Annales academici

발행: 1855년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

O Iliso M. 211 are, eis nil aliud, certe iuvari ). Similem ardorem multi tum Itali ad haec studia attulerunt et incredibile dictu est, quanta mox in illa regione principum avore et doctorum laboribus incrementa ceperint. Neque intra Italiae fines steterunt, sed Galliam, Britanniam nostramque patriam saecvio XV et XV similis antiquitatis amor pervasit. Sponte vestris mentibus

occurrunt celebrata ΠDoLPHI AGRICOLAE, EssELII GANsFoRTII, DESIDERII ERA8M nomina, quibus mox successerunt GUL BUDAEUS, quem

literarum Graecarum inter Gallos instauratorem appellare non dubitamus, Ιs. AsABBONus , in quo nescias quid magis admireris, incredibilem eruditionis copiam an fortitudinem, qua utitur in admonendo rege suo, ne salubria historiae praecepta contemnat, os ScALIGER, qui omnes multiplici doctrina superat et cuius scripta omnium saeculorum admirationem movebunt, GER. o. ossIus, huius quondam Athenaei decus, quem a VoNDu Io ob immensam scientiam Vix nimio praeconio matum esse plurima, quae scripta reliquit, testantur,inus GROTIus denique, quem virum

in theologia, iuris scientia, civili prudentia excellentem antiquas literas in otio et inter vitae negotia egregie excoluisse inter omnes constat. Sed quid ego plures nominem, qui illis temporibus philolagiae laude floruerunt, quum usque ad saeculum XVII sere medium nemo in ulla disciplina magnus fuerit, qui non hinc esset prosectus Ab eo inde tempore philologorum auctoritas decrevit suisque finibus philologia circumscripta est, quo ipso tamen disciplinae dignitas aucta potius videtur quam imminuta. Quotusquisque paulo humanior est, qui ignoret quid superiore saeculo in

deinde OLPIus praestiterint, ne eos memorem, qui horum principum laudes aliquo intervallo persecuti sunt et orationis virtutem ingeniique praestantiam, qua veterum monumenta censentur, docte illustrarunt. tque ex his alii in aliis disciplinae nostrae partibus bene versati sunt maximeque diversa sunt doctorum hominum iudicia de eo, quod summum sit, quod philologum spectare oporteat. Non tantum mihi arrogo, ut quaestionem saepe a multis agitatam solvere me posse putem, sed tamen stimare non

dubito primarium philologi minus esse diligentem veterum scriptorum interpretationem. Hanc ille ita instituat, ut non meram otii sui delecta-27.

222쪽

212 . . . G ationem quaerat, neque ut eruditionis laudem inde captet, si sibi contigerit

ingeniosis coniecturis veram antiqui scriptoris manum reducere. Nam nisi pulchram orationis formam contemplantes elegentiam augemus, nisi optimum quemque legendo ad veritatem et honestatem ducimur, nisi graviores ipsi et meliores evadimus, hoc studium non tanti est, ut aetatem ei impendamus, neque vehementer promovebit illam, quam pollicetur, humanitatent. Diligentem autem interpretationem veterum scriptorum esse multi laboris facile obtinebo. Requiritur enim primum accurata cognitio illius scientiae, quae sermonis Graeci et Latini ingenium docet, cuius unius ope ιν ad illarum gentium, quae aliis saeculis vixerunt, memoriam descendere in eamque penetrare concessum est, cuius qui potestatem non accurate perceperit,

