장음표시 사용
71쪽
O O. 61 Cogito, non gentis nostrae, sed philosophiae naturam vobis delineare, de nautata ejus conditione illicide et brevissime dicens. Vestrum erit judicare, an hujusmodi doctrina, qualem depingam, inmollandia colenda sitan Vero repudianda. e autem, hanc pro domo causam agentem, benevole audiatis, vestraque indulgentia ignoscatis quae viribus meis deesse mihi
Ab antiquis inde temporibus omnes, qui res sensibus obnoxias dividere conati sunt, distinxerunt inter eas, quae sensu utuntur, et eas, quae sensus expertes sunt, de nonnullis dubitantes, utrum ad hanc classem illamve
reserendae sint. Ab ipso homine initium, de quo ambigi non potuit, ita quidem, ut quid sensum intelligamus definire non opus sit. Dilucidius enim nihil excogitari potest, ita ut alia omnia potius explicet ipse, quam per alia explicandus sit, quapropter multi in eo solo putant veri esse judicium. Caeterae res, animalia, plantae, cum homine comparantur, in quibus si eadem iisve simillima inveniuntur, quorum origo in nobis sensus est, ex eadem consecutione eandem causam colligimus.
Quidquid est quod sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem et dolorem. Omnia igitur animantia, quum nunc in meliore causa sint,nim deteriore statu, discrimen illud sentiunt et profitentur. Voluptatis verbo duae res subjiciuntur, laetitia in animo, commotio suavis jucunditatis et gaudium in corpore. De dolore idem valet. Voluptuariam conditionem laetitia sequitur, aegritudo molestam. Omne animal, simulatque natum sit, ipsum sibi conciliatur et commendatur ad se conservandum, et ad suum statuni, eaque, quae conservantia sunt ejus status, diligenda alienatur autem ab interit iisque rebus, quae interitum videantur inerre id agit, ut ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. Voluptatem igitur appetit eaque gaudet ut summo bono dolorom aspereatur ut summum malum, et, quantum P ssit, a se repellit. Voluptatem expetendam, sugiendum dolorem sentit, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel, quorum nihil portet exquisitis rationibus confirmare. Iucundum motum, quo sensus hilaretur, praesert dolori Sensum habet sui, eoque se et sua diligit Summa igitur Disjtjgod by
72쪽
vi atque contentione id agit, ut se vitam corpusque tueatur, ut pastum, latibula, verbo ut omnia, quae sunt ad vivendum necessaria et dulcem motum asserunt sensibus, anquirat et paret. Quae nocitura videantur declinat, ut in eam veniat conditionem, in qua laetitia gestia nec ullo
Μaxime autem inter se disserunt vires, quibus diversa animalium genera praedita sunt, ita ut licet ad summam elicitatem ac jucunditatem nullum perveniat, alia tamen propius accedant, alia longissimo semper intervallo distent. Maximis in terris viribus homo gaudet humanum genus validissimum Vescimur enim, inquit Tullius, bestiis et terrenis et aquatilibus et volatilibus emcimus etiam domitu nostro quadrupedum Vectiones, quorum celeritas atque vis nobis ipsis affert vim et celeritatem. os onera quibusdam bestiis, nos juga imponimus nos elephantorum acutissimis sensibus, nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur nos e terraecavemis serrum elicimus, rem ad colendos agros necessariam nos aeris, argenti, auri venas penitus abditas invenimus, e ad usum aptas et ad Ornatum decoras arborum autem consectione omnique materia et culta et
silvestri partim ad calefaciendum corpus, igni adhibito, et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque
pellamus. Quas res violentissimas natura genuit, earum moderationem nosses habemus, maris atque ventorum, plurimisque maritimis rebus fiuimur atque utimur. errenorum item commodorum omnis est in homine dominatus. os campis, nos montibus ruimur nostri sunt amnes, nostri lacus nos hvges serimus, nos arbores nos aquarum inductionibus terris secunditatem damus nos flumina arcemus, dirigimus, avertimus nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam Scimus. Est
hujus roboris et dominatus causa in intellectu. Homines enim, etsi aliis multis, in hoc uno a bestiis plurimum disserunt, quod rationem habeant a
natura datam, mentemque et acrem et vigentem, quae et causas recum et consecutiones videat, et similitudines transierat, et disjuncta conjungat, et cum praesentibus sutura copulet. Qua quo magis omnibus antecedunt, eo magis viribus quoque praestant. ajorem naturae partem idcirco imperio regere possunt, quia majorem habent naturae cognitionem. Scientiae finibus
prolatis ditionis etiam fines proferuntur. Nihil nobis subjicere, nihil ad
73쪽
