Descriptiones Terrae Sanctae ex saeculo VIII. IX. XII. et XV. S. Willibaldus

발행: 1874년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

254 maritima cum tota terra Philistim, incipiens a Petra incisa et extendens se ad Gagam, fuit Terra Sancta contra austrum. Tertia est metropolis Bethsan sub monte Gelboe. Haec quondam Scythopolis dicebatur, ubi suspensa erant cadavera militum Saulis. Ista Palaestina proprie dicitur Galilaea, in qua est campus Esdrelon, quae incipita Jordane minori et contrahitur contra austrum

usque ad Gelin Ginaea), oppidum collapsum, Sub quadro 37., in colle, quam in hae carta viridem pinxi addictam Samariae: quae a praedicto Gilinincipit et protenditur ad flumen dordanis ut ad Maginas Machmas) quadro 63., cui annectitur

Judaea, quam eum suis montanis citrinam pinxi. Galilaea autem gentium incipit a praedicto Jo dano minori et protrahitur ad aquilonem ad montem Libani, et est in regione Decapoleos, cujus extremitates sunt mare Galilaeae ab oriente, Sidon ab occidente, Damascus ab aquilone. In hoc quidem ambitu sunt decem civitates, a quibus Decapoleos regio dicitur, quae sunt Tiberias, Bethsan,

J0napata Jotapata), Sephet, Cedes Neptatim, Assur, Caesarea Philippi, Capharnaum, Bethsaida,

Chorozaim. Sunt tamen in ea adhuc plures civi-

262쪽

255tates, ut supra insignita. Has omnes civitates et castella circuibat Dominus Jesus docens in templo eorum et praedicans evat gelium regni Matth. 4, 23. Longitudo terrae promimae a Dan, quae est sub monte Libani, ab aquilone contra austrum usque Bersabe, quae est prope desertum Aegypti, habet quadraginta duo milliaria Memanica vel ducenta decem italica; latitudo vero ejus a mare oecidentali usque ad fimbriam montium Arabiae habet quatuordecim milliaria magna vel septuaginta italica. Tota itaque Terra Sancta in octoginta tria quadra protrahitur et in viginti octo spatia secundum latitudinem, tractis lineis super lineas transversaliter ab occidente ad oriens. Exinde 2. spatio et in 12. quadro locatur Bosra in regione

Bostoron, de qua scribitur Isaiae 62. Via per civitatem Cedrar Cedad, sub quadro 23. , ducit ad Aran Aram, Mesopotamiam, Hammam, '

emiam et ad mare Κaspium. Hae gentes per

eandem viam annuatim consueverunt convenire ad

planitiem fontis Phiale, et habent nutidinas ibidem per totum mensem mcli, et erigunt ibi

tentoria diversorum colorum in civitate Cedar in monte, pulchrum generantia prospectum: quae t

263쪽

bernacula Cedar in Canticis appellantur. Hanc civitatem vocat Iosephus Camelam pro eo, qu0dmons, in quo sita est, in modum cameli est dispositus. Sub quadro 24. 53.) in montanis ad orientem locatur Areo polis, quae olim Aror Moed vocabatur, metropolis secundae Arabiae, quatuor

habens dietas ad Petram deserti. De hac Petra Isaiae dicitur: Emi te, Domine, agnim de Pura deserti ad montem filiae Sion. In hoc monte vidit

Johannes agnum stantem. Apoc. 14. Super hanc Petram aedificatum est inexpugnabile castrum quondam Pirach Urach), in quo soldanus suos deponit

thesauros Arabiae et Aegypti. Intra hanc Petram et Areopolim mediat torrens Sorec et mons Abarim, ubi Moises per angelos sepultus est. Ab hac Petra versus austrum sunt tres metae ad montem Seir, qui conjunctus est deserto Pharan, et dicitur terra arabica usque ad mare Rubrum. Nota, sub fimbria m0ntium primae Arabiae, circa montem Sanir , incipit terra Ilus, quae et

regio Traconitidis dicitur, et pr0l0ngatur usque ad Cedar et mare Galilapae, et fuit in parte de regione Decapoleos. Item sub fimbria montium secundae Arabiae usque ad Jordanem fuit regnum

