Dqdwq lswn hqds hoc est grammatica linguæ sanctæ institutio, cum vocum omnium anomalarum indice, & explicatione, auctore Josepho Pasino Sacræ Scripturæ, & linguæ Hebraicæ in Gymnasio Taurinensi professore. Accedit ejusdem Oratio habita, cum publicum

발행: 1739년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 어학

221쪽

vigiliis parcere , ut susceptae provinciae satisfaciam.

Ceterum singulos, & universos rogo, obtestorque, ut s quam mihi operam in re tam dissicili navare possunt, eam nolint publico bono invidere, ut consociatis simul viribus germanam sacrarum Scripturarum interpretationem assequamur. Reliquum nunc est, ut incredibilem animi laetitiam , qua afficior ex hoc tam hon rifico munere, omnibus patefaciam. Nescio quid enim singulare, ac eximium fortunis meis accessis e video, quod ne voto quidem a diis immortalibus optassem is Idque totum clementiae tuae debeo, Amedee Regum optime, Italiae vindex, ac patrone. Ac res mae princlare gestae celebrabuntur illae quidem nostris non solum, sed omnium pene gentium literis , & linguis; nec ulla unquam aetas de animi tui pietate, fortitudi- ne, consilio, religione , magnanimitate , sapientia, tuisque reliquis laudibus , qtiae summae sunt, contic scet. Sed hoc assirmo, &pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem ea, quam hoc tempore eS consecutus. Amplissima enim haec literarum institutio,& disciplina, insignis haec , ac regalis munificentia ,

qua earum cultores vocas, & excipis a praecipue vero tutum hoc, & sacrosanctum, quod peregrinis, exto Tibus, & desertis Palaestinae Musis sponte, & liberaliter praebes perfugium , totum hoc, quod certe maximum est, totum est, inquam , tuum. Reliqua animi ornamenta tibi cum majoribus tuis communia sunm At vero hujus gloriae socium habes neminem. Quod autem ex tam multis, qui hac aetate Romana, Graeca,& Hebraica eruditione praestant, sapientissimis viris, ad sacras literas tradendas me tenuem, & obscurum hominem potissimum advocaris , pro certo habe, me tanti beneficii memoriam sancte, religioseque tota vita servaturum, qua, ut spero, fiet, ut vires meas tam exiles aliquando superem , tuaeque

voluntati docendo, scribendoque respondeam. PINI S.

223쪽

h. lli

SEARCH

MENU NAVIGATION