nostrum arbitrium movere et moderari possumus, nisi ipsius indolem perspexerimus, causas a quibus proficiscitur, naturae. leges quibus regitur, utilitatem quam potest afferre. Ostras leges naturae non constituimus, nisi ipsius legibus cognitis et observatis. Νω alia est scientiae origo, cujus omnis summa ad beate vivendum relata est, idque unum expetentes homines se ad haec naturae studia contulerunt. Initio enim non veri amore, sed sui ipsius amore unusquisque impulsus, id unum egit, ut suis rebus consuleret, et maxima quadam jucunditate perhinderetur vix autem alia nata est rerum conditio, et nos quidem cognitionem rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus, eamque propter se adsciscendam arbitramur, quod habeat quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. Quam enim utilitatem aut quem se tum petentes, scire cupimus, illa, quae occulta nobis sunt, quomodo moveantur, quibusque de causis a Versentur in coelo Quis autem tam agrestibus institutis vivit aut quis contra studia naturae tam vehementer obduruit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat, easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet In ipsis igitur rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta insunt, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur. Quod maximas inter progressuum causas fuisse, nullus infitiabitur. Disjuncta enim studiorum membra tum demum conjunguntur, doctrinarumque sors, ut ita dicam, nascitur, quum non utilitatis causa, quam ex iis speramus, sed propter ipsam, qua nitent, praestantiam eas colere coepimus. Et ne quis putet, solivagam ore et jejunam hanc rerum cognitionem, nec fructus, ad quos non attendere videmur, esse laturam bonam enim seret frugem, et
uberiores percipiemus fructus, ut illi ipsi, qui doctrinae studiis et sapientiae dediti sunt, ad hominum utilitatem suam prudentiam intelligentiamque
Videtis igitur . . , si fines imperii proferre ac diversas naturae provincias nostrae ditioni subjicere velimus, necesse esse, ut disjecta cognitionis membra colligentur et in disciplinarum formam redigantur. Est vero et aliud studiorum praesidium, non in conjungendo, sed contra in dividendo positum. Operarum dico partitionem, eo magis necessariam, quo latior pateat doctrinarum campus. Milicia inter se diviserunt homines, et
74쪽
64 C. G. P ZOOHER suis quemque implicitum videmus negotiis. Hic enim non nisi ad ea attendit, quae . mari caelove fiunt; plantarum ille formas et vicissitudines perscrutatur. Mius id unum in rebus corporeis curat, quod spatium occupant, suaeque disciplinae splendidum μαθησεω nomen imponit, quid de caeteris existimet ipsa hac μετεν μια demonstrans Alius in animalia inquirit, negligit reliqua ut verbo dicam, unusquisque immensae illius doctrinarum areae unam sibi quam colat partem eligit. Eadem in disciplinis consecutio, quae In artibus quaestuosis et illiberalibus. Tantos enim per operarum distributionem effecimus processus, ut vix credibiles videantur, quae si facta non esset, φυσι; για conditio non dubito quin nostra aetate eadem esset atque Graecorum, imo multo adhuc deterior. Ita autem res humanae se habent, ut commoda sua semper incommoda sequantur. Universum genus humanum quotidie sere progreditur singulos homines saepius retro ire nemo negabit. Sordidarum artium sequimur exemplum. Idem operariorum numerus in uno die, negotiis distributis, plura labricatur, quam per anni spatium antea conficere potuit singuli vero operarii, in sua quisque arte excellentes, caeterarum artium, ni medicina adhibeatur, adeo rudes sunt, ut cultiorum virorum nomine vix digni videantur. Doctorum virorum eadem paene conditio, ut summo jure contendi potuerit, apud antiquos quidem qui eruditionis laudem quaerebant
omnes ad humanitatem pertinentes artes atque doctrinas mente sua complexos esse nec ullam intellectus acultatem neglexisse nos autem ingenii quasdam tantum vires, paucissimas saepe, ad m4turitatem perducere. Quid enim effecit operiurum illa partitio Eruditorum hominum maxima pars, in una disciplinarum provincia omnibus rebus praecellens, reliquas omnes aut parvi iacit, aut, si magnis eas efferat laudibus, non ita tamen colit,
ut paulum aliquid ultri primas litteras progressa sit. In moralibus praesertim doctrinis ingenii istae emuntur angustiae. hysicarum enim disciplinamini qui uni alteri se dedit reliquas etiam quodammodo cum ea conjungere earumque aliquam sibi comparare solet notitiam. oralium autem qui
hanc illamve perscrutatur, caeterarum admodum vulgo rudis et inscius est.
