Aphtonii Sophistae Progymnasmata. Partim à Rodolpho Agricola, partim à Ioanne Maria Catanaeo latinitate donata. Cum luculentis & vtilibus in eadem scholiis Reinhardi Lorichij Hadamarij. Nunc verò omnia multo quam antea & emendatiora, & meliori artifi

발행: 1591년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

PRO GYMNASMATA. 423

euum praeberet hoste in , ut ait Iulius Frontinus lib. 2. cap. I. Figum tenui, etc. De generibus dicendi

Cicero in opere de perfecto Oratore, M quarto ad Herennium Alij figuras , alij formas, Gellius χαρακτῆρος, appellat , dc.

Aphthonius χαρακτὴρ ab M 'os'. Res inlitari, etc. Q gemadmodum pictor formas rerum coloribus examussatim de- p;ngit, ita oportet eum, qui res descripturus cit, excutere Virtutes atque naturas earum,circunstantiis expressas.

In xεmplum Descriptio est arcis Alexandriae , quam Alexander condidit per architectum Dimocratem. Vide Solinum capite i. Ammianum Marcellinum lib. Vigessimo quarto .Plutarchum in vita Alexandri.Et Diodorum Siculum. Nota bis multas,secundum Ptolomaeum Alexindrias fuisse Alia super Tanaim in Scythia Alia in Asia. Haec in AEgypto , quae in orbe prima aut secunda nabita. Vide Diodorum Sicul. lib. a.de Antiquis gestis, Liuium libro octauo.Qui ait, ab Alexandro Epiri Rege conditam Alexandriam in Egypto. Exordia lautem ductum a conditoris consilio , arcisque commodi

tate.

Acropobin, etc. Ita vocarunt arcem,

462쪽

quasi summitatem urbis Ibi enim solebant arces extrui Et Graeci κίον , fummum verticem dicunt.

C tuus quidam ' In locorum regionum quentu describendo diligenter positionem eorum sequi oportet, irationem velut per loca circumferres, In Quax primum quodque occurrit sic apta ilinae priuium dicitur author Rodol. Agricola libro cap. 32. Armaria, e Alexandri Musari Strabo meminit libri

Persei e Sunt qui intellio a Philippi Regis filium,de quo sic Livius lib. Macedonici belli i Nec Philippus segnius p parabat bellum , filii Persea puerum ad

anodum, datis ex amicorum numero quia talem e ins regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias, quae ad Pelagoniam sunt, mittit Sciathum, Pepa rethum, haud ignobiles urbes diritat S c. Sunt quibus libeat ad Persea, qui Iouis Danaes filius erat, referres qui Medusa iri occidit,& Andromedem alligatam saxo,

liberauit. Propertius lib. 2. Andromede mo11stris fuerat deuota marinis, Haec ea dono e mei nobilis γxor erat.

Cu rus gesta Aphthonius Icat ala sitire τ. , id apud Ovidium . clamorph. Videt

463쪽

Vitie prouerbium Erasmi Gorgonem Perseuς aggreditur. Quod dicitur de e gregio facinore. mo. Deorum antiquorum nomini, e Deorum Sum autem iuxta quorunda sententiam, antur uo- Deorum antiquorum nomina, Iupiter, timilomi Iuno, Neptunus, Minerva, Mars Venus, a. Ap llo, Diana,Mtot, ut Apolloni recenset uterpres, sunt a Graecis culti Ze sit αἰ rami des, o Etato in arctum tenden. tes erant conii ructi moles, quarum nonnulla tam fuerunt altae, ut miraculi loco fuerint.Vide Solinum cap. I. Pi ratarum fonu, c. Perii sit stratas vel ar uir se τι e, Intellio it Pisistrati nepotes

vel post eros, hoe et Athenienses, qui pulcherrimum fontem habuerunt, nouem fit illis aquam fundantem. Vnde ima; fov- ast appellarunt. Item καλ. ap. go, pulchre

fuciatem Cuius meminit liucydides lib. 1. belli P cloponnesiaci. Stadium, o Eius duplicem rationem Suidas tradit. Altera, qua telligitur spatrum, quod homo unico spiruti, cursuque suo coficere potest quod nu breuius, nuc

gilitate redditur Alteram , quae Geome-

464쪽

426 APHTHONII trica,qua tuntur Cosmographi , cuius meminit Pim .lib. 2. cap. 3. Continet autem sexeent Os, 2 .pedes.

EXEMPLA DESCRI-

stionum a

D Escriptionem habes subitae tempestatis, apud Virgilium in I.