tanquam peregrinus multa perperam intelliget, alia plane non animadvertet ' ). Grammaticae comes est adiungenda critice, quae quando exercetur ab eo, qui cum ingenii quadam elicitate magnam prudentiam multumque usum coniungit, omnium artium sere princeps dici meretur. His fundamentis superstruitur illa interpretatio, sed minime potest absolvi et perfici, nisi accedit antiquitatis cognitio ex ipsis sontibus hausta et recentiorum lectione confirmata esserat igitur philologus oportet cognitionem historicam veteris aevi, qua res civiles et literarias, omniaque, quae ad Vitam cum publicam tum privatam pertinent, ubi opus fuerit, illustrare possit. Campum videtis immensi ambitus, quem nemo unus decurrere potest, et in quo colendo post tot saeculorum labores et nostrae et posterorum industriae, etiamsi nova praesidia inveniuntur nulla, permulta agenda supersunt. Age nunc Α Η consideremus ea, in quibus philologi industria versatur, ut quaenam utilitas ex iis studiis laboribusque sperari possit appareat. Si sermo illud est, quo uno vel maxime praestamus seris, si est simulacrum mentis animique, cuius vi et comprehendimis rerum notae et retinentur et discemuntur et consociantur et sine quo per totam vitam titubaremus, quis neget imprimis utile esse studium, quod ponitur in iis linguis, quae a sollertibus populis sormatae ac persectae et a summis ingeniis excidiae sunt ac perpolitae Nemo sanus ingenii monumenta, quae recentioressu quisque lingua exegerunt, fastidit et odit, neque ex hac literarum luce redire cupit in ea tempora, quum ex tenebris inedii aevi Europa emergens n0Vae quasi vitae subsidia quereret e revocato studio Latinam mox etiam Disjtjgod by

Corale

223쪽

Graecarum literarum, quum viri docti timide ederent, quae vernaculescripsissent, solamque sibi nominis famam ex iis, quae Latine componerent, augurarentur; sed quanquam nihil recentiorum laudibus detrahimus, contendimus tamen nullius sermonis recentioris studio antiquarum linguarum desiderium resarciri posse. Cuiusvis linguae studium mirifice acu ad omnes ingenii vires excitandas memoriam locupletando, iudicium acuendo, elegantiam promovendo, nullius aeque atque antiquarum. tque ut nemo patrii sermonis ingenium probe perspicit, nisi illum cum aliis idiomatis eiusdem stirpis comparare potest, sic perpetuo errant misereque vacillant, qui diomata gentium Romanicarum et Germanicarum sine accurata OMnitione sermonis Graeci et Latini explicare conantur. Non curamus igitur inepto homines, qui tempus, quod nos in linguis mortuis terendum putamus, aliquanto melius dari censeant earum linguarum studio, quae in ore hominum sint multoque sacilius percipiantur. Non vident, dum odioso isto mortuarum nomine praestantiam huius studii convellere cupiunt, se invitos magno opere illud commendare. Nam, ut alienis verbis utar, his ipsa mors immortalitatem parit facit enim, ut communi lege solutae sormam quam habent constanter servent nec amplius mutationem subeant ). Latinus sermo in ore hominum esse desiit et magis magisque invalescit consuetudo, ut viri docti de rebus etiam ad antiquitatem pertinentibus scribentes sua quisque lingua tantur; - quod bene an secus fiat, nunc non disputo, sed etiamsi usus Latini sermonis ex Academicis scholis vel

more vel lege tolleretur, tamen eius studium retinendum censerem negaremque esse hominis liberaliter educati et qui aliquando ad gravissima

munera accedet, omnia ad praesentem utilitatem exigere Ars grammatica enim habet hoc commune cum geometria, ut non modo cum percepta sit,

sed etiam cum percipiatur prosit, quod non intelligunt quibus primarium videtur eo consilio in Gymnasiis linguas recentiores doceri, ut adolescentes nostri Gallice Germanice, Anglico loqui discant. Quare quum mulli recentiorum linguarum commendationem petant e maiori earum lacilitate, hoc ipsum nos movet, ut, quando de institutione melioris civium partis agitur, antiquis pinnam deseramus. Laudamus qui fueris olim an eruuia blandi Doctoris, elementa velint, diseere prima;

