Aphtonii Sophistae Progymnasmata. Partim à Rodolpho Agricola, partim à Ioanne Maria Catanaeo latinitate donata. Cum luculentis & vtilibus in eadem scholiis Reinhardi Lorichij Hadamarij. Nunc verò omnia multo quam antea & emendatiora, & meliori artifi

발행: 1591년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

24 APHTHONII

Ne quid expectes amicos, quod tu per re agere possis.

FABULA DE FORMICIS A

que Cicadis breuiter narrata.

APpotente hyeme frumentum in arculam ad Solem trahebat formica: videns id cicada, accurrit , rogitat granum . At formica , cur non , inquit, 'tunae exemplo aestate trahis quodcunque potes atque addis aceruo Respondit illa,1ibi id temporis cantando transactum fuisse Ridens formica:Si, ait, aestate cantitare soles, merit 6 nunc esuris. Monet fabula,vidum adhuc robur corporis adest, quaeramus ea, quibus imbecilla sustentetur senectus Per hyemem senectutem intellige per aestatem,adolescetiam,&iorem illum aetatis.

EADEM PAULO FUSIVS

QVotusquisq; Philosophorum ratione

sua quant uuis bonarum ad literarum studia nive tute potet ius adhortatur, quam

Esopus hoc lepidissimo,de formicis atque cicadis, figmento Etenini illo tam enica

52쪽

ci, ad labores honestos capessendos pellici posset, qua argumento formicaru .Quae laboris exempla,trahunt ore quodcunque possunt, atque addunt acervo,quem stria ut haud ignarae,ac non incautae futuri: Quae, simul inuersum contristat Aquarius annu, non prorepunt,& illis utuntur ante quaesitis potientes. Nec mirum . sim homines olim fuerint agrorum cultores,& in formicas tras formatimihil praeter corporis figura amiserint antiquo senim mores obtinet, Veterem natura seruat,reipub. ratione habet atq; curam, rura fremietat,prata pererrat, arbores coscendiit, frumeta colligunt

atq; recondui.Nain eis ut dixi mens praesaga futuri. Vnde olim Midae cuius imperio Phrygia fuit subiecta puero dormienti in os grana tritici congessisse leguntur: ut apes Platonis dormientis in cunis paruuli labellis mel inseruisse, atque ita magnissa licitatis indices extitisse non futiles Hyeniis igitur et uret memores, adeo pertinaciter laborat, ut earu itinere silices attritos videamus,& in opere semita facta nequis dubitet,qualibet in re, quid possit quantulacunque sedulitas Ad eas igitur tanquam vitet magistra Rex Salomon iubet abire

pigrum , earumq; memores contemplari,

ut sapientior fiat Idae tametsi nec Prin

1 ci

53쪽

L APHTHONI cipem, nec praefectum,nec ducem habeat, tamen aestare cibum pro veteri consuetudine parant, in messe colligunt alimenta. Ad dissimilem naturam ignaua referunt cicadae, quas Socrates apud Platonem dicit procreatas ex hominibus . Qui natis ab initio Musis cantuque monstrato , usque adeo deliniti suerunt voluptate

Cantus, Ut canentes cibum , potumque

Degligerent. Et adhuc hodierno die meta sis tempore cantilantes , hyeme tabescunt egestate. Harum stulti sunt imitatores, qui iuuenes a labore procliues ad libidinem in aestate florida veterno torpent, in sene cta premuntur rerum penuria. At prudentes conaudantur , qui formicarum exempla secuti laboribus honestis suaerunt viatica, miseris cicadis ante oculos assiduo ponentes ignauiae comitem esse paupertatem, ut voluptatis dolorem: atque de-ndiosos non solum ab hominibus habitos odi, sed etiam a Diis immortalibus, qui industrios adiuuant ac spectant magnos

viros collectantes cum aliqua calamitate.

