장음표시 사용
41쪽
332 CLEMENTIS XI. P. Μ. i ta quidem nee ob locorum angustiam, nec ob notam nimis anni decurrentist inopiam, congeri ullo modo potest. Quo nomine etsi prosecto eximendi videantur Incolae illarum partium ab omni molestia, ct ab omni immoderata hujusmodi petitione, Nos tamen, qui authoritatem nostram manifeste laedi conspicimus, si in substantias Populorum, qui tutelae nostrae commissi sunt, ullam sibi quispiam arroget potestatem, facere non possumus, quin pro jure nostro Te hortemur, ac eXcitemus ad redigendos in ordinem hujusmodi ossiciales, ita ut per Te moniti intelligant licere quidem sibi de his, quae subditis nostris suppetunt, ac in commercio sunt, aequis conditionibus cum eisdem pacisci. nullatenus autem fas esse ea sibi pro libito adjudicare. Iura itaque nostra, ct Apostolicae Sedis, qua es aequitate, ac pietate, interturbari non sinas, ac Tecum reputa non minorem Tibi gloriam ex cultu Iustitiae,eonstantique in eamdem Sedem devotione, quam ex bellica virtute esse perpetuo obVenturam. Νos interim in pignus benevolentiae nostrae Apostolicam Benedictionem Nobilitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die decima septima Septembris IIo6. Pontificatus Nostri Anno Sexto.
Quibusdam meisse Bamariae postulatis benigne annuit, eamque in angustiisp tam
Dilectie in Christo Filiae, Nobili Μulieri, Theresiae
loro Smachers Consessore deli A. V., che ci ha resa la di Lei Ieti ra, Ella sentira tantiera disposietione, in cui ci trovi amo di condescendere alte pie, e lodevoti sue brame, orni volta pero, che l'affare sa in tale stato, che per ridurio ad effetio altro non manchi, che ii nostro Indulto, non potendosi tale contessione secondo te regole canoniche praticare diversa- mente. Contiper tanto l'Α. V. sit questa nostra intenZione, alia quale unia-mo ii nostri voti piu servorosi, perche Ella pona goderne quanto prima gl'e festi. L isteta Padre Smachers te rappresenter, Ia sincera passione, con cuic'interessiamo ne suoi avveni menti, e insieme it Vivo desiderio, che abbi amodi contribuiredovunque da Noisi possa es suo sollieuo. Vorressimo,chel'Α. V. facesse uso di questi nostri sentimenti, e insieme si persuadesse deli offerte da Not faue at medesmo Padre; mentre Datanto pregando Dio ben cli cuore, clieri muneri con copiose felicita quelle dilaventure, ch Ella lacte con tanta ras- segnaetione alle sue divine disposigioni, diamo ali A. V. con tutia lapieneZeta dei nostro paterno affetio 1 Apostolica Benedietione. Datum Romae ctc. die i3. Octobris I 7o6. Sc.
42쪽
Audaciam nonnullorum Regularium, qui Patriarchae Antiooheno Visitatori πιο o- Deo debitam praestare obedientiam renuerant, damnat . ac improbat a quae idem Putriarcha consituerat, servari decernit; o Archiepiscopum Goanum admouet, ut ab attingendis illius Actis abstineat, o Pontificiae Coluntati obsequatur.
Venerabili Fratri, Archiepiscopo Goano.
