Descriptiones Terrae Sanctae ex saeculo VIII. IX. XII. et XV. S. Willibaldus

발행: 1874년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

tudine duo milliaria sive sedecim stadia, sertilis tam in agris, quam in hortis. Ipsa enim nunquam fuit de Terra Sancta, nec a filiis Israel possessa, lieet tribui Aser in distributione Terrae Sanctae suerit assignata. Fuit enim una de quinque civitatibus philistin0rum, juxta mare sita, circa quam angelus Domini, inveniens Abacta portantem pra dium messoribus, tulit ipsum in Babylonem, sicut legitur Danielis 14. Eodem in loco, quo raptus erat ab angelo, erat grata capella. Ab eadem civitate Achon contra aquilonem ad octo leueas

cernitur ille mirificus puteus aquarum viventium versus Tyrum, sumptu0So opere constructus. Quamvis singulariter dicatur puteus, non tamen unus est, sed tres sontes ejusdem strueturae et

dispositionis, sed non ejusdem quantitatis. Princ, palis tamen sere habet triginta quatuor cubitos in altitudine, alii duo viginti duos. Quadrangulati sunt muris sortibus de saxis validis, et amplificatitantum, quantum hasta tornari potest: in quibus aqua ita ebullit et scaturit, quod omnibus aquaeductibus partitur, etiam per totam planitiem Tyri diffunditur, ita quod horti et vineae, ficeta et oliveta et cannamellae, quae Φunde ibi crescunt,

272쪽

irrigantur. Distant enim hi sontes a mari, quantum arcus sagittam projicit. Ab his ad unam leucam est civitas tyrensis, ab Achon contra aquilonem sita: de ejus praeconio quidam prophetarum scripserunt. Ipsa enim magno murorum

ambitu assurgit a littore maris, mari circumdata undique, nisi in parte orientali, ubi eam Nabuch donosor et postea Alexander fecerunt contiguam terrae fere ad jacium lapidis. Ibique cincta est muro triplici et alto cum turribus firmis. In ea Origines tumulatus suit. Multae reliquiae sanctorum, qui in ea pro Christi nomine interemti sunt,

permanserunt. Ante portam verius austrum adjactum duarum sagittarum signatus est locus praedicationis Christi per lapidem, in quo stetit: super quem landata erat ecclesia in honore salvatoris. Est etiam ibi locus, ubi mulier, finita praedic tione, dixit ad Jesum: multin venter etc. Hic locus non operitur arena, quae licet sit levis et volatilis, sicut nix in intenso frigore apud nos, quae a vento rapitur et spaigitur, iste tamen locus in medio arenarum semper est viridis. De Tyro ad quatuor leucas est Sarepta Sidonae, ante cujus portam ostenditur Iocus, quo Elias venit ad

273쪽

Viduam sareptariam. Deinde non longe est e pella, ubi filium ejus resuscitavit. De Sarepta ad duas leucas est Sidon, civitas quondam magna, cujus magnitudinem ruinae murorum indicant. Est fere tota in corde maris sita, habens hincinde duo castella, unum in colle contra campum, aliud in rupe maris, quod quondam aedificaverunt leutonici

peregrini. Ab hac civitate sdistat) Antilibanus

per alteram dimidiam leucam, ubi vina delicatissima crescunt, de quo et propheta: Mentoriale tuum ut vinum Libani. Ultra Sid0nem, ante cujus p0 tam, Dominus sanavit filiam chananaeae. A Sidone per viginti milliaria italica extra Terram Sanctam versus aquilonem est Baruth, civitas antiqua, abh0rrendum habens portum, in quo pernoctavi non sine timore in vigilia sancti Thomae apostoli 1422. In quodam habitaculo su terraneo hujus civitatis ostenditur imago salvatoris,n0n multum post passionem ejus ad ignominiam ipsius ridiculose depicta et ab infidelibus deturpata et percussa, ita ut Sanguinem et aquam emittebat, unde quidam conversi sunt, et erat imago sedens cum delus0ribus circumquaque pictis, tamquam in domo Pilati, cum erat spinis coro-