Vnde recte Demetrius ille dixit: Nihil insccticius eo,cui nihil unquam aliquid euenit aduersi. Cuius rei meminit Seneca, in libro de diuina prouidentia. Hinc est quod Saluinus olim soliis stillantia melia decusserit,

54쪽

PRO GYMNASMATA. Ly

cusserit, ignem remouerit.& pallim rivis currentia viva represserit , non torpere graui passus sua regna veterno Et Lycurgus pueros non in forum, atque deliciis affluentia loca, sed in agrum duci iussit, ut primos annos non in voluptatibus more cicadarum , ted ii omni operes labore agerent, formicas imitati Quippe negotia sunt horricia nomine, sed Reipub. mores in statu prospero continent. Contra,blandae appellationis quies ex pluribus vitiis .periculis respergit. Exemplo sit Roma, uti s praepotens imperium 'gitatio rerum excitabat ad virtutem cape sisendam , nimia quies in desidiam resoluit ac interitum in Appius ille Claudius crebro solitus suit dicere Negotium populo Romano melius committi, quam otium Blanda quidem facilis initu voluptatis est via: Virtutis autem, quam sormica videntur ingle di , nimis laboriosa Daspera. Sed ut huius ultima meta iucunda simul ac beata est, sic litus miserabilis

infaustus exitus. 1 inqui desidiam luxumque sequetur inerte, Dunissit oppositos ancauta mente labores,

Turpis in f que simul miserabile transiget aua.

At quisquis duros casus, virtutis amore

Vicerit, ictesibi laudemque , deci queparabit. Res

55쪽

Res quidem blanda nimis est, mellitus canor atque voluptatis illecebrae, sed quos praestigiis suis ceperunt, disperdunt Ouidius 3. de arte.

Monstra naris Sirenes erant, qua voce canora.

uulibet Missas detinuero rates. Harum una Parthenope humana Voce: Alia, cui Leucosia nomen , tibiis.Tertia Ligya canebat Lyra atque tanta carminis dulcedine transeuntes nautas adficiebant, ut alto somno premerentur is cum s pilos persentiscerent , submergebant atque deuorabant. Quare cum iuxta illas transitus esset prudens lysses, cera sociorum aures obturauit ipse se ad nauis malum alligari iussit, ut ea ratione saluus euaderet. Vnde Martiat libro 3.

Sirenas hilarem nau antium poenam

Biandasque mortes gaudiumque crudele, Suas nemo quondam deferebat auditas. Fallax Hasse dicitur reliquisse. Et Horatius. Sirεnum voces, Circes pocula nosti,

si cum sociis sutus, cupidusque bibisset,

Sub domitia meretricefuiss, turpis, excors.

Quid aliud sapientissimi viri per amoenas Sirenum voces intelligi voluerunt, quam blanda voluptatis praestigias' quibus inescati homines submergi soleant atque

56쪽

que funditus interiles Et quid aliud E pus per molles cicadarum cantus significare voluit , quam popino num turpitudinem, miseriam, in talicitatem, ire uiter corporum atqne animarum interitum, quς pestifera secum trahit voluptas. Proinde studiosa iuuentus, utile propositum virtutis exemplar Vlyssem imitabitur, ut tanta

pelicula, declinet, atque fugiat perniciosam voluptatem , quod ipsissimum melle

litum venenum est. Quo nihil damnosus, cum virtutes atterat , animique pariter&corporis vires expugnet, ut luxuria Campana, quae inuictum Annibalem illecebris suis complexa vincendum militi Romanoti ibuit. Vide Liuium de edo Punico.

Valerium lib. 9. cap. I.

imitabitur item P. Scipionem: Qui iuuenis plenus monitis ingentia

corde.

Molitus, visae calui virtutis amore, Sprevit voluptatem Achaemenium spirantem vertice odorem. Ambrosias dis usa comas,ut Silius Italicus inquit. Non altabitur illum cum cicadis otia se stantem iuuenem, quem dormientem in Iuuenis medios semper dies obiurgabant sui, id fῶο quidnam faceret in lecto tandiu , quaerebant. asinam igitur censetis ille inquit

57쪽

suit' dicere usus: Quoties inquit, nan- ne euigil , adsunt ad lectulum meum puella duae,quarum altera ad surgendum, operis aliquid faciendum me hortat Ur,&ostendit, quam turpe sit iuueni optima diei parte in lectulo coterere atque interdum Graecum versiculum accinit semisomni, cuius ut opinor sententia est Aurora tertia operis parte perficere. Ibi tum alte Ia,Nugari hac ait, o turbatricem esse quietis, qua nihil fit neque melius, neque dulcius, 'ua vita hominu carere nequeat.