V Enerabilis Frater, salutem cte. Perspectum esse Fraternitati Tuae
arbitramur, quod Nos ab ipso nostri Pontificatus exordio intelligentes demandatam esse Nobis omnium Ecclesiarum solicitudinem, Curas, cogitationesque nostras convertimus ad Christi sideles in remotissimis istis Indiarum orientalium partibus agentes , quos prae ceteris speciali aliquo paternae nostrae charitatis testimonio dignos esse duXimus, ac Propterea vias, rationesque Nobiscum coram Deo expendimus, quibus eorum spirituali solatio, bono. atque saluti consulere valeremus. Decrevimus itaque Venerabilem Fratrem Carolum Thomam Patriarcham Antiochenum spectatς apud omnes , probataeque Nobis pietatis, prudentiae, ac doctrinae
Praesulem cum amplissimis Visitatoris Apostolici. Nostrique etiam, S hujus lSanctae Sedis de Latere Legati facultatibus per istas partes usque ad Sinarum
Imperium allegare , quod S subinde persecimus, confisi hoc singulare nostri in fideles istos amoris argumentum arctiori quodamChristians charitatis, ct filialis devotionis vinculo obstricturum esse eorum voluntates erga Sanctam Romanam Ecclesiam. a qua, tanquam ab amantissima omnium Ecclesiarum . omniumque Fidelium Μatre, ac Magisse . per Ministerium nostrum se diligi. prae oculis haberi, foverique Vel eX hoc facile nosse poterant. In-lcendendum autem esse ipsorum erga Nos, atque Apostolicam hanc Sedem stu-ldium, S obsequium, eorum praesertim ope sperabamus, qui Pastorale in istis partibus officium gerentes, debent oves sibi creditas in unitate Dominici Gregis continere, easdemque ad excolendam Ecclesiasticam, ac Pontificiam authoritatem, cum qua Episcopalis Dignitas, ac potestas adeo conjuncta est,
omni studio hortari, atque eXcitare. Verum praeter Omnem eXpectationem
nostram accidisse audivimus, quod illi ipsi, qui maximh omnium praeclaram hanc occasionem promovendi spirituale bonum Populorum alacriter suscipere debuissent, eam minimh omnium complexi sint, & quod nonnulli ex Religiosis Viris, qui sacris Missionibus in istis partibus dant operam, suae professionis, suique Instituti immemores, scandali, pravique exempli materiem hoc ipso salutari tempore prςbere non dubitaverint. Dolendum vero est in hoc graviter deliquisse quosdam ex ordine Fratrum Minorum Sancti Francisci
Cappuccinorum nuncupatorum , qui in Civitate Madraspatani commorantes , cum non ignorarent Munus, ac facultates, quibus idem Patriarcha a Nobis late erat instructus,Pudycherium tamen, ubi ille opportunitatem transmittendi ad Sinarum Imperium praestolabatur, adire. ut opus erat, absolvendi cujusdam Iudicii gratia, etsi saepius ab eo vocati, monitique sub poena suspensionis ipso facto incurrendae, renuerunt, ac interim Sacra publice facere . non sine gravi Christiani Populi offensione, non sunt veriti, latamque sube
43쪽
inde in ipsos ab eodem Patriarcha Excommunicationis sententiam non resoriamidaverunt . Foveri prosectb non merebatur tam manifesta eorum contuma cia, sed partes erant Catholicorum Antistitumjusto zelo in hac causa incendi, accurare, ut qui Sacris interdicti erant, redirent ad cor , ac intelligerent se non prius expiari posse, quam Veniam ab ipsemet Patriarcha, vel a Nobis, facti humiliter poenitentes obtinerent. Nihilominus rumore, non quidem satis adhuc tuto, publico tamen, admonemur, Fraternitatem Tuam quasi nesciam, aut incertam personae,ac facultatum ejusdem Venerabilis Fratris Patriarchae Antiocheni, ad delenda, atque irritanda quaecumque per eum in istis Partibus acta fuerant, progressum fuisse, ansamque per hoc Contumacibus praebuisse. qua se nec EXcommunicationis vinculo , nec impedimento Irregularitatis illigatos esse perperam judicarent, aut certe temere dictitarent. Et quamvis nullo modo adduci possimus ut credamus, Te singulari prudentia, ac pieta-l te praeditum abrogare ea voluisse, quae per Visitatorern Apostolicum, hoc est authoritate nostra constituta fuerunt, ne tamen haec ipsa. quae Vulgo in praesenS efferuntur, certi exempli vim aliquando obtinere possint, Tibi denunciandum esse ducimus, omnibusque compertum esse Volumus , nemini quacumque Dignitate praestanti fas es Ie, aut fuisse Decreta, aut Acta author itate eidem Patriarchae a Nobis demandata edita irritare, aut irrita declarare . Notum praeterea facimus sententiam Excommunicationis sic, ut praesertur, Iatam in suo robore permanere, ac permansuram esse, donec illi, qui obstricti ea sunt, absolutionem ab eodem Patriarcha , sive ab alio specialem a Nobis potestatem habente, assequi mereantur. Confidimus autem Te de periculo Animarum sore pro tuo munere solicitum, ac sedulo daturum operam, ut iuli , qui certe Fidelibus praeire debebant in via salutis, a laqueo , quem ParaVerunt pedibus suis, rite exsolvantur . Auspicem interim bonorum Omnium Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die 3O. Oct Gon Ira F.