264쪽

2570g, regis Basan, quod cedit pro parte tribui Gad

usque ad torrentem Iaboc. Hoc regnum ad differentiam ali0rum citrinum pinxi. Τota autem

terra huic vicina, quam albam feci, dieitur Bethania, ubi Johannes erat baptigatus, et suit regnum Seon, regis Εχebeon, quod fuit in parte de tribu Isachar. Deinde intra torrentes Ainan Amon) et Sorec sunt campestria Moab, et ostenditur ibi locus, ubi Balam et asina colloquebantur, et ubi liber Deuteronomii est editus. Terra autem

citrina ultra tori entem S0ree versus austrum dicitur terra Moab et Anmon, ut praedictum est. Nota, quod tres sunt civitates sugitivorum trans Jordanem: prima sub quadro 23. circa montana Arabiae Golan vocatur, secunda Sub quadro 37. vocatur Bainoth Galaad, tertia sub quadro 33. dicitur Ephrem, ubi Christus m0rabatur cum dis cipulis suis. Johann. XI. Et tres sunt civitates refugii versus mare occidentale: una est Hebron Sub quadro 69., altera Sebaste sub quadro 43.,

ultima citra paludem Maron Meroni), dicta Cedes Nepta lin, in valle Sanin, de qua scit Baruc.

Hae sex civitates signatae sunt in carta cum tali signo

265쪽

Sub 19. quadro ponitur hoc signum Λ', et est locus, ubi Dominus quatuor millia populorum septem panibus saturavit. Sub l9. quadro juxta hoc signum 'V. pavit Dominus quinque millia hominum quinque panibus, Sicut scribitur Joh. 6. Sub quadro 19. circa hoc signum C centurio supplieavit pro servo suo. Ibidem Dominus mundavit leprosum juxta mare Galilaeae. Prope Kapharnaum Matthaeus, Andreas, Petrus, Jacobus et Johannes vocati sunt in apostolatu . Sub 21. quadro Petrus et Andreas et Philippus sunt a Bethsaida. Joh. I. et 12. Sub 36. quadro est Machaerunta, ubi decollatus est Johannes Baptista.

Stagnum Maron ti mpore aestivo pro magna parte exsteratur. Unde crescunt ibi arbusta et

herbae densae, in quibus latitant leoneg et aliae bestiae, et sunt ibi delectabiles venationes. In modi ea distantia versuq aquilonem signavi locum cum gladio, ubi Josue pugnavit contra regem

Assur it alios 24 reges, quos persecutus eSt uS-que Sidonem geminato die ot sole stante. Unde Gloria Lubani et deeor Carmeli et Saron data est ei. Is. 35. A Sidone contra aquilonem ad duas dietas extra Terram Sanctam, in porta sportu)

266쪽

damas enorum, est antiqua et nobilis civitas Baruth Berytus); sed portus ejus periculosus est, in quem nos ventus aquilonis intrare compulit in vigilia saneti Thomae, a quo regrediebamur ad grandia flumina in vigilia nativitatis Christi, et in diluculo sequentis diei festi eundem portum non sine metu itertim per turbinem eompulsi s mus intrare, ubi, fixis ancoris . lugubres stetimus usque ad diem circumcisionis. Ab exteriori porta orientali ejusdem civitatis per ducentos et nonaginta passus 0stenditur locus, ubi beatus Hieronymus Georgius, tortuosum anguem interfecit. Sub quadro 31. est fons Israel, de quo primo Regum, ubi Philistim fixerunt eastra sua, cum Saul esset in Gelboe. Inter montem Gelboe et montem Hermoni imest vallis duarum leuearum in lati dudine set) in longitudine non octo leuearum usque ad Iordanem, in qua multi conflictus habiti sunt: εἰ idonia contra Madian, Achab contra assyrios, modernis etiam

temporibus tartari eum Rain eonis. F undem locum signavi cum gladio. Sub quadro 19. est ea sale Sanc-gor Sanetus Georgius), ubi sanctuq Matthaeus ereditur suisse natus. Et est situm inter montana in valle pingui et fertili, quae protenditur ad mare Galilaeae. 17.

267쪽

Propter ejus amoenitatem de ea bene diei potest illud Genes. : Aser 1Nviguis panis ejus es practens delitias regibus. quod utique verificatum suit in sorte tribus Aser. In spatio 16. et 22. quadro est Neptatim, de qua fuit Tobias: firmo loco sita et inaccessibili nisi a parte orientis per breve Spatium, quod tempore excidii secundum Josephum Jonapatra Jot ata) dicebatur, in qua idem Josephus obsessus suit a romanis et captus: quae nunc Siran dicitur. Sub 24. quadro est villa En dor, de quo Psalmus: Disperiemini in Endor. Sub 55. quadro est Bethel in tribu Benjamin, ubi Jacob lapidem erexit in titulum, quando fugit a facie Esau, dormiens, ubi vidit scalam etc., et votavit nomen loci illius Bethel, a qua versus Orientem est Hai civitas, de qua Iosue 8. seribitur. Sub quadro 69. est IIambre, ubi longo tempore habitavit Abraham, sedensque ad ilicem Mambre

in ostio tabernae uti sui vidit tres viros descendentes per viam et . Genes. 18. Ilex illa ostenditur hodie ante ostium tabernaculi. Ipsa tamen Vetus aruit; sed de radice θjus alia et alia nata est.