224쪽

2M I. C. G. BOOTsed non nimia diu in hoc instituto manendum esse censemus, nisi hominum levitatem et ignaviam alere velimus Mature ingenia a rebus ludicris ad serias traducantur, labores persere discant, denique assuescant non multa potius quam multum legere. tque hic est maioris illius dissicultatis fructus eximius, quique ob eam causam antiquas lingua fastidit, nae ille aut hebeti sit ingenio oportet aut pusilli animi Tantum porro abest, ut Graeci Latinique sermonis studium nobis recentiores linguas praecludat, ut nemo minore labore et meliore successu ad has addiscendas pervenire possit, quam qui in illis tirocinium posuerit. Quod vere ammari omnes sciunt, qui prius grammaticae Graecae Latinaeque operam dederunt, quam linguam aliquam recentiorem attigerunt. Si tanta est grammatices utilitas, non minoris dignitatis esse criticensacile concedent, qui reputant antiquorum scripta ante inventam typographiam uno saepe vel paucis codicibus manuscriptis esse servata, quorum nullus est, quin librariorum soc dia mendis sit inquinatus. Non rarae sunt ipsorum antiquorum querelae de libris vitiose descriptis quid factum putabimus postea, quum nova exempla fierent e libro aliquo male scripto vel humore corrupto vel tineis blattisque corroso aliove modo lacerato pquum homines indocti et male seduli lacunas ipsi supplere multaque non ad veteris scripturae fidem restituere, sed ex ingenio refingere studerent pQuantum autem damni his literis illatum est, quum primi editores infelici saepe casu in exemplum minus bonum incidentes illud typis deseriberent et tales deinde editiones repeterentur an sine certo iudicio ex aliis codicibus non melioribus passim corrigerentur Egregie igitur de literis sunt meriti, qui antiquorum scripta ad optimos libros veteres emendare, aut, ubi nulla inde salus exspectari poterat, caute et prudenter coniecturis suis sanare coeperunt melius etiam qui huius artis partem, quam vocant altiorem, ita exercuerunt, ut fraudes interpolandi vel fingendi indicarent, doctisque disputationibus curarent, ne lectores nomino et specie decepti quidvis, quod antiquitatem prae se ferret, genuinum censerent itaque nubem, ut aiunt, pro unone amplecterentur. ultorum levitate factum est, ut critice apud multos male audiret; sed in hoc quoque genere prudenriam quodammodo erae divinationem docent ea, quae a viris doctis ingeniose correcta postea melioribus libris inventis confirmata sunt, aut etiam sine Disjtjgod by

225쪽

reprehendendi sunt, qui sine accurata cognitione sermonis et usus in qnemcunque scriptorem involant et locos a se parum intellectos aut opinionibus et commentis suis obstantes inutilibus coniecturis tentant, quos nulla religio coercet quominus ea, quae ne sibi quidem vera videantur aliis tanquam vera et perta obtrudant, ita magno opere admiramur eorum

labores, quibus critice suerit multi diutum ue usus ultima soboles. Tales fuerunt caligeri, eniten, alchenaerii, paucique alii, quorum vestigia premunt praestantis ingenii et doctrinae philologi, qui quo magis antiquorum libros versant et summam cum iis familiaritatem contrahunt, eo melius intelligunt paene nullum integrum ad nos pervenisse neque in tanta editionum copia esse metuendum, ne nihil in hac parte agendum supersit. Historiae autem et antiquitatis cognitionem si philologo necessariam esse

demonstrare eiusve utilitatem laudare vellem, Verendum esset, ne vestra

patientia intemperanter abuti existimarer atque adeo ne ineptus viderer. Nam ut nemo antiquas res bene intelligere et explicare potest, nisi qui documenta illius aevi consulere atque ex ipsis sontibus sua haurire didicit, ita nemo insignem ructum ad vitae usus ex lectione veterum scriptorum percipiet, nisi ad eam accedet probabili antiquitatis cognitione instructus, quam purgabit, augebit, confirmabit diligenti multorum meditatione et comparatione. Non enim debet is, qui germanus philologus et esse et haberi velit, in verbis solis haerere, res negligere, sed operis antiqui et formam et argumentum spectare itaque ad humanitatem et ad prudentiam in dies magis formari suisque laboribus alios quoque humaniores prudentioresque emere. Iure igitur statuere mihi videor studium grammatices, critices et antiquitatis quum per se utilissimum esse, tum plane necessarium ad intelligendos scriptores Graecos et Romanos, neque admodum Vereor, ne quis

mihi tanquam compendariam viam inte retationes obiiciat, quae in variis recentiorum linguis, quas vulgo nostrates discunt, prodierunt. Quis enim est, qui reprehendat artifices, qui artis suae causa multas regiones obeant et in Italiam proficiscantur, ut Apollinem illum suis ipsi oculis adspiciant, cuius tot exempla marmorea vel ex argilla ficta circumseruntur, aut ut praeclara pictorum opera admirentur in iisque contemplandis totos dies