V Enerabilis Frater, salutem dic. Seriem earum rerum, quae in istis
partibus eo tempore contigerunt, quo Venerabilis Frater Carolus Thomas Patriarcha Antiochenus Pudycherii morabatur, pros cturus ad Sinarum Imperium, quo Nos ipsum cum amplissimis Visitatoris Apostolici in partibus Indiarum Orientalium, nostrique etiam, S hujus Sanctae Sedis de Latere Legati facultatibus allegavimus, tum ex literis,quaS Fraternitas Tua ex Sancto Thomade Meliapor die undecima Ianuarii proximel elapsi millesimi septingentesimi quinti ad Nos dedit, tum ex multorum scriptis, publicoque rumore cognovimus . Quibus auditis fieri non potuit . quin multa amaritudine repleretur cor nostrum; nam qui uberem Nobis fructum in spirituale commodum istorum Fidelium pollicebamur ex hujusmodi prodi sectione, quam idem Patriarcha, Pontificiae nostrae solicitudini charitate, ac zelo plane singulari obsecutus, susceperat, molestissime tulimus, parta esse hac ipsa tam praeclara occasione gravia scandala ab iis ipsis, in quorum opera,
44쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 33satque praesidio ad promovendam animarum salutem spes utique magna constituenda videbatur. Et sane mirum, ac dolendum est inter ipsos operariost Vineae Dominicae fuisse quosdam severioris etiam disciplinae , ac Instituti Prosessores,qui cum probe scirent,qua Dignitate insignitus esset idem Patriarcha, quove Munere Apostolica nostra authoritate fungeretur, sui nihilominus status, debitique erga Nos cultus, ct obedientiae immemores, ejus mandatis parere palam detrectaVerint, evocatique ab eo stpius, ac moniti sub intemminatione spiritualium, gravissimarumque pςnarum, ut Pudycherium Proficiscerentur, maluerint tueri se ipsos Acatholicorum praesidio, quominu Seo pergerent, quam ad ipsum Praesulem eos compellantem accedere: quin etiam pinnaS ipsas, per quas, nisi paruissent, a Sacrorum ordinum Exercitio, & ab Altari arcebantur , Sacris temere operantes contempserint, ac demum Prae sumpserint posse se beneficium absolutionis, post latam adversus eos EXcommunicationis sententiam, ab aliis, quam 1 Nobis, vel ab eodem Patriarcha, quibus tantum hujusmodi facultas reservata fuerat, obtinere. Intelliges itaque prospectata tua pietate , ct sacrarum rerum. Ecclesiasticarumque legum P ritia , quam laesa suerit per hujusmodi inobedientiam, ac contumaciam digni- lta S, atque authoritas nostra, ct quam graviter agendum sit ex praescripto sacrorum Canonum adVersus hujusmodi delinquentes, ct refractarios homineS,
nisi resipuerint, seque ipsos Ecclesiasticae potestati, atque obedientiae ea, qua li par est, animi demissione, admissorumque dolore subdiderint. Ut itaque aditus misericordiae, si modo ea se dignos praebere curaverint, ipsis pateat,quod Nos pro lenitate , ct charitate Apostolica Christi Domini exemplo curare in
primis debemus . post totam causam diligenter expensam, & postquam compertum Nobis fuit eos Ecclesiasticis Censuris vere obstrictos esse, in nihilo suffragante ipsis absolutione a Venerabili Fratre Archiepiscopo Goano, sive a lquovis alio nulli ter obterita . non praetermisimus eundem Venerabilem Fratrem Patriarcham Antiochenum nortari,ux qἈαton ς Religiosus Vir Michael Angelus Turonensis ex ordine Fratrum Μinorum S. Francisci Cappuccino- lrum, qui Vocatus, ut praesertur, ac monitus obsequi neglexit, facti pς nitens absolvi ab excommunicationis sententia in eum lata, S secum dispensari super irregularitate contracta humiliter postulaVerit, praevia salutaris p nitentiae impositione, petitam absolutionem, ac dispensationem eidem misericorditer impertiatur, dum tamen ille a Ct Vitate Madra spatani, nisi aliter idem Pa triarcha expedire in Domino judicaverit, subinde discedat. Interim vero ne praefatus Μichael Angelus absolutionis solatio, si eo se dignum