Apud eundem in sexto, Caci domus. Dilauij, apud Ovidium . Metamorphos eos. Inuidiae, sib. 2. Famis, 8.SOmni, II.

IEtnae apud Claudianum, Gellium lib.

77. cap. IO.

Iustitiae, apud Gellium lib. I . cap. 4. Arcis Tarentinae , apud Plutarchum invita Annibalis .Et Cleopatra nauis in vita Antoni j. Crotonis, apud Livium. l. .belli Punici. Cyzici,apud Florum lib. Dcap. 1. Templi Hammonis, id est, Iouis Arenat , apud Diodorum Sicut in gestis Alexandri.

465쪽

PRO GYMNASMATA. 27

DESCRIPTIO HABITA-

Hieronγmum,in Hilarionis vita.

SAxeus sublimis mons per mille circiter passus ad radices suas aquas exprimit, quarum alias arenae ebibunt, aliae ad inferiora delapsae,paulatim riuum D sciunt, supra quem ex utraque ripa palmae innumerabiles, multum loco dc amoenitati si commodi tribuut. Hic psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. Res arbusculos plantauit. Areolam manibus suis ipse composuit. Piscinam ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est.Erat autem cellula non plus mensura , per quadrum tenens,quam homo dormiens extendi poterat. Praeterea in sublimi montis vertice, quasi per cochleam ascendentibus arduo valde visu, duae eiusdem mensurae cellulet viscbantur , in quibus venientium reoquentiani in discipulorum suorum conbernium fugiens, moratus est. Verum hae in vino excisae saxo, ostia tantum addita habebant.

466쪽

DESCRIPTIO GYMNΑ-

SI nemo ringitur, aut sugilla , qu bd

Plini his omnem suae Laurentis formam situmque calamo de pinxit quar malum insolentia fuerit, me naso suspensum, aut calumniis proscissum iri, si ad imitationem prudentissimi viri nouam meam, quam in patria io venustatis, aut Vana iactantiς, sed urgentis,quam incendia fecerunt,necessa tatis causa modo fabricor, domum descripsero. Et cum diu et sis ab authoribus varia rerum , etiam hu-ant Imarum, genera, videamus descripta, cad Umque extra omnem interpretantium malignitatem posita, quis, nisi omo sit iniquior, mihi vitio dederit, quod multorum honesta imitatu exempla secutus ego Musam meam deliena uero QIae longitudine multo spatiosior , quam latitudine propius aquilegium, siue puteum ciuicum Hadamaria constructa videtur insula. Cuius lapideus, quo undique cingitur, paries alius est triginta duos pedes, ct assus autem in fundament quatuor, in sublimi tres. Duos in cilosi terra fornices habet satis profundos , atque pressa

467쪽

e ulta tibiis capaces , fenestellas modicas ferratas in cupiraminibus, in re isto sua cotinentes armariola Quorum prior terra

quinque pedibus supereminens , hypogaeu potest appellari, quod locus subter

ranetis, cellarum varia Iu, ut oleraceae aut

salsamentariae vicem explere possit. Inde ianua ducit in alterum muro discretum, qui paulo profundior, Da sole remotior, vini apotheca est, saxo stratus, d lacusculo, unde, si fe,rte ruptis circulis vinu effluaxerit commodum exhauriri possu, adornatus. Vtriusque in curuo solario seni via iaci grandes ferre ex ordine sunt firmitet infixi, ut iniectis oblogis perticis , superimpositisque tabulis cons ituatur pomarium,quod oporothecam vocare licet. In imo utriusque fundo terra fuit arenosa, alicubi etiam glareosa, ad toleranda molem grauiorem incommoda , unde costi plures proceret simul ac cras ae sunt alni positae quibus aliae transuersaria breuiorures fortiter adfixae, nec non grandiora saxa cofertim fistucis impacta irmamentum statuunt immobile, quod ne auit