274쪽

natus et sicut rex adoratus. Facta est ibidem capella cum uno altari, habens in destensii xviii gradus. Post Baruthum contra aquilonem est Biblium in littore maris, civitas prima de patriarchatu antisceno. De ista dicitur in EZechielis 27. in commendatione Tyri et in libro 3. Regum, quod 0perarii Salomonis erant de Biblio. Nunc ipsa civitas Gibeth Gibi et li) dicitur, et est satis parva. De Biblio ad tres leucas est Botros motrys), civitasqu0ndam opulenta, sed nunc funditus destructa. Inde ad tres leueas est castrum et villa Nemun ephi n) sere in mari situm et valde munitum. Deinde per duas leuem est Tripolis, famosa civitas super littus maris. Habitant in ea graeci, latini, armeni, morantiae, nestoriani et multae gentes. De serico multa sunt in ea opera. Audivi pro Vero, quod ement in ea textores serici et cameloti mille et ducenti. A Tripoli per tres leucas terminatur mons Libanus, ad cujus pedem Oritur fons hortorum, flures seupetu de Libano, et ii rigat omnes hortos et planitiem circa Tripolim. Et plura

loca religiosa consti iacta Sunt super rivos ejus et ecclesiae multae graec0rum et armenorum. Et pro certo de isto sonte verum est, quod dicitur in

275쪽

268 Esther: Quia fons parvus crevit in sturium magnum,

et in aquas plurimas redundavit. De Tripoli duabus leucis est mons Leo pardorum, rotundus in aspectu et satis altus. In hujus pede aquilonali est spelunca, in qua erat monumentum, habens in longitudine viginti pedes, quod sarraceni devote laequentant, dicentes, id esse sepulchrum Josue, quod non credo, quia textus dicit eum sepultum in latere montis Ephraim 46. quadro. Credo potius, illud esse sepulchrum alicujus filiorum Noe vel alterius similium eorum, qui circa illa loca habitasse probantur. De spelunca ista ad tres leucas, iterum c0ntra aquilonem, videtur castrum Araclis

Arachis), quod Aratheus, filius Canaan, aedis-cavit post diluvium, sicut dicit glossa super Genes.

et Paralipom. L Deinde per planitiem ad octo leucas per enitur in Antiara dum vel ante Ar dium. Et est insula a terra firma per dimidiam leucam distans. In Antiarado beatus Petrus multo tempore praedicavit, cum Antiochiam tenderet, sicut in itinerario Clementis dicitur. Et Clemens ibidem reperit matrem suam. Ibi etiam beatus Petrus primam ecclesiam in honore sanctae Mariae construi fecit. De Antiarado ad sex leucas est

276쪽

eastrum Margat, fratrum hospitalis sancti Johannis in monte alto bene munitum, a mari per unam leucam, prope ciritatem Valaniam, in quaerat sedes episcopalis; sed propter insultum sarracenorum in caStrum est translata.

In civitate Valania et in fluvio ejusdem nominis, qui ipsam praeterfluit, terminatur regnum Jerusalem et incipit patriarchatus antiocenus. Distat locus ille ab Athon per octo dietas, et sunt quatuor dietae ab isto usque Antiochiam. Antiochia enim est in provineia Coelesyriae, quae instipita fluino Euphrate et terminatur in rivo Valaniae, qui fluit sub castro Margat, et cadit in mare Magnum juxta villam Valaniae, in qua fuit sedes

episcopalis, ut praedictum est. In eadem provincia est Laodicea, Apamia eum eaeteris urbibus suffraganeis. Alia est Syria Phoenicis, quae incipita praedicto fluvio Valaniae ab aquilone et extenditur versus austrum usque ad Ρetram incisam sub monte Carmeli, qui locus hodie castrum Peregrinorum dicitur. In ista Syria sunt civitates Margat, Antiaradum, Tripolis, Baruthum, Sidon, TyruS, Aelion, Κ harilaum. Alia est Syria Damasci vel libantea, in qua metrop0lis est Damas-

277쪽

cus, et mons Libani in ea preclarus habetur. Tota autem terra a Tigri fluvio usque ad Aegyptum

generaliter Syria nuncupatur. Pars tamen rius prima, quae est inter fluvios Euphraten et Tigrim, protenditur per longum ab aquilone in austrum, hoc est, a monte Tauro usque ad mare Rubrum,

et appellatur Mesopotamia Syriae, quasi media inter aquius, et habet gentes multas, ut parthos,medos, quibus ab austro conjungitur Chaldaea. Deinde itur Antiochiam. ubi omnes fideles, qui prius vocabantur galilaei, christiani appellati sunt,

qui nunc a sarracenis nafrani vocantur. Ibidem

cathedra beati Petri fuit, de qua et Galienus natus est, qui nepotem suum Lueam Evangelistam docuit medicinam. Haec e tritas dicta erat Riblata usque ad tempus regis Antiochi. In ipso exordio Coelesyriae versus soccidentem) est civitas Tarsus, de qua fuit sanetus Paulus. Item ab Achon praedieta civitate . quinque milliaria versus orientem, videtur quoddam casaledictum Sandsorti Sancti Georgii . ibidem, ut dieitur, natus fuit beatus Hieronymus sGeorgius). Inde ad austrum est civitas Naason, de qua legitur in Tobia. Deinde ad duas leucas est Dothaim