praestitit, diutius destituatur, Fraternitati Tuae, de cujus Zelo, ac pietate admodum confidimus, facultatem hisce nostris tribuimus absolutionem, ac dispensationem, ut praesertur, ad tempus Tibi bene visum, cum reincidentia tamen, ac impositis pariter salutaribus poenitentiis,eidem Religioso Viro MichaeliAngelo Tu ronensi, etiam per Superiores Ordinis, benigne impertiendi. Quod item servari a Te volumus cum aliis ejusdem ordinis ReIigiosis Viris, si qui sorth -- pedicti Patriarchae mandatis ante, vel post ejus discessum a Pudycherio, obedire neglexerint, prout Nos Dilectum Filium Religiosum Virum Eusebium Burgensem dicti ordinis,qui ob eamdem causam adNos exΜadraspatano su pleX . ac dolens accessit, absolutionis, S dispensationis gratia, quam humi i liter petiit, imposita ei pinitentia salutari, Apostolica benignitate solati s mus . Quod attinet ad Sacerdotem Paulum de Sa, quem ob recursum ad Judi-l ces Laicos, aliisque de causis, constat ab eodem Patriarcha excommunicatum
45쪽
l fuisse in causa coram ipso inter Dilec tum Filium Religiosum Virum Guillelmum de Valle Congregationis Clericorum Regularium Theatinorum nuncupatorum, ipsumque Sacerdotem Paulum de Saeum a tensuris prius absolutum, & super impedimento irregularitatis dispensatum, praevia renunciatio-l ne praefati recursus nulli ter facti, ac injuncto prςcepto parendi Μandatis Ecclesiae, attenta ejusdem Guillelmi de Valle absentia , habilitandi, ct inducendi in possessionem Parochiae Gondeturi Tibi in Domino tribuimus facultatem. In ii quibus omnibus scire Te volumus Nos peculiarem rationem habuisse testimonii, atquejudicii per Te eisdem tuis literis ad Nos delati, dumque Te hortamur, ut Populos Vigi Iantiae tuae creditos ad pietatis cultum, &ad debitam erga Nos, atque Apostolicam Sedem reverentiam incumbere semper magis satagas, Fraternitati Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctam Μariam Majorem sub Annulo Piscatoriss die 3 o. Octobris IIo6. Pontificatus Nostri Anno Sexto .
Cum nonnullae Germanorum militum Cohorres Legationis Ferrariensis fines ingres fuissent, ac ibidem hyberna facturae Ciderentur, d 'ineipe Eugenio Summo Caesares Exercitus Moderatore impensissime flagitat, ut easdem cibortes re*οcare quamprimum velit, o Ditionem Pontificiam ab hujusmodi militaribus vexationibus, o graetaminibus eximat.
Dilecto Filio, Nobili Viro, Principi Eugenio a Sabaudia . CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili, Nobilis Vir .. tutem Sc. Deseruntur continenter ad No Sex diveriis Ecclesiasticae nostrae Ditionis partibus, nunc Vero multo acrius, multoque vehementius pro rei graVitate e Locis, quae sub-j sunt Legationi Ferrariae, clamores, atque querelae illorum Incolarum, qui cum in praesens Videant integras Germanorum militum Cohortes suos finest ingredi, ibi, ut videtur, longiores moras, sive etiam, ut fert rumor, hyberna facturas, magnopere a Nobis contendunt, ut ab hujusmodi malo, atque periculo , cujus vel solo metu intime perculsi sunt, eos nostrae authoritatis interventu eximamus . Et si autem nullo modo adduci possumus, ut credamus a Nobilitate Tua deliberatum unquam, imo nec quidem cogitatum suisse imponere injustum hoc, ac prorsus inauditum gravaminis genus Locis sub Domi-olnio, ac duribus Ecclesiae positis, quae, ut satis perspectum est, integra libertate , ac perpetua immunitate ab ejusmodi onere perfrui debent; ut tamen quie- lti, ac tranquillitati eorum prospiciamus, quorum salutem, atque indemnitatem curandam, tuendamque cum Pontificio Munere suscepimus, & quibus deesse non debemus, nec prosecto Volumus, de his omnibus, quae ibi vulgantur, Vel quodammodo attentari videntur, monitam facimus eamdem Nobilitatem Tuam, quam ea esse credimus tum integritate, atque Virtute, ut justitiam manifeste laedi passura nunquam sit; tum erga Nos observantia, ut nihil, Te summo Caesarei Exercitus Moderatore. eventurum sit, quod NOSi tam graViter perturbare, atque in graviores cogitationes inducere possit; sed lomo non denegandum Nobis confidimus id, quod rationi omnino congruit, ut lsti-
