장음표시 사용
61쪽
Quae ab haereticis Militibus pub Caesareis vexillis in Italia Cersantibus in contemptum
non minus Pontificiae authoritatis, quam Catholicae Fidei detrimentum, palam amrentabantur , I peratori denunciat, ejusque pietatem enixe rogat, ac obtestatur, ut authoritatesia eorumdem Militum licentiam coerceat, o rei Catholicae indemnitati opportune prospiciat.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Josepho Hungariae, Zc Bohemiae Regi Illustri, in Romanorum
CHarissime in Christo Fili Noster, salutem Sc. Ne anteactis malis cumulus deesset, adjecta est iis curis, quas Majestati Tuae paulo ante e plicatas animo indesinenter versamus, nova, ac sane acrior solicit do ob periculum Catholicae Religionis, quo imminente non est liberum Nobis tacere, nisi velimus ovibus Nobis creditis, pro quibus, ubi res eX poscat, animam ponere tenemur, Pastoralis vocis ossicium denegare . Dum itaque prae multitudine doloris, atque maeroris loquimur, diligentes aureS Praebe
Nobis , Charissime Fili Noster: non enim levis, aut negligenda est causa, quae Nos urget . Exploratum Tibi est quota pars eorum Militum , qui magno numero sub tuis vexillis afflictae Italiae incubant, haeresi insecta sit. Tibi vero nondum perspectum esse credimus . quot illi ipsi haeresi insecti
producant consilia sua, &Quid, arrepta hac occasione occulte moliantur,
nimirum sua audacia , ac militari licentia freti errores suos in corda Fidelium sensim immittere satagunt: quo nomine non cessant sacra Catholicae Romanae Ecclesiae Mysteria contemnere, S Dignitati, ac Potestati Pontificiae passim illudere. Verendum Vero est, quod dolentes dicimus, ne id, quod illi hoc tempore ipsis satis, ac nimium: commodo attentant, non multo post obtineant: nam sicut pestis, quae corpora inficit, nunquam acrius saevit, aut latius grassatur, quam cum in frequentiam hominum incidit, sic illa, quae longe deterior est, animarum lues extremam perniciem spirituali saluti tum maXime asserre potest, cum inducitur in Civitates, ac familiari hospitio recipitur . Augent periculum conventus, quos ipsi Haeretici inter se habent, tum conciones, ac damnatae ceremoniae, quibus libere dant operam ;vix enim fieri potest , quin hujusmodi abominationes, etsi privatim cXe ceantur , in Vulgus sensim non pervadant, ct pusillorum animos non Offendant primum , deinde etiam non perVertant. Siquis autem serio perpendat quam deplorabile sit vel unius animae exitium, satis intelliget, quanti reserat , ne multae turmatim ad interitum deducantur. Vides, Caesar, quam celeri, validoque remedio occurrendum sit morbi initiis, ne, cum ma- llum invaluerit, praesidium frustra quaeratur . Voca in consilium ingeni tam , ct avitam pietatem tuam. & cohibe authoritate hujusmodi ausus in i itestimonium illius zeli, quo pro Divino honore, & pro Catholicae Religio- lnis integritate , par est Te incendi; dum Nos Majestati Tuae Apostolicam l
62쪽
EpisTOLE, ET BREVIA SELECTIORA. 3Benedictionem amantissime impertimur . Datum Romae apud Sanctum P trum sub Annaeo Piscatoris die 22. Januarii ITOT. Pontificatus Nostri Amno VII.
