Monumenta Patauina Sertorii Vrsati studio collecta, digesta, explicata, suisque iconibus expressa. ..

발행: 1652년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Fastib. 1. His Confiubbus e ulla in sedibus suis morituretis, Quς textum epistolet hactenus eorruptum satis indicant. Fum nequaquam Patauinum fuisse, firmiter assirmare non vereor Lib. - ex Panuinianis fastis, qui habent FL. VINCOM LUS. V.

Aetium vero fortispinctum Maesi ιζ' ἡ '. rate a patre siaudentis Iornandes

Io. Bari. Eine Patauinus , Utique nec Opilio eius filius. Falsum proinde monu- 'IIiis ,. mentum, in parietibus summi Templi D. Iustinet, ad ars maioris dex. teram , ipsit in hanc formam erectum

V. C. IN L. P. P. ADQ PATRITI US J a me se I

TORIO ADQUE PATRITI vs. Alijs rationibus omissis, modus iste scribendi satis superque declarat, inscriptionem modo exhibitam non vacare suspicione: Opilionem nempe non vixisse Hadriani temporibus , neque Patauiuin tunc accessitie. Hadriano enim imperante, ac succedente qtate in monumentis magni viri non vocabantur INLvs TR Es PRAEFECTI PRAETORIO ADQvE Ρ Α T RI TI I. Illius vero Imperatoris quo nitor Latini sermonis non ita erat offuscatus, Ut

pro illustri atqi Patricio IN L. AD PQRIT Ius scriberetur. Sed nisuis , quod omnium maximi facio , nulli Fasti Opilionem Hadriani tem-Fast. poribus, sed Imperatoribus . . Placidio Ualentiniano, de Fl. Mar-e, ' ciano Augustis Consulem designant ι ut iam monui anno Christi Manesi,hi. CD LIII. cum Hadrianus vi. idus Iulij anno salutis CXXIIX. excesserit, ante Opilionis consulatum CCCXV. Imo , cum formulam r. illam, qua magni viri illustres declarabantur, apud Cassiodorum repe-ι,. i. ' riam, fortasse tunc temporis, vel paucis ante annis modus iste dicen-Pancires. m.inualuit. Opinioni meet Notitia dignitatum utriusqι Imperij adsti-N. 'αriri pulari videtur in haec verba et Illustris mero epitheton quando inuentum

Jqμ imp fit non constat, id serius insti um esse miritur . Sed de Opilione atq;

menae

42쪽

Lib. I. Sech I.

mendosa eius inscriptione, suse apud uacium & portenarium. M.rfol. 16. U. C. J Ui R CLARisii Mus Senator erat Isidorus. Primi ordinis Senatores dicuntur illustres, secundi Spectabiles, teras sarissimi . T, lib. s p. . tutu istu valde antiquit Panci resus scribitin larissimi nomen p=imum Sena.

teribus est attributum, qued iam imperante Tiserio introductum erat . So- έ ii

lummodo Patriiij Clarissimi erant, si recte Guetrinus Piso Soactus: Sub e sugustis Senatoriν ordinis homines, ab equite in plebe obstuνiore Cla- De Romamrlymorum titulo seiungi carpere . Unde & Senatorum liberi omnes Clarissimi dicebantur. Ordo iste pretcipuos magistratus habebat, in-β cst ter quos primus Consularis. I matre IN L. J INLusTRIs, ut veteres scribebant, Senatorum titulus erat, post reliquos serius, ut modo dixi, inuentus. Huius etiam ordinis cer PMirimi. ti erant magistratus: nempe Proecti, Palatini, Comites, & alij quam- μ'