46쪽
EpisTOLAE, ET BREvIA SELECTIORA. 33 scilicet Pontisiciae Ditionis Populi, nedum a necessitate, sed etiam a timore excipiendi, hospitandique tuos Milites eximantur. Nec sane, quo id obtineamus , commemorandas hic esse ducimus eorumdem Populorum calamitates, satis, superque perspectas tum propter damna occasione transitus exterorum
Militum ipsis antehac illata, de quibus non semel coacti fuimus conqueri
apud Te, qui quidem, petitionum nostrarum aequitate cognita,coercendam esse tantam licentiam intellexisti, a qua ipsi Milites adeo non temperant in Praesens, ut nuper non exigua ipsorum manus intra ipsam Civitatem nostram Bononiae ad eXigenda victualia penetrare non dubitaverit: tum etiam ob recentem, ac notam nimium numinum per ipsum Agrum Ferrariensem decurrentium eXundantiam, quae abreptis frugibus ac sterilitate ipsi solo inducta, summam in illis partibus rerum omnium , ac pabuli praesertim inopiam attulit. li Nos enim hac in re cetera omnia omittimus. ut jus, fasque, cui unice nititur Ecclesiae libertas, prosequamur, & eum nihil Divinis . humanisque legibus
tam consentaneum sit, quam ne Ecclesia in servitutem unquam redigλtur, neve hujusmosti oneribus subjiciatur, Nos tam foedam notam ei inuri, considentibus Nobis hoc loco, si quid poterit solicitudo nostra, nequaqu3m patiemur; ac interim Nobis pollicemur Μ estatem Caesaream nedum aequi, bonique consulturam, ut in hoc proposito consistamus, sed memorem se Advocati Ecclesiae titulum una cum Dignitate assumpsisse, curaturam esse, ne quid a suis, quod tanti nominis gloriae repugnet, admittatur . Quod vero praecipuum est, affuturum Nobis esse confidimus Deum Omnipotentem, quem Vindicem, Sassertorem causae nostrae, ubi res exposcet, interpellabimus. Sed interim spem abjicere nolumus, quin Tu ipse, his auditis, ad relevandas tam acerbas Paterni nostri cordis curas animum adjicias, & quin hisce nostris, quas ad Te non sine multa aegritudine scribimus, ct per celerem Cursorem mittimus, ita irespondeas,ut testimonium rectae, egregiae. ac obsequentis erga Ecclesiam Vo- lluntatis 1 Te retulisse laetemur . Et Nobilitati Tuae Apostolicam Benedicti nem peramanter impertimur. Datum Romς &c. die I9. Decembris IIo6. Sc.
48쪽
50쪽
Patriarchae Antiocheno gratulatur, quὸd in Sinarum Imperium feliciter permnerit, ei ab illius Optimatibus honorifice exceptus, ab ipse Imperatore ad Aulam acciις, ae 'lendide ubique habitus fuerit. Ejusdem Patriarchae pietatem, atque prudem riam laudat, illique omnia Fontificia authoritatis praefidia, ac paterna benevolentiae tesimonia pollicetur. EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA.
Venerabili Fratri, Carolo Thomae Patriarchae Antiocheno in Sinarum, ac aliis Indiarum Orientalium Partibus cum facultatibus nostri, &Apostolicae Sedis de Latere Legati Visitatori Generali.
Enerabilis Frater, salutem &c. Inter tot curas, atque molestias, quas utique graVissimas nunc temporis per serre cogimur. & quae accessione tot malorum, quibus modo eonflictatur Christiana Respublica, multo magis ab eo tempore invaluerunt, quo Fraternitas 3 uasacram istam prosectionem, charitate Christi, ac zelo salutis Animarum incensa, Nostrisque vocibus at criter obsecuta suscepit, effulsit tandem Nobis immisisa desuper a Patre Luminum, & Deo totius consol tionis lux aliqua, quae cor nostrum mirificε recrearet. Advenerunt scilicet ad manus nostras diu a Nobis optatae, ac assiduis votis expetitae literae tuae, quae diem Septembris Iros. a Xao-ce su Provinciae Cantonensis datae e
