Aphtonii Sophistae Progymnasmata. Partim à Rodolpho Agricola, partim à Ioanne Maria Catanaeo latinitate donata. Cum luculentis & vtilibus in eadem scholiis Reinhardi Lorichij Hadamarij. Nunc verò omnia multo quam antea & emendatiora, & meliori artifi

발행: 1591년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

I Abulae , autem , secundum Marcum

Varronem, a verbo Fari nomen , habent. Has primas tradere pueris solendoratores,quia animos eorum adhuc moliales ad meliores facile vias instituunt vitae, ut ait Priscianus Delectant autem vehementius Defficacius persuadent. Delectat, quia morum faceta quadam imitatione capiunt imperitiorum animos Fidem Meiunt,quia verum veluti ponunt ante cu-Ios,ut Erasmus inquit in Copia. No soli mautem conducunt ad oblectandum a sed etiam vim maximam habent ad per mouendum atque persuadendum , Hinc Aristoteles 2.Rhetoricorum eas ponit inter probationes Rhetoricas. A Poetis, e Hesiodus authore Suida primus omniti fabulas conscripsit. Qui annis centum atque tribus superior fisoposuit. intilianus lib. .c y.I .Fabularia inquit, primus auctor Hesiodus videtur. Atqui poetae figmentis quide tuntur, sed iiDdem altissimam cohtinet Philosophia. Exerto sit Homer', cui Iliacos Τdit, quaticalamitatis asserat libido. Od si ea virtutis e-xεpla expressit.Vide Hora.I.Epistolarum 2. Ga Rhetores etia, Ge. Vt Menenius Agrippa,qui plebem cuiatribus in gratiam traditur reduxisse. Nota illa de inebris humanis

32쪽

manis aduersus ventrem discordantibus fabula. Item Themistocles,qui admoniturus Athenienses ne magistratus innovarent, fabulam de vulpe muscis obsita denarrauit. Item Demosthenes, aduersus Philippir, ab Atheniensibus decem oratores postulantem lupi,inquit, suaserunt pastoribu pabulavi in amicitiam conuenirent. Cumque hoc Dὸ- pastoribus placuisset,petierunt lupi, tu i ih uis. ma sibi vice securitatis canes traderent, in quibus videbatur occasio iurgiorum consistere. Quo facto lupi,omni adempta formidine,omnem gregem non solum pro satietate , sed etiam pro libidines, lacerauerunt Sic ,inquit,sublatis Oratoribus, in populo Atheniensium facturus est Philippus, ut populi Oratores postulauit, ut facilius poliatam custodibus urbem possit oppri

mere.

Item Herodes Atticus contra Stoico Abis hiarum ἀπαδειαν : Thracius , inquit 'O o. .---ί mo,ex ultima Barbaria Iuris colendi mi O pabillatens, cum in terras cultiores humanioris Alii ei. vitae cupidine commigrasset, fundum mercatus cst,olea atque vite cositum 'ut quia nihil admodum super vite atque arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos late,atque alte obortos , exscidentem , fa- alnos

33쪽

6 APHTHONIIxinos ad summum prope verticem deputantem , soboles vitium e radicibus au dicum super terram fusas reuellentem, stolones in pomis aut oleis proceros atque decerptos amputantem acceditque prope, cur tantum ligni atque frondium

caedem faceret,percontatus est. Et vicinus

ita respondit: vi ager, inquit, mundus purusque fiat, eiusque arbor, atque vitis necandior Disceat ille a vicino, gratias agens laetus , tanquam adeptus rei rusticae disciplinam. Tum falcem ibi atque securim capit , atque ibi homo miseris imperitus vites suas sibi omnes, oleas detruncat, comasque arborum latissima , uberrimosque vitium palmites decidit,4 fruteta, atque virgulta simul

omnia, pomis frugibusque gignendis foe-licia cum sentibus, i ubi , purificandi

agri gratia conuellit, mala mercede do- eius audaciam, fiduciariaque peccandi imitatione falsa eruditus. Sic inquit, isti apathii sectatores, qui videri se esse tranquillos mintrepidos immobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus velle . mentioribus animi affectibus amputatis, in corpore ignauae ac quasi eneruatae vitar

onsenescunt. Haec Gellius libro I9. cap.ri. Nec

34쪽

sed tui philosophi, a quorun sacrario

tamen in cunas nutricum eliminantur, quς solas aurium delicias profitentur Admittuntur autem, quae legentis intellectum adhortantur ad virtutes. Vide Macrob. de Som. libro I. cap. 2.Eiusmodi sabulae exemplum habetur apud Platonem lib.a de Repub. Et Ciceronem Off. 3.de Gygis annulo. Sermo falyus, Te in amuis fabulosa snt argumenta nullam veritatis vim continere videantur: tamen rationem habent, ut iuxta cana veritas possit manifestari, fricta quidem narratione sed veracisgnificatione.