Plurimi; de quibus ad Notitiam utriusque Imper ij lectorem remitto οῦ Heviles ut & de Privilegijs Illustrium,& Clatissimorum ; nec non ad Cassi

dorum , de modo , quo viri illustres designabantur. Illustres omnes Clarissimorum quoque titulo gaudebant, idque essiciebat auctoritas S nat ria ; at non e contutio Clarissimi Oinnea Illustres salutabantur, qui uti hic titulus suas dignitates habebat , quas adeptus qui non esset , illu- ως. stris non dicebatur . Clarissimi enim epitheton ordinem Senaἶorium ne Roman significare, illustiis vero administrationem Guerrinus Macius putat. G P. P. J Pro PRAEFECTO PR AET o R I o, non pro Patre Patrie, ut alis io je com- quibus placet, duas illas litteras accipio. Dignitas haec penes viros illu- ρ' ' γ' stres sulti primumq; locum habuit ι ita ut idem fuerit Praefectus Pr torio, Pomponio teste, qui sub Regibus Tribunus eclerum , & sub Dictatore O 't. Magister equitum. Cumque , ut Asconio placet, omnis magistratus, vim cui parebat exercitus, Praetor diceretur, hinc in castris Praetorium bernaculum & Porta praetoria,& hodie quoque Praefectus Praetorio. L. viris c. Ideoque Proesectus Praetorio in ditibus praeerat,& praecipue eis, quibus Caesarum custodia fuerat commissa. Praetorio Praefecti tantum aucto- ιιε i. rit tis adept I sunt, ut cuncta Imperij negotia tractarent. Testis sit sub Tiberio Sei nus. Constantinus vero immensam Praesectorum potesta. Io, --tem in plures distribuit, ac diminuit, & pro duobus quatuor consti . ruit. Attamen viguit ita sempei; eorum fastus de auctoritas, ut de Pret Ummi. msecto Praetorio apud Cassi orum ita Theodoricus Rex verba faciat: aedam huis dignitati, oe nobiscum iura communia sunt. Qui hanc in Uariari rem plura cupit, legat Cassiodorum, de Pancitolin locis iam dictis. AD Q. J Forma dicendi corrupti seculi pro ATQUE, ut in duobus Stilichonis incinumentis Romae positis apud Gruterum videre est. PATRITIVS J Romulus condita Roma, rebus diuinis rite adis ministratis, legibus datis,asIloque aperto Vrbis magnitudinem cresce- ,rς per spiciens, ut narrM Liuius, cum iam virium haud torniteret , consilium Disitir oste

43쪽

16 Sert. Vrs Mon. Pati

filium deinde vir bus parat . centum creat Senatores, siue quia numerus Iaris erat:siue quia soli centum erant , qui creari patres pciput. Patres certe ab hcncre, patrici,que pruenies eorum appellati. Unde Ovidius. Iura dabat populo Seniore finitaque certis AF M. Legibus est aetassetnde petatur honos. Et medius iuuenum non indignantibus ipsis Ibat: m interior si ecmes unus erat. Verba quis auderet coram sene digna rubore Ticere censeram si a senecta dabat. Romulus hec et idit felictaque corpora Patres Dixit: ad hos mrbis summa relata noua est. vlatarch. Horum proprij & quidem tantum calcei Lunati erant;&, si Isid ,h. Ius vera prosest , Patricios calceos Romulus reperit IIII corrigiarum,Hγmesol. astitaque Luna. Iis soli Patrici, utebantur. Luna autem in eis non side- ' 'i' fit formam , sed notam centena j numeri fignificabat, quod initis Patricii Senatores centum fuerunt. A Conscriptis hisce Patribus qui ortum duxerant, Patrici, omnes dicti sunt, Romana Republica vigente. Ueo. rum Imperio in Orientem translato, in constitutionibus recentiorum, Imperatorum, Patricij Imperatorum consiliarij, quasi eorum patres,list. Hi .Eι- Vocati sunt, honLSq, Patriciatus ab Imperatoribus mox mi datus fue- cies. tib mira tempus reliquum homini sit coaeuus, ornatus individuus, cin-peii L c. de Iulum fidele, quod nescit ante deserere, quam de mundo homines conιλ- ς'ii'ν :'gat exι re, quemadmodum scripsit Calliodorus in promotione add,

lib. v. n a Smtatem Patriciatus.

