Descriptiones Terrae Sanctae ex saeculo VIII. IX. XII. et XV. S. Willibaldus

발행: 1874년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

244 beatus Jacobus major est decollatus, et distata loco, ubi Dater ejus Johannes missam celebravit, per ducentos 22 paessus. 'Item prope castellum praedictum ad jactum lapidis est locus, ubi Magdalena occurrit beatae virgini nuncians ei, quod filius ejus viveret et a morte resurrexisset. Ibidem etiam Christus apparuit tribus Mariis, dicens: Apere. In platea episcopi hierosolymitani est domus beati Zachariae, quam habent georgitae, et in ea grata capellain honore sancti Johannis Baptistae. Ante ingressum domus est antiquissima structura et umbrosa testudo, et est in medio viae inter templum sancti sepulchri et castellum David. Deinde domus, in qua hospitati sunt tres reges. Nota de porta, per quam Maria aegyptiaca peccatis oppressa ingredi non potuit: quae videtur in platea. quae ducit ad Emmaus. Sequitur

Peregrinatio a divitate Jerusalem versus orienteae ad Βεthaniam.

Visis itaque propinquis, transeundum est ad remotiora, ut nostrae devotionis crescat in ius. Primo enim transitur ad Bethaniam, quae distat

252쪽

24lia Jerusalem per dimidium milliare almanime viae quod est 15 stadia, JA. 11: ubi sub castello cera, tur sepulehrum Lagari a Christo resuscitati, et fini ibi magna ecci esta, cujus colummo adhuc stantes videntur. Ab eodem sepulchro per decem passus in tenebrosa testudine est altare. Ibidem stetit Christus, cum ipsum vocavit de monumenis. Item delaris altius huic in proximo est domus Simonis leprosi, duas habens cisternas, in qua Magdalena fudit unguentum super caput meumbentis, de quo Judas accensus erat indignatione. Ante sex dies paschae coenavit Jesus in Bethania Martha ministrante, cujus ister unus erat ex di cumbentibus, propter quam multa turba: ex judaeis venerunt illic, cogitantes et Lagarum interficere. Joh. 12. A Bethania per sex jactus sagittae videtur lapis magnus in campo, super quem sedit Dominus, quando Marthae occurrit, ei dicens: Domine, si fuisses

hic etc. Ab illo lapide, in quantum lapis projicitur,

a sinistris versus Jordanem videtur ruina domus Marthae et signatus ambitus arte et caldarium sub rupibus. Deinde per unum jactum sagittae a dextris declivius c0ntra austrum fuit domus Magdalenae, cujus in loco est destructa ecclesia,

253쪽

246 stabulum caprarum laeta. His duabus domibus Dominus Jesus saepissime resectus et hospitatus A latere utroque est vallis declivis, sed a sinistris est profundior: in qua est via, quam uviativit Dominus veniens de Jericho, ascendens Hierosolymam. Sequitur Peregrinatio es Ierusalem ad Bsthlehem. Primo enim videtur domus Simeonis prope Jerusalem a dextris, extra viam versus Gar Win

Ain Κarim), in vineis; a sinistris autem prope montem Sion est aedificium in calle Rolle) informa castelli, quod dicitur domus mali consilii, in quod Judas ivit ad negationem suam, tractans de traditione Christi. Ibidem fuit grata ecclesia beati Cypriani. Post hoc per bonam

distantiam pervenitur ad unam cisternam. Ibidem stella amissa reluxit tribus regibus, in quorum honore ibi fuit ecclesia, cujus pavimentum et superficies rimatur. Extra riam a dextris in colle est ecclesia beati Georgii. Ulterius a sint

tris non longe a via est summum aedificium et ornata ecclesia graecorum, habens cisternam juxta parietem australem. In eadem habitationestiit natus et moratus Elias adhuc Vivens, quae

254쪽

247 est in medio viae duarum praedictarum civitatum per Hemanicum milliare distantium. Tempore Eliae

clausum erat coelum annis tribus et mensibus sex.