Ibaritica x , Sybaris oppidum fuit ut C hori.

ei num Crotoni, vi testis est Herodotus, lib. s. Stephanus in Italia constituit, atque postea Theurio appellatum. Vnde Syba Scibariis. ritae dicti gensia voluptatum architectura operosissima.

Nam Suida teste, luxu, deliciisque adeo notabilis fuit, ut quicquid effoeminatum, quicquid molles, quicquid accurata atque ambitiosa luxuria paratum esset, id vulgo Sybariticii diceretur. Hinc Sybariticae fa Fibulabulae, quales ferme apud Esopum aniles, Bb-rit parum pudicae vocantur a Suida, propter nimium luxum, ac libidine Sybaritarum,

35쪽

8 APHTHONII apud quos magae ac voluptates in pretio, frugalitas odio fuit. Hos ex Aphii cano Polianus Miscellaneorum I .narrat,eo deliciarum venisse ut equo in conuiuia ita troducerent, ita institutos , ut audito tibi ccantu, statim e tollerent arrectos, tedibus ipsis prioribus vice manuum gestus quosdam chironomiae motusque ederent ad numeros saltatorios. At nim tibicen,

inquit,ibi quispia c5tumelia affectus transsis ιὰhi fugit Gi Crotoniatas hostes , paulo anteia misiti ix lio superatos a Sybaritis & quod e Reete, Erdi pub-i Oret illorum, pollicetur si fidem mo-a,i do habeant tua opera Sybaritarum cunctorum equites in ipsorum venturos potestatem. Credita res belli dux creatus a Crotoniatis tibicen, c5 uocat omneis quot quot eiusde forent in urbe artis, artificiumnaodulametumque eis indicat, atque ut visum tempus, procedere in hostem iubet.

Sid enim Sybaritae fastu praeturgidi, quod

equitari superabant,eunt contra praelium conserunt. Hic autem repente dato signo tibicines uniuersi conspirant .Ecce tibi igi- tur confestim modulamine apnito cantuque illo vernaculo,tollunt,entguntque semet in pedes equi Sybaritarum , sessoribus Tripti l π Xcussis,& quod tripudium domi didicea

quoranti rarit , etiam in acie exhibent. Ita capti

omnes

36쪽

Omnes equites, sed humi iacentes omnes equi,sed tripudiare praesentantes. De Siba xiti si ura apud Erasinum in Chiliadibus. Idem Apophthegmatum sexto refert ex Athenae ili Ur,I . tantam Sybaritarum fuisse molliciem, ut nullum opificium in ciuitatem admitterent quod cum strepitu exerceretur: quod genus sunt fabrorum ferrariorum, Q ignariorum. Atque adeo, ne

gallum quidem gallinaceum in ciuitate fas erat alere, ne quid esset,quod illis somnium interrumperet.

Modo Colix Erc. Cilix a Cilicia minoris A Cilices.si; regione Syriae pro, ima, ut meminit Plinius libro .capit 27. Cilicum autem vanitas o ores olim fuerunt notati. Hinc prouerbium sta .vsidi s άλψ .sbi, Cilix

haud facile verum dicit. Item , tria appapcllima, quo notatae gentes , Cappadoces, Cretenses , Cilice . Priscianus in prae- cxcrcitamentis suis fabulas ponit Librcas. Libya , quae ut variarum ferarum , ac monstrorum est ferax , ita gentis ingenia fuerunt ad fabulas propensa. Et prouerbio, ubi cana seram appellabant hominem vafrum,callidum, versipellem, variis moribus,ancipitique ingenio , ut ait Erasimus. Et L bicorum Apologorum meminit Aristoteles in Rhetoricis.

37쪽

I Odo Capria, Crc. Disa a Cypro, quae inter Syriam 8 Ciliciam insula, in mari Carpathio , famosa luxu. In qua tint Cypros , Cythera , Paphos Veneri consecratae. Vnde Venus uta is, Cytherea,

Paphia dicitur, Fuerunt etabula dictae Milesiae, a Milesiis , Ioniae populis,M . qui luxu dis fluebant , ex eoque prouer

γὴ o νPSA, hoc est, domi, non hic. Milesia. Recenset Politianus Miscellaneorum capite 17. Vide Erasmum in pro uerbio , Domi Miles a Apuleius in principio Metamorphoseω totius, At ego inquit, tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram, hoc est, iuxta Beroaldi interpretationem , fabuloso lepido , iocoso delicato, ludicro a Milenis ut dixi, luxu fuere notabiles. Quorum est illud memoratissimum': Nemo nostrum frugi esto,alioqiui cum aliis eiiciatur. Simile Ephesiorum dictum. Ricum Principem Hermodorum ciuitate expellerent, ita locuti sunt, Nemo de nobis unus exiscellat, sed si quis extiterit, alio in loco,&apud alios sit. Auctor Cicero Tuscula

narum quinto.