Quod quo magis appareat, quid morales disciplinas intelligam, et originem
Nihil habet dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint
75쪽
nascatur. Est igitur hoc maxime necessarium, non tantum naturam, sed homines etiam nobis subjicere et ad usus nostros adjungere, ut eorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sunt. Quod ut sacere possimus, eorum indolem noscere debemus, animi affectiones et cupiditates quibus movetur, leges denique, id est constantem et perpetuum ordinem, qui tu vehementissimo etiam animi impetu observatur. Nec in singulis hominibus consistere possumus inprimis attendendum ad eorum congregationem, ad humanam et civilem quae dicitur societatem. Unusquisque omni ope atque peraeniteretur, ut alios omnes sibi soli, suae causae suoque emolumento subjiceret, nisi duae res essent, quibus improbum illud privatae utilitatis studium coercetur. Nihil enim appetentius similium sui, nihil rapacius, quam natura, nec quidquam est, quod ad se rem ullam tam alliciat et tam attrahat, quam ad amicitiam similitudo. Ipsa natura, praescribens, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit, vi rationis eos conciliat et ad orationis et ad vitae societatem impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velint ob easque causas studeant parare ea, quae suppeditent et ad cultum et ad victum, nec sibi solis, sed aliis quos caros habeant tuerique debeant. Sic ipsi inter se aliis alii prodesse student in hoc naturam ducem secuti, communes utilitates in medium afferentes mutatione iniciorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincientes omnium inter omnes societatem Natura solitarium nihil amat, semperque ad aliquod tamquam adminiculum annititur, ex quo inicimus, hominem naturae obedientem homini nocere non posse. Quid enim interest, motu animi sublato, non dico inter hominem et pecudem, sed inter hominem et saxum aut truncum
aut quidvis generis ejusdem At praeter hanc nobis ingenitam caritatis societatem alia etiam medicina est, quam homoeopathicam dicere mihi liceat. Sibi enim soli prospicere eo quisque impeditur, quod caeteri quoquo hominis sibi singuli consulunt, quibus, si conjunctis viribus utuntur, unus homo, etiamsi validissimus sit, multo est infirmiori ultorum enimodus nullae opes possunt obsistere. on deerunt unquam, hoc me non
76쪽
fugit, qui aliorum spoliis suas facultates, copias, pes augeant, quaeque ipsi non tribuunt aliis, haec ab aliis desiderent; sed animadverto etiam, horrendos hujus studi eventus, quantum humana valet imbecillitas, iisdem reliquorum omnium studiis averti. Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita omnium inter omnes discedatur, propior est ejusdem gentis, nationis, linguae. In qua ut multum valeamus et communi utilitati servire possimus,
necessariam esse ipsius cognitionem, accuratam rerum, ex quibus non
tantum conflatur et efiicitur, sed in quibus etiam posita est, notitiam, ex iis, quae disputavimus, cuique patebit. Νova igitur disciplinarum series oritur, quae quum ad hominem, animum dico physiologia enim quae nunc dicitur physicis annumerata est), pertineant, moralium nomine recte significari solent. Facta est eadem in illis tum conjunctio tum distributio, quam in physicis quasi digito vobis monstravi. Nec alia fuit consecutio. Idem universi generis humani progressus eaedem in singulis hominibus ingenii angustiae. Theologorum enim maximam partem in juris disciplina omnium rerum videmus ignaram jureconsultis ne nomina quidem cognita sunt summorum virorum, qui religionis causam tuiti sunt eamque a sordibus humanis purgaverunt. Qui privato uri operam dant publicum jus gentium historiam,