HANC BASILICAM J Tollea ἀπὸ τῶ c, hoc est rege

hic a. dicta : Basilicum , regale, Festus ait . Unde Isidorus: Fodica prius moeabantuν Regum habitacula , inde nomen habent. Nam cases erex Basilica regia habitationes. Nune autem ideo Diuina tem a Fasilica nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultur, m sacrificia ejerun tur. In Baiilici, ipsis ius dicebatur Romae, inter quas mazime crus con siluar M.ti spicua Pauli, de qua Statius: - t iaιerum passus hine fulta templa tuentur;

Jstine bellige i sublimis νegia Pauli. ι Item Iulia, de qua C. Plinius secundus: Ulpia, qtae in numismatis

. ' Traiani tam argenteis, quam aereis conspicitur ι aliaeque multae,de quibus apud P. Victorem de regionibus Vrbis, & apud Panuinium an in Urbe Rom a

s ANCTAE IUSTINAE J Vitaliani, non Regis, ut male qui

dam opinati sunt, sed Patricii Patauini, summi inter primos, & Per-pedignae eius Uxoris filia suit Iustina, piecibus. Sancti Proia imi pri- mi Patau mi hpiscopi suscepta: qua de causa Uitalianus, te Perpedigna sacro seu te .abluti sunt. Parentibus defunctis, a Nerone Chri lii Sect

toribus

44쪽

Lib. I. Sech. I. Ip

toribus infenso Maximianus quidam Patauium initas, Iustinae Citristianum cultum profitenti, post varias sed irritas minas, pectus gladio

transsigi iussit, nonis Octobris, Imperij Neronis anno duodecimo, aut Scarri lib. deeimo tertio ι si Portenario credendum. Lib. V. 1. Cha racteres crucibus appensi annos videntur indicare eruditissimo ciui nostro Iacobo Philippo Tomasino Aemoniae Praesuli, viro antiquitatum peritia nulli secundo, ad Patriae suorumque ciuium glo-Mon. P riam nato, maximaeque apud me semper auctoritatis . Motus forsan fuit verbis Ioannis Pieri, Valeriani in Hyeroglyphicis: Manifestum D 3 cap. est millenari' numeri nMam , quae tam antiquis in marmoribus inspicitur, 'φ'

hanc fuisse figuram G : quod & obseruatur apud omnes antiquarum

notarum interpretes,& ex iis,quae ad dicta lib. 3 7. c. 33. subnectit idem Pierius: βuodsi pollicis eiusdem sesagio lateri vel dorso in laeua eiusdem '

indicis superinducia fit, utrinoisfacto digiti ambo, quantum feri potest,

extendantur , indice tanquam horologo, cuiuspiam gnomone prominente , quadraginta figniscabantur. Sed cum annorum supputatio, quae ex illis Characteribus . iuxta eius explanationem, Vel ex alia quapiam interpretatione resultat, neque cum annis Urbis conditae, neque cum se n. datione Patauit, aut cum annis salutis, vel cum Consulatu Opilionis, sue cum structura , aut restauratione templi conueniat , quid si . bi velint characteres illi, libere me fateor ignorare. At cum me Da- . uum esse cognoscam, feliciori cuipiam Oedipo huius aenigmatis eno. dationem libentissime committo. Sunt tamen, qui existiment, notas i iillis nihil aliud esse, quam A & Ω , quibus principium & finis in Wre Luctis literis denotatur , interposita salutari crucis nota : quae literae etiam in nummis Christianorum Imperatorum inferioris aeui cernunturi ita tamen, ut a dextro latere praeponatur omega, postponatur alpha ι scilicet ut respitiat ad sinistrum latus, in quo utraque litera ordine suo collocatur. Quem morem priscorum fuisse Christianorum, aperte denotant ipsoruin monumenta, e coemeterijs Romae effossa: in quibus a - cruce pendentia A de si conspiciuntur: ut in Roma subterranea M. Qiij amplisiime deprehendi potest. 'a. Fragmentum, quod sequitur, sertassis non ita pridem repertum fuit, cum fundamenta porticus, qua ad sacellum patet aditus, pon rentur . Nimirum visae heic absides , & loculamenta lateritia politi operis, obeliscorum fragmenta , rabulae lapideae decempedales, aliaque vetustatis monumenta: quae omnia suissent effossa, ni periculum ς -- s disicijs impositis obstitisset . Templo Concordiet ab Antenore con .structo hete omnia fuisse inserta putabantur . Ceterum pulcherrimis A liquit hoc monumentum literis conspicuum se praebet: ex quo , etiam mutilato, Auguralem Patauq dignitatem viguisse constat : Quarum autem Ciuitatum propria is suerit, Panuinius & Sigonius osten- ri. v. et C dunt. Disiligod by Corale