226쪽

216 I. C. G. BOOThaereant, quas multi ac vel penicillo exprimere tentarunt nobis aulam non concedat, mentem scrip*ris e suo opere non ex interpretatione esse cognoscendam 3 Interpretationum aliquem esse usum concedimus in iis duntaxat scriptoribus, quos non operis forma commendat, sed quos eo consilio legimns, ut res ab iis explicatas cognoscamus, quod usu venit in iis, qui vixerunt, quum Graeci sermonis flos exaruerat et Latina lingua in barbariem verti coepta est. De reliquis, quam exiguus sit interpretationum numerus, quae veram riptoris imaginem reserant, norunt omnes, qui de his rebus iudicare possunt, neque, ut exempla asseram, archerius nativam

illam Herodoti simplicitatem servavit aut melandus fidum ubique Ciceronis interpretem egit. Atque vel optimam interpretationem longe abesse a sorma et ingenio, quae iis, qui ipsum opus intelligunt, placent, hinc apparet,

quod quum permulti sint qui ipsa veterum scripta nova semper cum voluptate relegant, vix quisquam invenitur, qui longius carmen aut orationem vernacule expressam ab initio ad finem sine taedio se legisse asti M. Quare non miramur Stolbergium Homericae, ae interpretem, quum ad eum locum pervenisset, ubi Hectoris ab uxore et filiolo discessus tam venuste narratur, suae sibi imbecillitatis conscium in marine lectores admonuisse, ut Graece discerent suamque interpretationem flammis tra

derent.

At quid refert legere eos scriptores, qui remota tempora et alienos mores depingunt, qui immoderatam alunt libertatis cupiditatem, qui mores lascivia corrumpunt, postremo qui salsum eorum cultum secuti fidem Christianam non convellere non possunt 3 Gravissima sunt haec crimina atque eiusmodi, ut honestis hominibus merito scrupulum iniiciant. Nam si vera sunt quae arguuntur, nihil agunt, qui antiquitatis studia propterea laudant , quod omnium sere disciplinarum sontes inde scaturiant, neque satis proficiunt, qui antiquas literas summi momenti esse ad mentem excolendam contendant. Quid enim sperandum vel quid potius non metuendum ab hominibus doctis illis quidem, sed otiosis, sed malis civibus, sed depravatis, sed perversae sapientiae desensoribus Quare nisi hos terrores removere atque hos scrupulos animis

hominum evellere potuerimus, non recusabimus, quin causa cecidisse iudicemuria Disjtjgod by

227쪽

Primum crimen est, quod scriptores Graeci et Romani remota tempora et alienos mores depingentes nulli nobis aut exiguo usui sunt. Longo tempore ante nos vixerunt; sed quis serio contendat ea quae antiqua sunt, esse antiquata et obsoleta, aut in scriptoribus ae limandis eam temporis rationem esse habendam, ut cuiusque virtutes hac trutina pensandae sint pNonne satis magnum intervallum illam aetatem a recentioris aevi initio separabat, cuius tamen humanitas ex illo potissimum sonis fluxit nonne Europae gentes, si medio aevo non plane tenebris obrutae sunt, hoc magnam partem debuerunt his literis, quae nunquam penitus interierunt pnonne saeculo XIV et XV viri docti tantam his studiis conciliarunt auctoritatem, ut sine iis ad nullam in aliqua arte vel disciplina praestantiam perveniri potuerit Si quis autem putat eam esse humanitatis conditionem, ut hoc auxilio lacilo nunc careamus, cupidius eam laudare videtur atque imminentis barbariae metvin longius, quam licet et tempora sinunt, reiicere.

Absit a me, ut terrores denunciem gravissimamque rerum omnium Onversionem praesagiam sed tamen, quum nuper in Germania essem, eam cognovi animorum concitationem, ut quorsum ea eruptura essent, timeremus.