reipublicae constituendae et tuendae rationem negligunt; qui in rerum publicarum varietate versantur juris principia vix curant Artium ingen-rum et elegantium natura atque historia paucissimis cordi est a plerisque contemnitur, in gravioribus studiis, ut jactant, occupatis. Est igitur in aperto, Α Α. operarum partitionem doctrinarum progressui adeo necessariam esse, ut eam negligere et ad antiquissimam conditionem
redire nequeamus una autem tantorum incommodorum causam fuisse, ut anxie quaeramus, num aliquid reperiatur, quod damna arceat, commodis tueatur. Nec frustra quaerimus summus enim omnium rerum gubemator,
humano generi prospiciens, plerosque arctissimis unius disciplinae finibus circumscribens, paucis quibusdam majora largitus est, eosque in summo posuit montis jugo, unde omnia ejus latera atque omnem ei subjectam vallem oculis terminare possint. lurimas scilicet easque maxime diversas disciplinas mente sua complectuntur, et ita complectuntur, ut earum rutis-Dj0jtjgod by
77쪽
nem et vinculum, quo colligantur, penitus perspiciant. Nec enim multiplicis variaeque doctrinae jactatores sunt hoc ipsorum proprium est, omnes illas disciplinas ad artis perpetuis praeceptis ordinatae modum revocare, ut eam in toto mundo ubique intelligant continuationem seriemque rerum, qua alia ex alia nexa et omnes inter se aptae colligataeque videntur. Exemplorem confirmare liceat. Si quis adeo eruditus est, ut quid humanum genus primum in religione, tum in civili ratione, deinde in litteris, tandem in artibus, sive honestis, sive sordidis, prosecerit, accurate possit explicare, non is sum, qui in eo spem salutis ponam. Sin autem plurium disciplinarum variarumque eruditionum ornamento acerrimum junxerit et subtilissimum judicium, ut tantae molis capax sit, et religionem, rationem civilem, litteras, artes denique liberales et quaestuosas, arctissimo inter se vinculo cohaerere sibi persuasum habeat; sin ubique in rerum consecutione easdem observatas viderit leges, eandem normam, etiamsi distinctis progrediantur viis et ad diversos fines homines tendant, tum sine dubio is est, qui nobis succurrere et ex angustiis singularum doctrinarum nos eripere possit. In iis, quae de rerum natura disputantur, plures jam conati sunt, diversa eorum partes in corpus redigere, et in omnibus naturae provincus certum et immutabilem ordinem, inviolabiles leges et continuum ab uno gradu ad alterum progressum monstrare. Alii ab imis inde, quae in terris
existunt, corporibus usque ad hominem, vita ac ratione praeditum, unum esse nulla re interruptum tenorem, in quo niti omnino desideratur, perspicuis ostenderunt argumentis. Alii in ipsarum terrarum mutationibus sive μεταμορφωσεον serie eundem observatum vident ordinem, quem in incolarum mutationibus perspiciunt. Alii denique, et sensibus et animo totum hunc κοσμον percipientes atque comprehendentes, eandem ubique sabulam agi, cujus nec primus actus nec extremus a poeta neglectus est, omniaque rerum genera, quibus plurimae occupantur disciplinae, iisdem legibus subjecta esse docent. Est horum, ni fallor, ingenio tribuendum, non partes naturae, sed ipsam nobis cognitam esse naturam.
