchoavit Resormatio moriae issam, quam in spe et votis habebat Ecclesiae emendationem. Cur minus perfecerit illam, neque ipsa perrexerit satis Euangelii indolem moralem tueri hoc Α Α tempore imprimis nostro haud inutile est commemorare. Resormatores nimirum, laudabili instituto in unam vim Religionis practicam intenti, illas continuo vindicaverunt doctrinas, quae viderentur ipsis

cum Euangelio hominisque natura ac salute coniunctissimae esse. Ceteras vero abstrusioris heologiae partes, - neque reiicientes eas temere, nec data opera corrigentes, sic reliquerunt intactas, ut tacite superessent;

unde factum, ut sensim pedetentisque antecedentium temporum theoretica dogmata tantum non omnia, - quicquid per seculorum decursum Ecclesiae, potius quam S. Vterarum, invaluerat auctoritate, ipsum Symbolumiseudo- Athanasianum tamquam verae et indubitatae Religionis doctrinae, in Protestantium quoque heologia locum suum recuperarent. Huius quidem rei ΡΗIL. ΜELAΝcΗTONI Loci commune nobis esse indicio ac testimonio possunt. In prima nimirum praeclari huius operis, quod Ecclesiastico Canone dignum ipse LuetBERva censuit, editione, sic omnem emendatae exposuit amplitudinem Theologiae, ut missis leviusve perstrinous, quae Trinitatis Christique naturae spectant materia, locis, ea modo uberius Disjtjgod by

29쪽

stum reconciliationem. ιν Quid enim prosuit nobis ' inquit, ιν Scholasticorum per tot iam secula lamysteriis istis desudantium cura pV u Hoc vero est Christum cognoscere, beneficia eius cognoscere, non, quod alii Volunt, naturas eius cognoscere Vel modo incamationis. At sic ELANORTON, nec dissentiente LuTHEEo, dum iuvenile adhuc vigore spectabilis suaeque indolis omnino practicae conscia sibi Reformatio erat. Quantum vero hanc suam mutaverit naturam, id vel repetitae eorumdem Locorum Communium editiones testantur. Sic enim perpetuo emendatae

scilicet, prodeunt, ut habitum induant magis magisque mere dogmaticum, nec tandem vacui sint ullo eorum, quae Graecorum olim philosophandi subtilitas practicae admiscuerat Euangelii simplicitati. Hinc vero, hinc, Α Α tamquam ex andorae quadam pyxide, quam tristia, quam adeo foeda ac turpia prodierint, utinam, salva Historiae veritate, in aetem posset oblivione latere At felix, quem aliena faciant pericula

cautum. Exstant enim publico, unde nostra, inde sequior saltem aetas

sapientiam discat lites acerbissima illae at infructuosae de Dei arcanis inter ipsos Protestantes nunc agitatae. Exstant dira illa de Antiuinitariis sumpta supplicia, SERVETI imprimis miserabile satum. rem incredibilem semperque lugendam Inquisitorum haereticae pravitatis munere iam ipsi illi nunc funguntur homines Reformationis luce beati Ad flammas damnatur, non Euangelii adversarius, non qui Christi beneficia respuit, sed qui alio, quam Ecclesiae sim placuit, modo, interpretandum censet mysterium Dei. Ecce, rogo jam adstat. te genua flectit Christum Servatorem ac Dominum invocat. ιν Iesu Christe,' inquit 1 aetem Dei fili, miserere est' Christiane precatum eum vos sortasse dixeritis. Aliter vero, qui tum, consolaturus scilicet, morienti adstabat, pius tamen ille atque

doctus, ARELLus Christum, non ιν aeterni Dei filium,' sed ιν aeteraium' profiteatur ν filium Dei,' moribundum hortatur. Hoc vero se salva --

scientia, posse miser ille SERVETu negavit. - Ο imbecilla, o coeca ingenia hominum o sui iam dissimilem Ecclesiae Resormationem l Quae nimirum intermortuam vim atque indolem Euangelii practicam in vitam esset revocatura, haec sua vice, haec ipsa sic in dogmatismi vitium labitur, ut dati sibi a Deo muneris iam omnis nescia videatur.

30쪽

20 NICOLA CHRISTIANI ISTAlia commemorare supersedeo sententiarum divortia, reviviscenti tamen vitae vere Christianae eo nunc emiciosiora, quo proprius doctrinas illas mere practicas tangebant, quas primum in lucem protraxerat Resormatio. Ipsam Coenam Domini, eo institutam consilio, ut amoris omnibus divino vinculo esset, irarum suisse, novistis, discessionis aeternique sere odii caussam. At ceterae quoque, quae hominem, eiusque conditionem miseram, propositamque ipsi salutis viam spectant, gravissimae Euangelii doctrinae, hae ipsae, ad unam sere omnes, ita nunc magis magisque Dogmaticorum expertae sunt curas, ut morali sua indole atque Virtute, magnam certe partem, destituerentur. Imo haud desuerunt brevi, qui orthodoxam Ecclesiae doctrinam ulterius perpetuo explicantes, cum eo procederent temeritatis, ut 'peccatum originis ipsam hominis substantiam,' imo vero 'bona opera ad salutem esse noxia' perhiberent, omni iam virtuti ac pietati Christianae

apud innumeros omnino nervos praeciderent.

Et sic quidem, imperium capescente Dogmatica Theologia, Malis contra atque ractica neglecta omnis ac sere spreta iacuit. Res mata Ecclesia sateor, hoc suo nomine ita semper haud omnino indignam se praestitit, ut moralem Euangelii et Resormationis indolem diligentius coleret perpetuo ac tueretur, neque doctrinae tantum aut fidei, sed vitae imprimis integritatem curae cordique haberet. In LAMBERTO DANAEO nascentis nostrae Academiae lumine, virum adeo tulit, qui Eutem Caristianae data opera excultae omnium primus exemplum satis egregium poneret. Verum neque huius, neque aliorum prohibuerunt labores, quin ιν laetatis exercitatio,' quamquam Reformatis maximi semper sacta, tamen invalescenti inter ipsos quoque Dogmatismi imperio magis perpetuo locum cederet. Quod quidem eo minus mirari subit, quoniam vel ipsius Cate- olim Heidessem eis. aurei quamvis illis quidem temporibus libelli, factum est auctoritate, ut Christiana virtus vitaeque sanctitas, omnis adeo moralis animi vitaeque hominis emendatio atque persectio, non tamquam omnium primum ac princeps haberetur, ad quod Christus ipse, per fidem sibi habitam, omnes erigere atque adducere vellet, sed vero tamquam subsequens aliquid ac secundarium, o grati nimirum animi sensu, quoad ejus fieri possit,

derivandum. De Lusterana vero Ecclesia nolite quaerere. maec enim eo usque omniSDj0jtjgod by

SEARCH

MENU NAVIGATION