later Ierusalem et Bethlehem vel Ephrata est mons Gion, in quo rex Salom m scit unctus et coronatus, Super quem aedificata fuit ecclesia beati Cypriani, ut supra dictum est. Ulterius prope viam est indicium magnae turris, ubi Jac o b colluctavit eum angelo, unde Gen. 32. Deinde ad dextram prope viam, qua itur in Hebron, est sepulchrum Rachelis, uxoris suae, quod per

Sarracenos ornate est constructum et ad austrum

versum habentes ibi sepulturam eorum, et dicitur locus Chabratha. Post hoc non longe pervenitur ad agrum, in quo semen pisarum seu cic rum nutu Dei commutatum est in lapillos sorium pisarum habentes et quantitatem. In civitate Bethlehem versus occasum sui tecclesia Cosmae et Damiani. In ingressu itaque majoris e celesiae a dextris, juxta chorum, est altare designans locum, quo multi innocentium sunt interemti. Ibidem et Dominus Jesus est circumcisus; sed a sinistris prope elaternam est altare, ubi magi ad honorem novi

255쪽

248 regis honorifice ad offerendum ornaverunt, et dicitur, qu0d in eadem cisterna stella disparuit. Deinde descenditur per l6 gradus ad capellam,

quae est Sub ch0ro, in qua natus est salvator mundi. Ibidem est altare a sinistris, cum ingreditur, a quo per septem pedes et tres gradus est locus Sub rupe, ubi puer Jesus reclinatus scit in prae sepium et ibi a magis veneratus et a pastoribus adoratus. Nota, quod hoc templum in longitudine ab intus habet 36 passus pedum, in latitudine

vero 18, et habet quatuor rigas columnarum marmorearum, quaelibet riga habet 12 columnas per 7 pedes distantes usque ad chorum: omni decore tam in pavimento, quam in parietibus sulcitum, tecto plumbeo co0pertum, genealogiam Christi per lapides musivis sursum a latere dextio, cum ingreditur, habens conpictam; bilares ejus de .presso variis modulis incisae, parietes collaterales subducti sunt tabulis marmoreis, quae sped perfidos

Sarracenos inseruntur, et est mirabile, quod contigit eadem in ecclesia. Nam quidam soldanus, mirifiea cernens ejus tabulamina, cogitavit ea auferre et palatium suae mansionis in Katro per ea su ducere et ornare. Veniens igitur die statuto unacum

256쪽

artificibus et sculptoribus, volens lapides ornatos auferre, subito serpens immodicus incanduit et in pariete apparuit reptans Super tabulas lapideas, dividens ipsas per medium, cujus hucusque gressus in pariete, sicut vidi, apparent usque ad altare

trium regum elaea cisternam praedictam. Quod cernens, s0ldanus confusus discessit. In ambitu hujus monasterii a latere aquilonis descenditur per 19 gradus ad capellam, quae studorium sancti Hieronymi dicitur, ubi 55 annis et sex mensibus in translatione scripturarum desudavit. Proxime hinc per maceriam ad tres passus in obscuro juxta altare, sub praesepe Domini, a dextris est tumulus ejus, quo primo sepultus erat. Cum autem Terra Sancta tradita erat in manus perfidorum et, Jerusalem non sentiens defensorem, Ossa ejus Veneranda translata sunt Romam et plurium aliorum sanctorum. Adhuc sunt citeriores cavernae sub saxis pendentibus a sinistris, in quibus obfuscata et projecta erant multa corpora innocentium

later Jerusalem et Bethlehem sunt duae leucae, id est, unum milliare alemanicae viae, in qua via multa mysterialia sunt facta. Nam Abraham

257쪽

cum uxore, veniens de Chaldaea, traniavit per hanc viam. Loth cum uxore, veniens de transmontanis, in hac via ambulavit. Jacob patriarcha cum Rachel uxore saepius ibidem transivit. Beata virgo Maria praegnata hincinde per eandem viam meavit et satigata requievit. Item tres reges, requirentes puerum Jesum, ibidem abierunt. Item Isaias et Elias et plures sancti prophetae, pe gentes in sanctam civitatem, per illam Idam transierunt. Item beata virgo, iens et rediens in Aegyptum et ab Aegypto, per hanc viam cum Joseph secessit. Prope Bethlehem ad jactum lapidis, verius austrum, fuit ecclesia, in qua Paula et Eustochium sunt sepultae. Et eadem ecclesia est beati Nicolai, et in eodem loco Maria pedimansit cum puero et Joseph prima in nocte, cum fugit in Aegyptum. Nota de emisso lacte ibidem. Item inter Jerusalem et Bethlehem est via in

horarum. Item a Bethlehem unum quartale in valle versus mare Mortuum fuit pulchrum aedificium cum ecclesia, quod ad pastores dieitur. Nam eodem in loco angelus nunciavit pastoribus gaudium, dicens eis, ut transirent Bethlehem adorare

