장음표시 사용
81쪽
O O. 71 eos prosequi inimicitia simulatam hanc philosophiam, quae a veris civitatium juribus mentem avertens, ad illud jus attendit, quod numquam usu recipiendum sit. At alia omia sectatur juris philosophia, qualem animo meo concepi. Quicumque ei se dederit a jure civili, patrio inprimis, initium saciat, ac tunc demum, quum jureconsulti nomen sine ulla arrogantia sibi vindicare poterit, ad altiora tendat eaque conjungere studeat, quae in ipsa jurisprudentia disjuncta viderit. unc demum quaerat, quid tandem in homine et in civili reperiatur societate, unde juris atque injuriae notio ortum habeat, et qua ratione haec δεα magis magisque se explicuerit et ad nostri juris maturitatem perducta sit tunc demum ad persectiorem illam uris speciem omnes in animo suo insormatas notiones, maximam sine dubio partem e sua aetate suaque gente petitas, digerat et disponat. Hoc enim juris philosophiae proprium est, disjuncta juris partes colligare; rationem ostendere inter privatum jus et publicum locum indicare, qui a jure criminali quod nunc dicitur occupatur explorare vim poenarum et vinculum, quod inter eas et juris injuriaeque notionem inter dit in earum principia et finem inquirere. Hanc autem disciplinam omnibus jureconsultis,
qui majorem quam legulei dignitatem appetunt, et in ipsarum, quibus jusdefinitur, legum constitutionem vim habere cupiunt, summe necessariam esse, nullus dubitabit. Haec scilicet esticit, ut in legibus emendandis certo gradu incedere possit populus nec enim persectam illam et omnibus numeris absolutam juris speciem ante oculos ponit, cujus nulla umquam gens capax erit explicat potius, a quibus initiis suae aetatis suaeque gentis homines profecti, quo pervenerint, quae, nisi me omnia saliunt, una via est, qua ad eam juris descriptionem progredi possit humanum genus, quae omnium commodis, omnium saluti optime serviat. Haec duo exempla sufficere videntur, ut et philosophum et eos, qui ad singularum disciplinarum studia animum reserunt, in iisdem rebus elaborare, perspicue demonstratum sit. Numquam ita inter se convenerunt eamve secerunt partitionem, ut omnia, quae in hoc mundo exstant, horum ingenio assignarentur, alius autem quidam mundus, qui tantummodo ad cogitationem valeat, illi, philosopho nimirum, mandaretur. Jam satis diu philosophia veras res effugit, ut in sublimiores fictarum rerum regiones adscenderet, e quibus nullos vita civilis fructus percipere potuerit. on is sum, qui ab Disjtjgod by
82쪽
esse negem, Verum hoc etiam contendo, omnem eam utilitatem, quam
maximi sane laeso, non ex sterili ipsorum philosophia, verum ex critica, qua simul inclyti fuerunt, arte petitam esse. Qui multum in rebus extemis valere cupit ab eo incipiat, ut earum conditionem, ut mundum hunc αμ ποεν penitus cognoscat et omnia, quibus uti possit, explorata habeat.
Is enim optimus erit philosophus, qui plurimas disciplinas accurate tenet iisque ingenii dotibus excellit, quae in disjunctis atque dispersis colligandiscemuntur. Qui omnes doctrinas mente sua complecti nequit aliquas ex iis eligat, quae arctius interae cohaerent, seu physicas igitur seu morales Hoc autem unusquisque cogitet, eum, qui philosophi partes agere velit sine persecta completaque, quantum humanae vires aleant, diversarum disciplinarum notitia, praestigiatorem esse, qui primum se ipse, tum alios etiam decipere conatur. Et ne quis putet, extinctam esse eorum gentem,
inanem quam tenuerunt regiam. Illi quidem, qui in naturalis philosophiae studio florere dicebantur, tenui nostris temporibus auctoritate sunt. Nec illi laudibus efferuntur, qui simulatae isti juris philosophiae operam dant. Verum novi exstiterunt homines, qui, tum historiae tum publici juris admodum imperiti, de civitate tamen optimaque ejus forma philosophantur,
et singularem, ut prae se serunt, quandam summae persectionis speciem animo et mente insormantes, omnia ad ipsius emgiem disponere et digerem Student, nulla neque temporum neque conditionum ratione habita. Negligunt enim sublimes isti nugatores, hanc quoque disciplinam, quae ad civilem rationein pertinet, ita ab ἐμπειρια pendere, ut, quod a BACONRminus quidem latino, sed recte tamen dictum reperimus, ιν circa subjectum Versetur, quod caeterorum omnium maxime est materiae inmersum, ideoque dissicillime ad axiomata reducitur.'