45쪽

dunt. Cornelij Auguris, conterranei nostri splendidissimi, meminit Li

canus .

Euganeo si vera fides memoranissus sugur colle sedens, e ponus terris ubi fumifer exit,e hque e Menorei dispergitur unda Timavi, Venit summa dies, geritur res maxima dixit: Impia concurrunt Pompej, Castris arma.

De eodem Aulus Gellius miranda haec narrat : auo C. Caesaν,σse. Pompeius die per ciuile bellum signis collatis in Thessalia conflixerunt , res accidit Tatauij in Transspadana Italia memorari diagna. Cornelius quidam Sacerdos, o loco nobilis, Sy Sacerdoti, religionibus venerandus , CP castitate mita sanctus, repente mota mente eonspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde cedere alios, aliormuere: cadem , fugam , tela volantia, instaurationem pugnae, impresti nem, gemitus, vulnera, proinde , vis ipsi in pratio versaretur, coram et idere sese vociferatus est ι ae postea subita exclamauit, Caesarem vicissa Misac θ. Addit aperte Plutarchus, ipsum e capite detraxisse coronam, non IV amplius repositurum, nisi de veritate constaret. Quae omnia post Iu-

P p l um Obsequentem, sub Consulatu Lucij Pauli,&Cais Marcelli, Coe. Loj. o. lius Rhodiginus tu Patavinorum gloriam confirmat.1r. L. J Praenomen LUCII denotatur, & est eius, qui primus fuit.

Uar BDq. qui Oriente luce natus es ; vel a Lucumonibus Etrusicis dictum est: multa Ri h enim alia ab his oriri Panuinius tradidit r ut Lucius Tarquinius Pri-rba. r. h. scus, qui Lucumo prius vocabatur, quod idem Liuius assirmat; & Lu

Panum se ceres equites, & Tribus Lucerum . quamquam Lucerum nominis . oriis

sirtiue i . ginis causa incerta est, Liuio auctore. Huic porro inscriptiona nihil l uperest memoria dignum , nisi quod vitio loci breui ipsi ominari licebit excidium: cum & nostra aetate. Fol. 1 3. i literae Vix conspiciantur; dc ubi apud Gruterum P Α obseruatur, FAB, ut est in saxo, reponendum sit. 4. Inscriptio, quae quarto spectatur loco, ex area, in testimonium maritalis affectus posita, ad Urnae oleariae usum nunc translata est. C linam quippe ingressiis, si ad dexteram paulo deflexerit, in cella penatia arcam istam videbit inter duas alias: quarum pariter una, duorum Abbatum, ex Liminia antiquissima potentissimaque Patavij familia. cineribus primum dicata, hodie oleum recondit . . Nolita m vero si quis curiosior expendat , mensuram eius sex pedum longitudine , duorum altitudine, totidemque cum semisse lat

Lib. r.elass. tudine deprehendet . Hanc reuera Vnam Scardeonius geminatam' μ '' ponit . primamque Ioannis Marca nouae obseruatione , paucis immutatis, hoc titulo exhibet. In