Aesopisa, c. Apollonius Tyaneus apud Philostratum lib. ait: Ego vero fabulas Asopi

38쪽

AE sopi ad sapientiam accommodatiores, quam caeterorum esse censeo Quas Mercurio docet acceptas, sopum' u in As . numero sapientum habitum.Vnde eius fa Fabula. bulae in tanto fuerunt, si, ut qui eas non legisset indoctior reputaretur. Vide Erasmum in prouerbio me Esopum quidem triuisti. Q intilianus loco supra citato,Fabulae, quae etiam si ab A. po originem

non acceperunt, nam videtur carum primus aut nor Hesiodus nomine tamen a sopi maxime celebrantur , ducere animos solent, praecipue rusticorum imperitorum , qui simplicius quae feta

sunt, audiunt, capti voluptate,facile his, quibus delectantur , consentiunt. Cuius rei mena init Lancilotus libro sexto capi

te I .

Sunt autem Apologi maxime composti ad popularitatem,atque vim persuasionis, cuius generis ille, qui sertur ab A sopoc si postus, in ea oratione,in qua Sami primarium quendam capitis postulatum, in dicio defendebat. Vulpes inquit, fluuium pologos transitura, in foveam cecidit, inde cum isop . egredi non posset, longo tempore assilistata est, atque hirudinibus obselsa. Errabat illa sorte fortuna erinaceus despexit: miter tus est tum interrogat, nunquid se vellet:

39쪽

I A PHTHONII

Vellet:opem atque operam suam pollicetur pessimis animalibus euellendis Negante illa suscitatus est causam. Quia inquit,hirudines hae, quae me habent, iam expleta sunt sanguine,atque de pactae,iaiumque plid hauritit: quὁd si abegeris,inanes aliae, famelica irruent, quae reliquum mihi sanguinem ebibent. Idem vobis, viri Sam ij, censeo cogitandum csse.Hic, quem Vos morte multandum putatis, nihil vobis officit amplius, iam locupletatus est , iam satur est inlod si medio illiam sustuleritis, inuadentali pauperes, qui rem vestram publicam depopulabuntur. Cuius meminit

Aristoteles T. R hetoricorum, cap. 38. Rationatis, e .Qvribus homines finguntur aliquid operari,cuius generis illaci Medicus aegrotum curabat, aegro mortuo ille efferentibus dicebat: Homo hic si vino abstinuisset,&clysteribus fuisset usus, non interiisset. Ad ea respondi; quidam , Non oportet haec te nunc dicere, chim nulla est utilitas , sed tunc admouere decebat, cum aegrotus his uti poterat Fabula significat , oportere amicos tempore necessitatis succurrere is auxilia praebe

tuq η Item,Puer e ludo iterario condiscipu-Wς. ure, ut librum furatus domum tulit Mater

40쪽

non corripuit filium, sed exosculata laudauit. Puer aetate prouectus maiora Cepit furari. Furio deprehensus reeta ducebatur ad mortem. At sequi lite ac lugznte matre carnificem orabat ille , ut in aurem matri quiddam narraret. Cum mater ori

fili se admouisset, ille aurem dentibus

demorsam abscidit Matre aliis accusantibus , ouod non solum fur, sed etiam impius naberetur, respondit ille mater meae causa perditionis est. Nam si d molim furatus eram librum, me corripulit et, non ad haec flagitiosa crimina venissem. Qua significat, ea quae non in principio

puniuntur,in maius augeri malium. Morat , oec. Cuius generis illa Leo Fabula de senio consectus, chim vires non suppete L ος.

rent ad victum parandum , callidum cepit consilium. Itaque in antro, quasi periculoso morbo correptus decumbens, quod ad ipsum visendum passim animantes reliquae aduenirent , prehensas illas devorabat. Atque ita magna bestiarum naultitudine a Leone absumpta,accedit tandem, vulpecula ad antrum,& ante illud subsistit haesitabunde, circumspectans:Tum leo, quid esset, cur non adeat ad se,rogat. At illa , idouod in Epistolis Horatius retulit, respondiis fertur. Qu.ia

SEARCH

MENU NAVIGATION