Si Vera sunt, A. A., quae disputavimus, quid de philosophorum oratione et vocabulis judicandum sit, quibus utuntur quasi privatis ac suis, facile ex us colligitiu'. ost MNTid imprimis adeo horridum et barbarum luit eorum dicendi genus, ut ad ea, quae litteris mandaverint, plerisque etiam
doctioribus viris aditus vix pateat. Errant autem, qui ad hunc sermonem alligatos eos censeant. Qui in iisdem rebus versantur, in quibus caeterae disciplinae occupatae sunt, non est, quod aliis utantur verbis enim, Disjtjgod by
83쪽
quum eorum orationem ad commune judicium popularemque intelligentiam accommodandam esse di , illud cogito, necesse esse, ut indoctis scribant et ab omnibus intelligantur, verum hoc unum, ut eam tantummodo animi attentionem exigant, quae jure ab omnibus postulatur, qui cogitationes suas ordine disponere solent.
Audivistis igitur quid philosophiam intelligam quaeque sit ipsius oratio.
Vix opus est, ut multa addam. Causa vicisse jam videor. etiamsi perorare recusem. Hoc scilicet mihi persuasum est, vestro omnium judicio hanc disciplinam, cujus origines vobis monstravi, non improbari, Verum summisomari laudibus. Hanc sine dubio non ad Germanos ejiciendam esse censetis ex injusto exsilio in patriam hanc revocatis, atque omni postliminii jure donatis, in parem juris libertatisque conditionem cum reliquis humanae scientiae partibus eam recipientes. Quid enim p occine Batavorum proprium sit, singulas quidem doctrinas summo animi ardore excolere, earunt vero conjunctionem omni studio arcere Num astronomia, φυσιOL για
chemia botanice, mathesis etiam, in ollandia florebunt philosophia autem, quae per totam naturam easdem leges observari, intimoque vinculo omnes ipsius partes cohaerere ostendit, turpiter neglecta jacebit Quid phumanitatis studia, in quibus majores nostri excelluerunt, locum sum. et decus apud nos tuebuntur Theologia, uri rudentia, reipublicae gerendae ratio et prudentia, sempiternae gloriae Batavos commendare pergent philosophia autem, quae in religione, in jure in civili ratione, in litteris etiam, idem nostrae gentis ingenium reperiri docet, contemnetur omnique
afficietur ignominia Nemini vestrum hujusmodi quid in mentem venire potuit. Si philosophiam vituperare ausi suistis, eam intellexistis, quae a
veris rebus ad am evolare conatur, nec ducem sequitur ἐμπειρ ιν Ad hanc autem, quam vobis delineari, non attendistis; haec, simulac sormam ipsius et tamquam faciem videtis, mirabiles in animo vestro amores excitat. Να enim quidquam aliud est praeter studium sapientiae sapientia autem, ut a veteribus philosophis definitum est, rerum divinarum et humanarum causarumque, quibus eae continentur, scientia. usa pars ejus inculta ac deserta est; omnia ejus praecepta ad vitam reseruntur seu sera tota et fructuosa, cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere.