Nec in moralibus disciplinis desunt, qui operam dant, ut eas colligentatque artificio et via tradant. Utterarum enim historiam conjungi et componi videmus cum artium, φωσιουπιας, uris, civilis rationis, ipsius religionis historia. iublicarum etiam rerum vicissitudines, quarum cognitio
78쪽
ab aliarum omnium rerum cognitione separari solebat, ad opiniones et sententias hominum, qui aliquam in iis sustinuerunt personam, relatas sunt. aximos etiam populorum motus ac tumultus, rerumque publicarum commutationes ita cohaerere cum iis motibus atque conversionibus, quibus
philosophia et religio suerunt subjectae, ut ab iis divelli nequeant, dilutide
At videte, . . , quo tandem, tardo pede progressi, perVenerimus. Ipsa haec disciplinarum colligatio, cujus finis est, ut omnes aliquando in unius disciplinae sormam redigantur, philosophia est, et philosophus is solus dici meretur, qui ad hunc finem tendit, et eadem ratione plures doctrinas inter se conjungit, qua in ipsis singulis doctrinis diversae conjunguntur sententiae. Ad summum igitur philosophiae gradum nemo accedit,
nisi qui omnes omnino disciplinas, cunctas humanae scientiae partes, arte concludere, in omnibus mundi provinciis, sive ad corpus pertineant sive ad animum, eundem ordinem, easdem leges observatas esse demonstrare possit. Quis autem est, cui hanc Corinthum adire contigit Quis omnem rerum universitatem tam accurate novit, ut in nulla re peregrinus sit atque hospes Quis rerum physicarum ac moralium aeque peritum se profiteri potest Paucissimi sane adeo beate vivunt. Apud hos solos summa invenitur philosophia, ad quam quo proprius accedimus, eo digniores sumus
Philosophicae inquisitiones ac disceptationes, si talis earum indoles est qualem delineari, nullum certe habent in cultu horrorem Micient potiusquam deterrebunt eruditos, qui in una altera doctrinarum parte excellunt. Quodsi ad ea attenti, quae philosophiam simulare solent, hostilia adversus eam induunt, eamque contumeliis insectantur, injuriae criminis rei vix videntur. Naturalis quae dicebatur philosophia, in ipso hoc saeculo omnium sere sermone celebrata imo anua dicta, qua effracta et revulsa tota pateret natura, hodie inutilis habetur contemplatio, quae philosophis sorte in deliciis esse potest, physicis autem admodum vana est et sterilis. Etenim Ei, ut ab ipso ScBELLINGI dictum reperimus, illius est, ad hanc respondere quaestionem, num omnino consistere possit natura, nullam sine dubio utilitatem physico asseret, qui ad φαινο-- tantum attendit, parum curans, Disjtjgod by
79쪽
O O. sutrum in mente sola, an etiam extra cogitationes existant. Verum ab inani hac disciplina, abstrusis occupata quaestionibus, verbis utenti aeque abstrusis, philosophiae honorem abjudico inti philosophia naturalis, quam apud eos ne quaeratis, qui ipsius auctores atque principes dicti sunt, ea
doctrina est, quae ostendit, totam naturam opus esse summa arte persectum, cujus diversae partes inciunt, ut totius artificii vis atque splendor augeatur, aut, si quis malit hoc simili uti imperium, cujus diversae regiones arctissime cohaerent eademque prima lege reguntur. Haec tanta luce res corporeas persundit, haec tantopere exacuit ingenii aciem, ut totam naturam mentis oculis terminare et vinculum perspicere possimus, quo remotissimae res colligantur. Nec hujusmodi disciplinae momentum et auctoritatem ab ullo umquam physico, cujusvis naturae partis ipse contineatur finibus, parvi factum iri, audacter contendo. At procul ab ea sint qui in ipsa astronomia, chemia, physiologia, parum admodum Profecerint, et paucis quibusdam animo anteceptis rerum informationibus contenti, ἐμπειριαν