Utinam nunquam talia tempora redeant, ut ex antiquitatis studio novam lucem posteri petere debeant, sed, quamdiu omnis haec sollicitudo non erit sublata, prudentia esse opinor ea studia retinere, quae nunquam impune neglecta esse historia docet. Et dicemus mores illarum gentium a nostris esse alienos non est ita, non est. Humanitas Romanorum magnam partem pendet a Graeca nostrae magna pars a Romana. Ubique

sunt Romanorum vestigia in legibus, in institutis publicis, in litoria et

innumera, quae recentia habentur, in vita privata etiam ex antiquitate repetita sunt. Nemo dicet Britannos se suaque parum admirari aut alienis moribus nimium delectari, et tamen constat apud illam gentem moris esse, ut nobilissimus quisque antiquis literis plurimam operam det, atque in iis, qui tanti imperii clavum tenerent, plures semper fuisse, qui veterum scripta in sucum et sanguinem convertissent. Quid autem estne metuendum,no homines his literis delectati patrium sermonem deserant et Latine scribere quam emacula melius queant pol scimus omnes sere qui literis patrias vel apud nostrates vel apud exteros promoverunt, ex hoc sonte

hausisse et ad nominis famam pervenisse. Cogitate effingium, qui in

228쪽

218 I. c. G. BOOTmemoriam illius temporis redire amabat, quum in schola Afrana Theophrastum, lautum et Terentium quotidie legeret ); melandum, qui rogatus a quo tantam orationis Germanicae facultatem et copiam accepisset, non cunctanter . Tullium nominavit q); cogitatem stium, qui orationem suam ad Taciti stilum conformavit, Vindelium Latinorum poetarum felicem interpretem, iisque adiungite Bilderdyrium et Palmium, qui sine praesidio veterum literarum nunquam profecto ad principatum in patriis literis pervenissent. Satis mihi videor hoc crimen diluisse ad reliqua pergam. Nam si antiqui scriptores immoderatam alunt libertatis cupiditatem haud scio an prudentis sit prohibere, ne incauti adolescentium animi ista labe inficiantur. Atque est haec accusatio speciosa, quoniam longe plurimi scriptores Graeci in libera civitate vixerunt, Romanis autem regium nomen perquam odiosum fuisse constat. Sed quis tandem iis libertatis amorem et tyrannidis odium exprobret, nisi sorte medium aevum humano generi seliinsimum suisse idem contendit pomant et laudant libertatem, sed legibus landatam, non plebis furoribus agitatam oderunt tyrannos, qui iniusta dominatione cives Suos opprimunt, sed iis, ad quos imperium legitime pervenit quique illud

non inique exercent, sive unus est sive plures sive totus populus, ius suum relinquunt integrum et quanquam civitatis suae vitia non dissimulant, nunquam tamen ad res novas excitant. Quae laus non paucis debetur,

sed ad omnes pertinet, neque credo inter antiquos scriptores ullum inveniri tam otii publici inimicum, quale recentior aetas plures protulit. Neque valde timendum videtur, ut democratia Attica qualem ex historiis hucydidis, ex orationibus Demosthenis et Lysiae aut e sabulis Aristophanis cognoscimus, eximium sui amorem et desiderium apud lectores excitet aut ut ii, qui apud Livium perpetuas contentiones inter patres et plebem agitatas legent, similem sibi rusque civibus rei publicae formam optent. Ecquis autem ingenuis parentibus ortus aegre serat Tacitum et Iuvenalem malorum Caesarum memoriae turpitudinis notam inurere aut potius quam hos verae libertatis praecones vile potentiae adulatores in adolescentium manibus esse malit Sed quid exempla assero, quum res alio modo melius

probari possit Nam ingenium populi optime cognostatur e literarum monumentis, imprimis si scripta sunt a viris in ipsa re publica gerenda

229쪽

occupatis. Atqui quum ea esset Graecorum et Romanorum propria virtus, ut universi cives omnia ad salutem publicam referrent paucique omnino essent, qui non ad scribendum magnum rerum usum afferrent, fieri aliter non potuit quin verum sanctumque patriae amorem commendarent et libertatis civilis studium cum legum observantia coniunctum. Itaque tantum

est, ut ex multa et accurata antiquitatis meditatione aliquid damni respublica sit captura, ut nihil magis valeat ad eluendam nostri saeculi labem, qua multi insecti ea maxime sectantur, quae suae potius utilitati quam publicae inserviant. Fuerunt aliquando homines nulla aut levissima antibquitatis cognitione tincti, qui libertatis intemperantiam atque adeo suam licentiam et surorem antiquitatis exemplo defenderent, et quum Hyperbolas