46쪽

In Templi Diva Iustina

DOMITIAE ATTILIANAE CONIUGI QUIEVIXIT AN . XLVII

XXVIII

Alteram sua annotatione, quam hele descripsimus. Utrumq; Vero titulum mutilum, ac mendosum ab eo relictum, ipsumq35 Gru- λι. 78.u8. terum secutum esse, abunde monstrat nostra delineatio. B. M. J BENE MERENTI Paulus Diaconus legit: B o N AE M E M Ο-RIAE autem Probus,& Aldus P. F., qui etiam BONAE MULIERI habet. D. rire. FL. J FLAvios a FLAvo denominatos, nomenqι gentilitium esse a cognominibus desum ptu Panuinius docet. Nomen tamen fuisse alu . pia. quan do fatetur ipse his verbis: NomIna autem, qua recentioribus temporibus De Om. pro praenominibus msurpata sunt , fuerunt, mi ex antituis monumentis Ob- . , seruaui, URELIUS. CL. CL UDIUS. F L. Nom. Rom. F LOVI VS . quibus addit : Atis ille non nis labefactata Republi- ea usurpatus, m tantummodo post 'Diseletiani tempora. Ex quibus tempus constructionis arcae huius facile elicitur. N CCCC XXVIIIJ Per numerum istum quid auctor monumenti intellexerit, prorsus dicere non ausim. At cum in deperditis rebus, vel ipsa vetustate obrutis, liceat unicuique quid sentiat libere proferre i cum nulli scribendi generi venia iustior debeatur , quam Antiquitatum indagationi, Valeri, Probi & Aldi P. F. iultus auctorita- De Otire , qui N ita signatum nummum quandoque denotare tradunt, ve- zerit, risimile existimo, in hoc monumentum nummos quadringentos ac vi- FH. ginti octo erogatos fuisse. Et huius generis etiam est saxum hoc, quod habet Gruterus, ex Helvetiorum pago Wyler depromptum. -M - .

47쪽

P. . . L. POSUERDONUM . D. S. P. EX. HS. N CC. L D. X L. Quae postremae literae, in indicibus ad Gruterum , a Iosepho Scaligero concinnatis, capite De Notarum, ae Literarum Singularium υ cum eAbbreviatarum Interpretatione , sic explanantur . De sua pςcη i Uct, δε βο posivis ex sestertiorum nummorum ducentis qumluaginta misit bus quingentis quadraginta. Diqiliaco by Cooste

48쪽

Lib. I. Se L I. 2I

INgens coenobium, S. Stephano Protomartyri sicrum , a religiosis Virginibus sub Diui Benedicti institutione habitatur. Cuius origo

quamuis parum sit certa , eius tamen antiquitatem perampla declarant testimonia, in tabellis apud ipsis magna cura seruatis. Sunt nempe hoe in loco instrumenta censuum, data sub anno septimo Henri. ei secundi anno M XXX ad Imperium evecti , Donationum etiam Nomi. 'sententia sub annum Christi M LXIi X. Henrici V. Imperatoris in Monasterij fauorem . Annuis vero prouentibus locupletissimum maioribus opibus auxerunt Moniales , quae olim extra OMNI vM SANCTOR v M portam habitabant, vulgo Saricta Maria de Fistom- steph. ba nuncupatae; quae anno M CD LIX, in D. Stephani Monasterium. receptae , bona huc omnia transtulere . Aucto itaque in dies Virgi- Hiiena rnum numero, aedificium anno M DC XXXIIX ampliatum suit, Uicario Capitulari Abbate Albertino Barisonio, Archypresbytero Pat uino, viro generas splen dore, atque eruditione claro, &, dum hςc condo, Pontificis Maximi INNOCENTII DECIMI beneficio ad Cenetensem Episcopatum electo; Abbatissa Margarita Polcastra, Protecto. Dbus Aloylio de Strata Philosoph. ac Medic. doctore, & vrsato Ursato Equite patre meo: quorum cura dum noua struuntur cubiculta , huius maxime, utpote antiquitatum cultoris eximii, diligentia saxum hoc ellasium horti muro fuit impositum.