contemtui habeant. Nemo ad eam accedat, nisi qui 0-ιρικας disciplinas quam accuratissime fieri potest cognoverit, et in ipsarum omnium quasi centro positus, levi opera ad quamvis orbis partem se movere possit. Est mihi in hac philosophiae parte ΗΠMBOLDTIus, ne aliorum nomina recitem, dux atque auspex. Ipsius audiatis verba, quibus suam rationem ac disciplinam eleganter exposuit. Hoc, inquit, licet enim in Latinum illa convertere, hoc cogito, rerum uniuersitatem vere universitatem, corpus, intelligere in singulis rerum sormis easdem percipere conditiones, easdem naturae leges et ab ipsis his ibus ad causarum exin adscendere. Incipit hoc mundi seu naturae
ordinis intelligendi studium ab iis conditionibus, quibus physicae mutationes ubivis juris quasi aequabilitate subjectae sunt ducit ad eorum, quae Videmus, perceptionem atque intelligentiam, minime vero ad illam naturae contemplationem, quae ab una proficiscitur cogitatione, neque ad eam unitatis rationem, quae ab --ειριέ divulsa est. Ab ea enim longo intervallo distamus aetate, qua fieri posse confidebatur, ut omnia, quae sensibus
et animo percipiuntur, ad absolutum quemdam naturae conceptum reserantur. Physica illa, quam persequor, κοσμα γραφMae non eam simulat de rerum natura doctrinam, quae sola nitatur ratione est potius eorum, Disjtjgod by
80쪽
quae videntur et Dumιρα duce cognoscuntur, complectis vel, si hoc verbum aut minus placet aut minus intelligitur, καταλάμας. Unitatis ratio, ad quam κοσμογραφια mea reducenda est, non nisi ea est, quam in rerum gestarum narratione, in historia, appetimus. ninia quae fiunt, sive in eorum serie, quae aut ipsa rerum natura gignit aut hominum virtute in ea emiuntur, sive in gentium satis, verbo omnia, quae casu et vicissitudini obnoxia sunt, e philosophicis notionibus duci ac describi nequeunt. κοσμογραφια et perpetua rerum gestarum historia aeque ad ἐμ ιριαν pertinent utriusque autem meditatio atque complectio, arguta rerum descripti et digestio, tum a natura tum a gentibus gestarum, fidem nobis saciunt, omnia aeterna disponi necessitate, quae omnes tum corporum tum animorum Vires regit, quaeque ipsa natura habenda est in utraque ipsius parte, et rerum corporearum, et eorum, quae ab omni mortali concretione Segregata sunt. Ea inde nascitur perceptionis simplicitas atque perspicuitas, ea natiuae legum cognitio, quae in Μειρικαις disciplinis ultimus videtur humanarum indagationum finis. Quod valet de philosophia naturali idem etiam de ea valeat necesse est, quae ad animum, ad ossicia, ad civitatem refertur. Cujus diversas partes ne ratione persequar, quum summas rerum tantum attingere longiusseret, de una juris philosophia sive naturali jure dicendum videtur. Antea ἁδυτων instar in juris sacrario sanctissime eam cultam suisse constat. Ad haec occulta ac recondita templi, quo vulgares ureconsultos adiis fas non erat, maximo tantum doctrinarum pontifici, philosopho nimirum, aditus patebat. ulta cum veneratione eum omnes prosequebantur, qui divinum ibi ac aetemum jus suis ipse oculis intuebatur, suisque auribus sancta
audiebat uris oracula, nullis interrupta civilis juris fortuitis et arbitrariis Praeceptis. At quantum mutata est rerum conditio Hiccine est ille TELAMO, modo quem gloria ad coelum extulit Quem adspectabani3 Cujus ob os Graji ora obvertebant sua Iureconsulti eum admirari ejusque effatis et κυριαι δοξαις audientes esse desierunt, nec amplius sanctos recessus philosopho invident. Cui enim bono aeternum illud jus, quo nulla umquam tempore uti poterunt Nec facile adducuntur ad credendum, illum, qui ne προνα- quidem civilis uris adierit, ad intimos divini