258쪽

puerum Jesum: qui, continuo Surgentes, transierunt ad latera montis Bethlehem, ubi alter ab altero retractus fuit, mutuo dicens, vocem angeli mantasma suisse, et declinaverunt retrorsum ad gregem suum. Tunc angelo secundo inuit et coegit eos, ut viam perficerent arreptam. In eodem loco est ecclesia cum uno altari. Aliqui autem dicunt, beatam virginem ibi errasse a via ducenti in Aegyptum, sed primum magis consonum est veritati. Item a Bethlehem per duas leucas contra austrum sunt sepulchra duodecim prophetarum. Sequitur Peregrinatio es Bethlehem ad valleae Η0bron. In via enim de Bethlehem ad vallem Hebron

ostenditur locus, ubi Abraham tres sangelos) vidit

et unum adoravit. In templo Hebron videtur quaedam Scissura soraminosa, quae spelunca duplex dicitur, qua sepultus est Adam, Abraham, Isaac et Jacob et uxores eorum, scilicet Eva, Zara, Rebecca et Lia. Non longe ab oppido est agerdamascenus, quo Adam cum Eva est creatus. Sequitur

259쪽

Ρeregrinatio de Hebron ad Ierusalem. De Hebron versus Jerusalem pergitur per montana Judae, ubi videtur domus Zachariae, qua beata virgo visitavit Eligabeth. Ibidem duae sunt ecclesiae, una super alteram aedificata; altior tamen est destructa. In inferiori quidem videtur scissura rupis in muro dextro, eum ingreditur, in qua latitabat puer Johannes prae timore Herodis regis pueros occidentis. Deinde deseemditur per modicam distantiam, et monstratur sons saliens juxta viam a dextris, circa quam sedit et requievit virgo Maria fatigata ex itinere, visitans suam cognatam, quae ibidem sibi obviavit, ut creditur, et dixit: Unde mi hi hoc, vi mader Domini mei seniat ad me ' Ibidem ipsa mater Domini fecit canticum, scilicet: Magnificat anima mea Dominum. Post hoc declinatur a via ad sinistram, ad quemdam collem, quo grata fuit ecclesia,

nunc autem inquinata ruderibus et plena mulorum Stercoribus, quam sine tributo peregrinus non ingreditur. Ibidem natus est sanctus Johannes

Baptista, filius Zachariae dicentis: Benedictus

Dominus etc. Deinde pervenitur ad aliam eccle-

260쪽

siam georgitarum bene decoratam, quae ad sanctam crucem dicitur, quia arbor crucis Christi

ibidem stetit et crevit, cujus foramen videtur hucusque sub quorum schori) altari. Postea juxta viam, qua itur ad Gazam, videtur aqua, quae unuchus a Philippo est baptizatus. Aet. 8.

Terra ista, quam sanctam dicimus, in distributione cecidit in sortem duodecim tribuum Israel, et pro parte aliqua dicebatur regnum Judaeae, quae erat duarum tribuum, scilicet Judae et Benjamin, pro parte altera dicebatur regnum Samariae, in qu0 metropolis est Samaria civitas, quae et Sebaste dicitur, et caput suit decem tribuum reliquarum, quae Israel dicebatur. Utrumque tamen regnum eum tota terra Philistim dicebatur Palaestina, quae erat pars, Sicut Saxonia, Lotringa partes sunt Τeutoniae, et Longobardia et Tuscia partes sunt Italiae. Et nota, quod tres sunt Palaestinae. In prima metropolis est Jerusalem eum omnibus montanis suis usque ad mare Mortuum et ad desertum Kades Bame. Secunda, eujus metropolis est Caesarea

SEARCH

MENU NAVIGATION