84쪽
74 C. G. GP ZOOMERphiae operam dare fructus percipietis uberrimos rudem enim et indigestam disciplinarum molem ita in corpus redactam videbitis, ut in omnibus, quae
in universo hoc mundo exstant, unius primae legis imperio subjectis, unius etiam mundi genitoris vestigia appareant. Academiae historia paucis exponenda est copiose enim de ea dicere haud placet. Nemini vestrum gratum fore arbitror, si singula consectar et colligam, quae ex museis nostris caeterisque ejusmodi studiorum praesidus elata quaeque in ea invecta sunt. Hoc etiam anno, ut antea, doctrinarum explicationi servierunt suerunt autem sine insigni accessione. De bibliotheca tantum plura dicenda videntur majora enim habuit incrementa, quibus apparuit, illam erga patrias academias liberalitatem , qua majores nostri cernebantur, imminutam quidem nec tamen prorsus extinctam esse Accepimus enim ab amplissimo viro, cujus nomen publice resere vetuit ejus modestia, omnium sere, quae ad sabulas lautinas spectant, librorum corpus, ita ut in hac litterarum parte paucissima sine dubio hic desint. Ostendit iterum acceptissimo hoc munere venerabilis ille hujus academiae alumnus, quanti faciatmusarum sedem, cui ipse plurima accepta refert. Utinam omnes Ductuum, in academiis perceptorum, adeo essent memores et eandem gratiam redderent. Lubens enim confiteor, studiorum praesidia, cum ex publico aerario vix sustententur, privatorum hominum dona, ut Vitam agere pergant vere vitalem, admodum desiderare. Quod ab aliis etiam perspectum esse gaudeo, nonnullis scilicet ditioribus hujus urbis civibus, quorum munificentia tria sere florenorum millia in bibliothecae usum contulit. Gratias vobis ago sincerrimas, nobilissimi viri si qui inter auditores meos adestis. Nomina vehim mihi incognita sunt, hec ea memoriae tradere possum, sed fructus eorum, quae secistis, a studiosa juventute percipientur, quamdiu litterae in patria nostra florebunt. Nihil aliud quaesivistis; hoc decus vestrum, haec vestra laus sit apud posteros lAnnus in nostro amplissimo senatu, academiae Curatores atque rosessores sine clade fuit. Nullum lugemus. Senibus etiam dira mors pepercit. Unus HARTINGIus noster, quem omnes observamus et diligimus, iniqua Disjtjgod by
85쪽
valetudine conflictatur, nec tamen est Deo gratia periculose aegrotat. Speramus ore, ut optimus ille vir, summa assiduitate, maxima doctrinae copia conspicuus, cujus tota vita in rebus honestis perspecta est, brevi iusanitatem restituatur, suisque disciplinis ornamento sit atque praesidio. Tibi imprimis gratulamur, Clarissime VERMAN venerabilis professorii ordinis Nestor, cui licet morti vicinus fueris, restitutam esse sanitatem
omnes gaudemus. Studiorum causae, aegrotantibus, patriae servatus es. Diu adhuc nobis superstes esto consilium atque ratio, auctoritas et sententia, quibus per tantam annorum seriem nobis prosuisti, tuaque senectute, quae a rebus gerendis te non abstrahit, senatus noster illustrari pergat.
Te quoque, Clarissime cΗRoDER AN DE KOLx optimis ominibus prosequimur, qui quintum muneris tui lustrum ante has aliquot dierum hebdomades celebrasti. eum non est enarrare, quid tibi debeant studiosi juvenes, quibus magnam doctrinae tuae copiam effundis, quid anatomia, physiologia, psychiatria , quibus tum usu tum ratione ita profuisti, ut nova mente captorum cura atque conditio a te originem ducat, tu autem ipse principem non tantum in patria nostra locum occupes sed apud exteros quoque omni laude floreas. aneant tibi eaedem vires, idem ingenii vigor, eadem animi pietas, qua humano generi consulere numquam non studuisti, tuoque exemplo uniores alii impellantur, ut ex tuis ipsius votis, tua vestigia prementes, disciplinarum tuarum fines magis magisque proserant. Tu etiam, Clarissime IsscΗEst eodem sere tempore reminiscendo festum illum diem recognosti, quo ante nos viginti et quinque annos patriae litteras et historiam publica auctoritate tradere coepisti. Laeta tibi sui haec recordatio quid enim, ubi praeteriti temporis spatium respicimus, majori gaudio nos iniciat, quam ante partorum bonorum memoria atque copia, industriae, laboris, impigritatis conscientia Et tu quidem erudiendo ac docendo juventutem numquam fuisti contentus extra scholarum fines etiam 't avoce tum scriptis illud semper egisti, ut antiqua suae gentis monumenta evolverent populares nostri, et, ut nostrae aetatis rationi servire possent, quid a majoribus actum sit memoriae mandarent. Diu tibi concessum sit, haec tua instituta tenere, et in iis elaborare disciplinis, quas omnes procul dubio, quibus patriae salus cordi est, maximi faciunt. Utinam vobis quoque Academiae cives laeta tantum accidissent. SedI 0
86쪽
76 C. G. OP ZOOMEReheu vestro ordini plures socii a morte, quae nec juvenili parcit aetati, erepti sunt Supremum obierunt diem
At quid eorum nomina in memoriam vobis revoco, quae pia mente colitis Ingenii dotes animique virtutem diram mortem non arcere, experti estis A parentum amantissimo pectore divulsos vidistis filios, in quibus vitae et senectutis omnem reposuerant spem ac felicitatem. Ne umquam talium exemplorum obliviscamini. Hilaritatem aetas vestra amat et exposcit, nec, si intemperantem senem excipiam, morosis juvenibus tristius cogitari potest spectaculum; verum in media laetitia finem ante oculos habete;
Et calcanda semel via leti. Mixta senum ac iuvenum densantur unera nullum Saeva caput Proserpina fugit.