Bonum si adipisce dum sit,quovis tempore recte surgit malu si impendeat, nimis cito surrexeris, inquit,quamuis sero reliqueris lectu . Haec ego inquit, adolescens inter conuitia mutilat altercationes grauiss1 mas disceptat s has audies cu dubite viii assentiar, diutius soleo in lectulo immorari. Nec imitabitur illii qui sacris in prouerbiis italoquitur:Paululii modo dormia, paululu modo dormitabo , paululu modo

Gmno vacabo,paululu modo manus consera&compona me ad recubendum. Ne

que illos,qui in libro Sapientia sic proclamat:Venite,fruamur bonis quae sui , tamur creatura tanquam in iuuentute, celeriter,uino pretioso, xvnguentis nos impleamus,& non praetereat nos flos temporis Coro

58쪽

cant nullum pratum sit quo non pertranseat luxuria nostra : ubique relinquamus signa laetitiae nostrae.Non inquam imitabitur,ne interea ceu viator veniat inopia, at- Obruat eum paupertas ac miseria .Qu.icunque ergo ad veras opes laeternam , quae virtutem non aliter atque corpus umbra comitari solet gloriam aspirant, formicas magis assi. picas studebunt imitari quam cicadas , hoc est, virtutem potius, quam voluptatem conabuntur amplecti.

FABULA HESIODI DE A

cis irre, luscinia, breuiter prolata.

ACcipiter Lusciniam vario cantu argutam in sublimi nubium summitate captam ferebat. Haec unguibus tras fixa misere plorabat ad hanc raptor horrenda voce sic inquit: 'id exclamas misera, a multo quam tu sis sortiore detenta Huc adsis, quo ego te pertraham 8 Sua-uc licet usque canas, coena tamen mihi sutura es ubi voluero. Desipit qui potentioribus repugnat.

EADEM

59쪽

APHTHONIT

EADEM DILATATA, AB

TAnta sapientia, praeclaris animi Aotibus excelluit antiquissimus poetalium Hesiodus, ut etiam vita defunctiam honore summo prosecutis ut viri sapieri tes , ac veluti numen aliquo a certum venerati. Quemadmodum enim Homeritatiuitatem urbes permultae sibi vendicabat: ita sepulchrum Hesiodi diuinum asserebant sibi Nemei simul Orchemen ij. Di gnissimus autem honore tanto tantus poeta, qui pretiosa diuini ingeni multa ad omnium hominum utilitatem spe stantia reliquit monimenta: in quibus, gemma nobilissima relucet , quam de accipitre, atque luscinia protulit Fabula.

p ou pienter docuit eos stulte facere,

bulari. pQtentioribus reluctantur , certantque cum iis, quos tyrannos nequeant vi cere. Q d ipsum est contra torrentem niti, contravit mulos calcitrare iuxta prouerbium Sae Dy, hoc est, cum Diis pugnare.

A natura MMI scripst Ouid Odimus ne isti is A. i P xyς 'fias . iri per vivit in armis. Et enim Harpyis omnibus rapaci adunco rostro, unguibus incuruis, ad vim infe rendam

60쪽

PRO GYMNASMATA. 33 natus. Cui tanta est insita atque a parentibus ingenita rapiendi ac dilaniadi fames,

ut nulli auium generi parcat, nec ab ullis etiam cognati sanguinolentos abstineat ungues. Qui alitum saeuismimus, auiculas insontes aut humi volantes , aut circa a bores in sublimi sedentes persequi rapere & discerpere solet Nec in minores soluae rudelis, ac iniuriosus, sed etiam populator impius bellum internecium cura quila, cum c uetarum auium Re ae non e X pauescit gerere,ut cohaerentes saepe deprehenduntur .Quo genuinae rabiei propitisus instinctu crudelissimus hostis, sanguine, que assii luo sitit, se satiaturus, innoxia adoritur luscinia, atque comprehedit. Capta imbellis Linsons avicula victore dulci qua plurimu pollet voce, rogare coepit, obsecrare,ut in noceti parceret,inquies: Fer mansuete sortunam. Noli extincta is

CXtinguere Parce mini per ea, quae tibi

dulcissima sunt in vita. Miserere insaeli yyy '

cis Respice innocentiam meam. Nemi ' ρ

nem Vnquam violaui,nunc tua rapto vixi Iu - - 'vicia par pari debeat referri. Qiasd si nulla mei te misericordia commouerit eximia qua nobilitor, per moueat virtus mea, noli perfectum musices organum disperdere. Te permolliat, sectatque vox tam dulcis, atque

SEARCH

MENU NAVIGATION