et Catilinas imitarentur Thrasybuli et Bruti haberi vellent; sed tam foeda

mendacia non magis evertunt philologiae dignitatem, quam scelera specie religionis commissa eius sanctitati nocent. Accedimus ad tertium caput accusationis, quo legendis antiquis scriptoribus bonos mores corrumpi contendunt. Esse inter eos, quos multa lascive et libidinose chartis mandare non puduerit, non negamus, sed iidem contendimus horum numerum, si cum melioribus comparetur, esse exiguum. Quid statuendum suisset, si omnia Graecorum et Romanorum scripta aetatem tulissent, non definio hoc autem scio ex universa antiquitato multo pauciores superesse, qui in hanc partem peccent, quam apud ullam recentioribus Europae gentibus; scio etiam Athenis nunquam impia caedium, paricidiorum, incestuum spectacula in scenam prolata suisse, quibus diodiem artifices non abstinent, tantumque suisse apud Romanos ambigui dicti pudorem, ut literas obscenius concurrentes religiose et anxie vitarent, quum contra res turpiculas suo nomine appellare non dubitarent.

Etsi igitur historia literaria docet nonnullos homines literis Graecis et Latinis

doctos animi pravitate suisse insignes et corruptis moribus, eorum tamen exempla non faciunt, ut errores et vitia ex hoc sonte fluxisse concedamus, neque aliud probant nisi ingenia mala pravaque solo literarum studio emendari et corrigi non posse, sed ad vitam regendam meliori opus esse subsidio et divinae religionis praeceptis. Hoc unum non negaverim voluntatem

atque indolem fingi studiis, eumque qui potissimum deterioribus scriptis delectetur et lascivos poetas sectetur, inde ducere aliquid, quod animum 28.

230쪽

com pat et depravet. am ut colloquia prava, sic assiduum commercium ovi impuris libris mores perdit et pessumdat. Quare in institutione curandum, ne adolescentuli venusta magis quam honesta scripta legant; postea annis et recto cultu confirmati sine periculo reliqua legere poterunt. aximam autem esse honestorum scriptorum copiam omnes sciunt, licetque ad plurimos referre, quae Erasmus pro suo consilio de uno Tullio affirmat. Is enim in celeberrima epistola, quam editioni Tusculanarum disputationum adiecit, haec scribit: ν Huius dispendii adeo me non poenituit ut in votis sit, si liceat, ad veteres illas amicos remigrare ac menses aliquot cum illis familiariter vivere. Tantum ructus me sensi percepisse ex his libris electis non tantum ad stili rubiginem abstergendam, quamquam hoc quoque non nihil est meo quidem iudicio, verum multo magis ad animi cupiditates moderandas refrenandasque γ' Et postquam magnifice laudavit Ciceronem, ita hunc locum concludit uri octo meum assiavit animum meque mihi reddidit meliorem. Itaque non dubitem hortari iuventutem, ut in huius libris evolvendis atque etiam ediscendia bonas horas collocet potius, quam in rixosis ac pugnacibus libellis, quibus nunc undique scatent omnia. e vero tametsi iam ingente aetate nec pudebit nec pigebit cum meo Cicerone redire in gratiam pristinamque familiaritatem, nimium multis annis intermissam, renovare' λι). Quae verba citavi, quoniam in hac quaestione, quae ratione absolvi non potest, Erasis auctoritas et sententia iis, quae nos defendimus, plurimum momenti addit. Una superest criminatio eaque gravissima. am si antiquae literae fidem Christianam labefactant aut oportet eas abiicere aut certe tum demum ad eas accedere, quum mens adversus tales illecebras magis confirmata atque a doctrina instructa est. Est autem haec querela non nova et nuper orta, sed inter primos ecclesiae doctores et postea nunquam desuerunt, qui ita iudicarent, ut Gregorius,agnus, qui quamvis a puero disciplinis liberalibus egregie institutus fuisset, tamen in uno ore cum Iovis laudibus Christi laudes capere se posse negaret ' multique alii, quorum auctoritate et consiliis in nonnullis regionibus incautos principes circumventos fuisse novimus. Ita ante paucos annos e pulvere tabularii extractum est decretum saeculi R exeuntis, quo avariae dux praeceptores, quibuB

SEARCH

MENU NAVIGATION