Ad vos me converto, amplissimi Curatores ut reseram de civibus nostris, quorum causa ipsa haec academia vivit et floret, in quorum honestate ipse academiae honos nititur Haeter tristia, de quibus dixi, caetera laeta omnia atque fausta. Non molestam, sed jucundam regendi provinciam mihi reddiderunt. Viderunt hujus urbis incolae, vel in estissimis praeteriti anni diebus, in tanta juvenum requentia, ita omnia esse peracta, ut vituperio nullus superfuerit locus, contra eorum urbanitas et elegantia omnium laude digna sit habita. Non possum, quin, solemnem illam dierum hebdomadem, cui omnes intersuimus, memoria repetens, de illustri hac juvenum corona optima quaeque sperem. Hoc enim audiatis velim, cives academici me, quadragesimum et tertium, quod celebrastis, lustrum recordantem, non tantum dispositionem laudare, qua omnia venuste et eleganter digesta suerunt, sed etiam, ut cum praesentibus sutura copulem, omen accipere. Quid enim Qui in res sestas et iocosas omni virium intentione incubuistis eundem sane in gravioribus animi axdorem ostendetis, Disjtjgod by
87쪽
O O Ine umquam in ludis serii, in seriis ludere videamini. Ingenui, aceti, remisso homine digni suerunt ludi vestri, sed memores etiam eritis, non ita a natura nos generatos esse, ut ad ludum et iocum acta simus, adseveritatem potius et ad quaedam studia graviora atque majora Nec tabemarias dedistis nec planipedes nec Atellanas praetextatas egistis, cogitationem et mentem ad illustrem patriae historiam revocantes. uneri vestro et studiorum et vitae ratio congruat. Eorum suscepistis personam, qui primi hic naIsTu secuti sunt; ne vestitu tantummodo et ornatu Christiani sitis, sed mente imprimis ac moribus; αὸς τεκνα να- περτειτε, δοκιμαζοντες τι σπιν ωαρεστον - κυρι- Rhetoricorum, qui litterarum inmollandia instaurationi servierunt, mores et opera penitus perspicere conati estis; ipsi, hac in re eorum exemplum secuti, litterarum laudem, qua majores nostri floruerunt, adaugete Nobiles egistis viros, qui terra marique, in artibus et doctrinis, immortali gloria gentem nostram affecerunt; ipsi elaborate, ut eorum nomine digni, patriae libertati, vigori, Omamento prospiciatis. endet a vobis civium salus in ecclesia, in scholis, in summis reipublicae muneribus, vestrum aliquando erit, eorum commodis consulere. Incumbite igitur in disciplinas scientia et virtute excellere studete omnia vos excitant, movent omnia Augustissimus ipse rex vos invitat, cui persuasum est, optime patriae consultum esse, si juvenes nostri in iis occupati sint studiis, quae ad omnem virtutem, ad Omnem humanitatem impellunt. Recitabo quaestiones, quas ex ipsius munificentia et summa auctoritate proposuimus. - Ecce qui denuo vobis pate campum;
ad victoriam contenditet Hoc unum superest, Clarissime FRANOIsc CORNELI DONDEas ut tibi, rege successori mihi designato, academiae asces tradam. Accedas ad sedem tibi destinatam. Salve magnifice rector iterumque salve Lubens regendi munus tibi cedo. Cum fascibus omen accipias Floreat te duce alta haec usarum sedes. Hoc etiam anno Academiam Rheno-Trajectinam