In 20. spatio e t Sochoi Judae juxta vallem Terebinthi, ubi David interseeit Goliam ge-

268쪽

26 l

thaeum. Seth Selliini) sub b6. quadro locatur in

colle.

Ab ea incipit terra phil istinorum. In eodem colle christianus rex Hierosol morum, nomine Fulco, aedificavit praesidium Ibelim di tum contra iresolentias ascalonitarum. Ascalon a suit civitas philistinorum prope mare sita, lamam h bens semicirculi, et est quasi totum robur Sarracenorum in terra illa. Sub quadro 22. in littore maris est Achon, olim civitas philistaea, Ptolemaida dicta. Sub quadro 40. et 28. Spatio est Cesarea O-c maritima Caesarea maritima), quam Herodes Ascalonita ad honorem Augusti ampliavit, et fuit metropolis Palaestinae maritimae. De ipsa Iosephus multa scripsit. Versus orientem habet paludem latam et prolandam et dulcem, in qua multi sunt hoc0drilli. Ipin vero penitus eSt destructa. Petrus ap0st0lus in ea baptigavit Co nelium; Paulus in ea longo tempore detentus sest)in carcere, dum mam pergeret. Incommodum portum habet; hortorum autem et praevorum et aquarum fluentium habet plurimam ubertatem usque ad Lyddam et versus terram Saronam. Lyddam

signavi cum arcu testudinis, qui ibi videtur, ubi

269쪽

erat templum sancti Georgii ibidem occisi. Arsur in littore maris, olim Antipatrida dicta, fuit fratrum hospitalis beati Johannis Eleemon. Joppes civitas non habet portum. In ea fuit Tabitha, apostol0rum famula. Ibi Jonas intravit

navem fugere volens in Tarsum. In hac civitate non vidi quemquam h0minem, quia multae civitates circa littus maris per soldanum destructae Sunt, cum audiverat, praedictam civitatem Achon esse captam per reges Franciae et Angliae. Sidon, urbs Phoenicis; ejus magnitudinem adhuc ruinae ejus attestantur. Fuit in campo per longum di posita, tendens ab aquilone in austrum sub monte Antilibano. De ruinis autem ejus alia est aedificata, pa a quidem, Sed munita, Si haberet defensores. Et est ex parte una in littore maris sita, habens hincinde duo castra bene munita, unum ab aquilone in Impe marina, quod olim peregrini de Teutonia aedificaverunt, aliud ex parte australi in colle situm. Haec duo castra cum civitate milites templi olim tenebant. Et sunt ibi cannae mellis et vineae et valde bonae. Inde ad duas leucas est Sarepta, pauem d0mos habens,

cum tamen minae ejus οStendant, eam iui me glo-

270쪽

riosam. Tyrus in tribu Aser, quam tamen Meritae nunquam possiderunt. Deinde putei aquarum viventium. Sub 43. quadro eSt Seba Ste, quae eSt

et) Samaria dicta. Est tota destructa praeter duas ecclesias: una in honore sancti Johannis Ilaptistac, in qua est sΡpulchrum ejus de marmore ad instar sepulchri dominici, ubi ipse inter Helisaeum et Abdiam prophetas suerat sepultus. Fuit enim cathedralis ecclesia in latere montis posita, quam Sarraceni deturpaverunt. Altera est in supercilio montis. Hanc graeci inhabitant monachi, qui ostendunt ibi locum earceris ejus, quod frivolum reputo, cum in Machaerunta sub 36. quadro sit decollatus. Sub 45. quadro est Sichem, quam graeci Napolo Sam vocant: de qua sons Jacob distat ad duos jactus sagittae. In Sichem sepulta erantosin Joseph. Judaei dicunt Sochim, Sion vocant

De eivitatibus et locis Terrae Sanetae.

Achon civitas, in provincia Phoenicis sita, turribus et muris bene munila, triangularem ut clipeus habens formam, cujus duae parteS Surgunt a mari, tertia campum respicit: habens in longi-

SEARCH

MENU NAVIGATION