natura,compensant arte. Duos admittunt

ingressus,alterum an sustum,ex ipsi sidibus per compendiosum cochlidium descedentem, alterum mulio laxiorem, per

quern

468쪽

quem culearia dolia , magni sue cadi vinari , cisiis aut curribus aduecti deuoluu-tur. Huius tergo satis robusto stiperaedia ficata est turris hexagonia, podio ten lapidea,cum muro,cui adhicret, domestico, sursum versum ducta, pari crassamento. Quae non vulgarem aedificio commodi. tat Cm, ornatumque reddit Siniam a dextra recipit angulosum , ad flexos propa.nis arcus idoneum. Ibidem planulatum firmiorum ianua domus , a platea tribus erecta gradibus pandit atrium, in quo statun quatuor aliae conspiciuntur: quarum

una quispectat Occidentem, hypocausto

praebet introitum qua septentrionem, culinae. Rursus quae orientem , duae sunt.

Altera deducit in cryptam , altera vergit in contignationem domus infirma. Principio gradibus quatuor ex atrio staditur in aestuarium, a culina muro separatu, testudinis dorso prioris impositum, eo salubrius, quo magis sublimatum a terrae grauedinoso squalore, situque eminoso recedit. Ingredi et statim o Tertur a sinistra lapideus qualis . Ibidem pictus Die ille, conqueritur de hominum, quibus in dies

adficitur, iniuriis, quin u: nihil faciat, accusatur omnia perperam facere. A dextra

basi ferreae suffulta fornacula, cuius prae

469쪽

furnium peculiari ductu fumum trans mittit in caminum. x aduerso autem mensa non omnino rustica, incite erae, et abaco proxima Nec procul in muro sunt repositoria, ubi cum oenophoris cul- tuli, calice sque reconduntur Fenestris illuminatum est pellucentibus, in quibus, ut in aliis ,refulgent Musarum latron q- Ium, atque Maecenatum insignia, cum

primis eorum,qui aliquid opis absoluendo huic aedificio contulerunt. Solum asseribus abiegnis contabulatum est Medium eius, qua patet Meridies, in imam dictae iam turris sedem excurrit,quae nonnio do iucundum hospitibus discumbendi locum, sed etiam omnia, quae tribus

in plateis eruntur speculandi facultatem praebet. Sedilia undique disposita,

non solum id sunt, quod vocantur,sed ita per ingeniosos arcularios constructa, ut cistarum vestiariarum, liliteariarum, aut etiam si velis, scrutiarum possint ossicio fungi Circa easdem iconcularum Variarum peristromata siue tapetes ita picti sunt, ut verorum csideratorum esse

loco possint. Quorum in superficie Bias ille conspicitur , qui, cum patriam eius Prienen hostes inuasissent , omnibus, quos modo saeuitia belli incolumes abi

470쪽

3 APHTHONI Ire passa fuera preti ct sarum rerum pondere ora ustis fugientibus, in Iroga us, quid ita nilii ex bonis suis secum ferret: Iste, in Ego, inquit vera bona mea mecum poro ut i t Pectore enim illa gestabat, non hume-cero Pa-ris , quae dom: c: lio mentis inclusa , nec radoxo mortalium, ne immortalium manibus primo, ter ut labefactari Lacunaria coloribου shae ludi distincta renident. Nec tabulae corona bria fr mentis amoenis tortuosoque corymbo

iuua ne rum anfractu conspicue desunt, in qui- .a quid bus ex ordine supellex stanne vel aenea putauit, disponi potest. Applicitum est cubiculum quae nos dormitorium, quod si voles , die, clamo appella rem, somnumque excludit, vicinum tem,nus etia calorem recipit atque retinet, aut, Vt ra-bou i tio exigit, effundit. Inibi lectus est pedibus iligenis Distus, circa quem tota partetis aequalitas tristoria Solonis atque Croesi, quae apud Plutarchum habetur, coloribus expressam ostendit ut animum a diuitiarum, mundanaeque gloriet curis quet diu noctuque discruciare solet homines)alduitens ad quietem inuri et, aut magis honesto studio digna meditationem ingerat menti. Non procul inde Crassi caput cum dextra manu recisum, lati e gem reportatum videtur,&aurus liquidum inis, tum oris infusum, ut cuius animus

SEARCH

MENU NAVIGATION