88쪽
Die 2 m. Martii. Rector Magnificus ARTHOLnus AcoBD LINTELO DEGRE solemni ritu munere se abdicavit, habita oratione de curat titutionis publicae juvenissim, quam habuerant Imperasore Romani, et enarratis quae cum prospera, tum adversa, se Rectore, Academiae accidissent, successorem renuntiavit Cl. OPZOOMER. Disjtjgod by
89쪽
Logicen docebit C. G. PgooMER, diebus iovis, veneris et saturni, hora II. Melubricen C. G. PgooΜER, diebus iovis, veneris et saturni, hora Ι. Historiam plia Uriae reeratioris ipsa philosophorum scripta explicando tradet C. G. PgooΜER, die mercurii, hora XII. Ererestia oratoria moderabitur et selecta litterarum recentiorum capita explicabit . . PetooMEst semel per dierum hebdomadem. Historiam lil opriae veteris enarrabit S. ΚΑ TEN, diebus lunae et iovis, hora ΙΙ, aliave commoda. Littera Latina A. ΑΝ ΟΠDoEvn docebit, diebus martis, ovis, veneris, hora XI, interpretando Sallustii rutilinam et Horatii epistol . Antiquitatem Romanam A. AN GouDOEVER, diebus martis, iovis, veneris, hora X.Livera Graeca docebit S. ΚΑasTEN, diebus martis, mercurii, iovis et veneris, hora XII, interpretando Demosthenis orationes risi lea et Sophoclis OediFum Nem. Antiquitatem Graeeam S. ΚΑRsTEN, diebus mercurii et veneris, hora IX,
90쪽
Litteras Hebraica tradet . C. WYsΗΠIsEN GROENEROUD, cum exponenda Grammatica, tum uiua ut et 'lario usu in legendis quibusdam V. F. capitibus historicis monstrando, diebus lunae, hora I martis, hora II, mercurii hora X et II. Littera cum Aramae , tum Arabie , I C. SWYGRUIsR GRORNEWoUD, die mercurii, hora XII, et die iovis, hora XI. Antiquitatem Hebraicam I C. SWrouuIsE GMENEWoΠD, diebus lunae, martia, mercurii et iovis, hora IX. Ceterum provectiorum commilitonum desideriis, quoad poterit, satisfaciet libentissime I. C. WYGΗΠIsE GROENRWOUD. Littera Belgiora et litterarum Belgicarum Historiam exponet L. G. VISACHER , diebus lunae, martis, veneris et satumi, hora X. Praeeηρία Stili bene Bel es L. G. IsscΗEa diebus martis, iovis et satumi, hora II. Historiam gentium antiquarum, praecipue Romanorum, enarrabit S. KARsTEX, diebus martis et iovis, hora I. Historiam medii aevi et recentiorum Davorum I. cΚERAD Κ, diebus mercurii et veneris, hora I.
Historiam Patriae L. G. VisscsEa diebus lunae et martis, hora XΙ, iovis, hora , saturai, hora XI. δεδι utione Paedagogica habebit S. AasTEN, die intumi, hora X et XII partim grammatica Graeca explicanda, partim moderanda interpretatione Theocriti Idylliorum et Satirarum Iuvenalis. Divutandi exercitationibus, altemis hebdomadibus habendis, die saturni,
hora I, praeerunt A. AN GOBDOEVE et S. ARSTAN. G. DOR SEIPPEN, Litt. Hum. Lector, praecipua tam antiquarum quam recentiorum gentium historiae facta onarrabit, gentesque quod ad culturae progressus inter se comparabit, diebus mercurii et saturai, hora XI, aliave, commilitonibus magis commoda.