278쪽

sub monte Bethuliae, quam Holosemes voluit expugnare. De Xamon ad duas leueas contra orientem et de Dothalin tres leucas est Νepta lina. civitas Tobiae, quae lacta est sicut casale. De Νeptatim quatuor leucas contra orientem supra mare Galilaeae est Bethsaida, civitas Andreae et Petri. Inde ad duas leucas contra austrum est Magdalon ea tellum supra mare Galilaeae, unde Magdalena dicta est. De Bethsaida per unam leucam contra orientem est locus, quo Christus stetit. in littore et dixit septem discipulis: Pueri, nunquam pulmentarium habetis: cujus vestigia in lapide videntur. Deinde contra orientem est Κapharnaum, in qua Christus

multa miraeula operatus est. Math. XI. Postea per duas leucas versus orientem Jordanus intrat mare Galilaeae, in cujus altiori littore videntur ruinae Chorosa in . In hoc loci, incipit ascensus montis Sanir. De Chorosain quatuor leucas contra orientem est Cedar, civitas quondam bene munita. Unde

Hisbitavi eum habitantibus Cedar. Ab Achon

quatuor leucas versus Orientem est Chana Galilaeae, ubi Christus aquam convertit in vinum.

Locus nuptiarum est erippa scrypta) in Saxo cavata, quae paucos rapit homines. et ostenditur loeus, ubi

279쪽

steterunt hydria et triclinium, ubi erant mensae positae, et sunt loca subterTanea, sicut alia qua plurima Sancta, scilicet annuntiationis, nativitatis Christi. De Chana Galilaeae duas leucas contra austrum est civitas Sephor Sepphoris . Deinde versus Tiberiadem supra Dothaim est mons Bethuliae, ut supra. De Bethulia septem leucas supra mare Galilaeae est Tiberi as; Herode tetrarcha nuncupata est Tiberi . sunt ibi balnea medicinalia in littore maris. Ab Achon contra austrum, sed aliquantulum declinando ad orientem est Nagareth, civitas dilecta, ubi flos florum de radice Iesse pullulavit, et distat ab Achon septem leueis.

Ipsa enim est propria civitas salvatoris. Eo quod in ea nutritus suerit Jesus, Nagarenus Vocatur. ibidem fons exiguus scaturit, ex quo puer JeSussuevit haurire et aquam ministrare matri suae. De Nagareth tribus leucis contra orientem est mons Tabor, quo strans)figuratus eSt Christus, et rimatur ibi locus trium tabernaculorum. In h0c

monte sunt concavae et cavernae sub ruinis magnorum aedificiorum, quibus latitant leones et aliae bestiae. In descensu ejus est capella e0ntra occidentem, ubi D0minus dixit: Nemini diaeresis rL

280쪽

sion etc. Ultra torrentem ejusdem montis inter austrum et orientem est m0ns Hermon modicus,

de quo Psalmus dixit. De Nagareth quatuor leucas et de monte Tabor splus una) est alter mons Hermon, in cujus latere aquilonis est civitas Νaim, ubi suscitavit Dominus filium viduae. Iste

mons extenditur contra Orientem versus mare Galilaeae fere ad quinque leucas. Mons Gelboe et mons Hermon ita siluati sunt, ut sit Hermon ab aquilone, Gelboe ab austro et in medio eorum planities duarum leucarum lata et quatuor longa. In ista planitie ante tempora magna bella et conflictus fuerunt. Ibi enim Gedeon superavit ma-dianitas. Ibi Saul superatus est a philistaeis, cujus caput suspenderunt extra moenia civitatis Bethsan, quae est inter Jordanem et Gelboe. Galilaea campestris est fere et plana, ex una parte est de Terra Sancta, in qua sita est Bethsaida; Samaria vero m0ntu0sa, in qua Sebas te, quondam nobilis civitas apud reges Israel, nunc autem desolata et t0ta derelicta praeter duas ecclesias: una est in summitate m0ntis, ubi quondam regium suit palatium, altera est in honore

SEARCH

MENU NAVIGATION