Votiuum monumentum seisse Dis Manibus dicatum eX eo credere auadeor, quod dum fundamenta noui Templi S. Stephani iacerentur, e dem serme loco estota sint spectatae magnitudinis arcae, in quibus, a nostris maioribus proditum mihi est & cineres , & numismata fuisse reperta. Nunquid fuerunt trientes ad Acherontis naulum ori d stactorum inditi In hanc rem Iuvenalis.'--- ein ille Saris

49쪽

Ser. Vrs Mon. pati

Iam sedet in ripa , tetrumque nouitius horret γεrthmea , nec siperat G nsi gurgitis alnum Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem. In area quoque aedium Ioannis Dominici Sala, Medici numquam interiturae memoriae, e templi huius regione, quam plurimas diuersae formae urnas lateritias reperire licuit. Ex quo pronum est credere, i cum mortuorum cineribus reponendis fuisse destinatum . Quod etiam innuit, istam inscriptionem sibi a Patre meo traditam expen- ob his, . den , Doctissimus Tomasinus. Vbi silere haud possuin, saxum istud si is rabel. minime fuisse repertum in fundamentis Templi . ut ipse habe , cui anno M D XCvII. manus extrema fuit addita; sed in hortis, ubi noua structura anno M DC XXXu III. feri coepit.

ob pariti. Consules Malleolum & Bibulum cognominatos fuisse, Panu inius de Roma i. Vtsinus testantur . Haec ob C. Publicium Bibulum meruit , ut Senatus decreto ipsi posterisque eius, virtutis , & honoris causa, locus monumenti publice daretur: quem in urbe concessum fuisse, putat 1hobis. τυ Visinus e inscriptione, quam sub Capitolio in monumento quadra--. to ex lapide Tiburtino visam ipse exhibet.

F E S T V S. J Faustum eν fectum his intellectibus discernuntur: eteis nim faustum quas a fauendo dictis m,acper hoc prosperum, tar propitium,

... mnis contra infaustum minax, sty impreserum : Festum mero solennia edita, . ter ιαtum, Ieriatum. Ex quibus Opinor F E S TI cognomen , vel ex Lib. , cap. eo Osrum 2, quod, ut ait doctii limus Turnebus in suis Aduersarijs , pro fausto homine, o, auspicato , G eptato dicatur, translatione ducta a diebus festis ι vel ex eo quod notat Murcius ad illud Terentianum in

F. . o festus dies hominis Nempe ex iucunditate illius, qui hoc ctignomine fuit praeditus: ipse enim illud dictum explicat: ὸ homo miόi iucundissime.

gelorum nuncupabatur, munificentissimus Gaustinus Transalgardus Episcopus Patauinus coenobilis Sanctae Iustinae inter caetera donauit ; Vt antiqua eius donationis tabula , in coenobis archivo asser uata ,& ab eruditissimo Cauacio ad verbum tradita testaturi Ex qua haec in rem nostram. Ego in Dei omniptientis nomine Gaustinus Pambisj0. lib. ta icnfir Ecclestia Episcopus donamus tan confirmamus ad Monasterium

50쪽

Lib. I. Sed h. L 23

Sancta sustina metinis , , ecclesiam Sanctorum e fiebangelorum, suae instructa est seris esuitate Patauis in loco, qui dicitur Uantio, cum suis. nibus. Uerum cum , extincta monachorum disciplina, ditissimam Di-uae Iustinae Abbatiam Summi Pontifices presbyteris in commendam. ut vocant, concessissent, ijs temporibus est credibile ecclesiam Sanctorum Archangelorum separatam a monasterio Sanctς Iustinς fuisse,ac electum Praepositum, qui sacris praeesset ι cuius dignitas hodieq; perdurat. Anno tandem M CD LXXIX. cum nonnullis annuis pro . Vugaret. uentibus aedem hanc Sixtus Iri Pontifex Maximus coenobilis Sancti spiritus Ueneujs eo pacto donauit, ut Praepositum alere ni. In lla. prςdiolo itaque, quod in vico Uaniij possident, anno Christi M DC L. Vigesiuno die Decembris , cum altius terra foderetur , repertum fuit pulcherrimum, quod exhibeo, monumentum, quatuor pedes altum, num cum semisse latum, ab omni temporis iniuria intactam: quod in parietibus ece nobij Diui Michaelis Monachi reponendum cen.

sueri in

SEARCH

MENU NAVIGATION