Theresiae Hungariae , & Bohemiae Reginae Illustri, in Romanorum Imperatricem
CHarissima in Christo Filia Nostra, salutem Sc. Renuit eonsolari anima
nostra, nisi gravissimo scandalo, de quo merito anxia, & solicita est, celerrimE occurratur: quod quidem scandalum ob oculos Fidelium versatur in quibusdam Italiae partibus . ubi Haeretici liberum exercitium suae Sectae temere usurpant, & licere omnia sibi putant, quia sub Caesareis auspiciis stipendia faciunt. Nos vero, qui certo scimus hoc prorsus alienum esse a recta, ac pia Caesaris mente, Ipsum literis nostris enixe hortamur, ac obtestamur, ut hujusmodi ausus sua authoritate compescat. ne quod alias time dum esset , si negligenti ius ea in re ageretur, malum latius serpat, ct electam hanc Dominici Agri partem inficiat. Non exiguam interim spem constituumus in eximia virtute Majestatis Tuae, quam confidimus sedulo curaturam esse, ut ejusdem Imperatoris inclyti Filii tui menti sic inhaereant Paterna nostra consilia, ut statim adhibeatur congruum remedium, cujus dilatio periticulum magnopere augere, S integritati, ac puritati Catholicae Fidei vehementer obesse posset. Cupimus itaque, ut in causa tanti momenti nullis pareas ossiciis, assecutura, si id perfeceris, uberrimam mercedem a Deo, re latura etiam a Nobis omnia argumenta Pontificiae Charitatis hoc nomine, quasi insigni quodam beneficio, Tibi conciliandae. Interim in auspicium se lieitatis Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissime impertimur . Datum Romae Sc. die 22. Januarii ITOT. Pontificatus Nostri Amno VII.
Dilecto Filio, Religioso Viro, In ghilberto BistoT e Societate Jesu, Caesareae Μajestatis Consessario. CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili, salutem Sc. Paucis Tibi exponimus ingens doloris nostri sargumentum, confisi rei graVitate Tibi detecta operam, ac diligen-ltiam tuam, qualem res ipsa postulat, non defuturam. Aper de syl-lva non jam circuit, sed ingressus est Vineam Domini, & depascitur eam . Sed l
63쪽
praestat periculum apertis Verbis denunciare. Haeretici, qui in Italia non exiguam Caesarei Exercitus partem conficiunt, haeresis veneno, quo ipsi suo malo imbuti sunt, inficere Fideles parant, ac proindh de rebus sacris, deque Ecclesiastica Potestate, ac de Pontificia Dignitate temere, ac palam obloquuntur . Interim Vero coetus suos cogunt, salsa loquentes ex Cathedris pestilentiae, ac execrabiles suos Ritus libere eXercent. Monitam pro munere nostro de his omnibus facimus Majestatem Caesaream, quam per se satis intellecturam esse credimus, quanti sua intersit occurrere sua authoritate hujusmodi abominationibus, nε malorum, quae inde innumera, ct gravissima in pernuciem Animarum confici possunt, ulla in se culpa recidat. Quae Vero parteS in hac causa, quae Dei honorem directe respicit, Tibi incumbant, pro tua prudentia probε agnosces. Superest, ut dignam tuo loco operam impendas, dum Nos Tibi, Dilecte Fili, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae&c. die ΣΣ. Januarii ITOT. Sc.
Dilecto Filio, Nobili Viro, Principi Eugenio a Sahaudia. CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. Quemadmodum ossicii nostri
fuit graViter conqueri apud Nobilitatem Tuam, ubi Jura, ac libertatem Ecclesiae ab his, qui tuae authoritati subsunt, attingi, ac manifeste laedi conspeximus, ita quidem, multoque acrius Pastoralem Vocem edere cogimur nunc, quando oves Christi sanguine redemptas , Nobisque commissas in proximo contrahendae morti se labis cliscrimine constitutas esse cognoscimus. Magnum ex consuetuatne Haereticorum cum Fidelibus ob pronas in malum mentes hominum imminere periculum quis non intelligit tNos quidem Gregi Fidelium ex tunc timere coepimus, ubi audivimus ingentem acatholicorum Militum numerum invehi in Italiam, sed ex timore, quem timebamus, sensim dilapsi sumus in summum dolorem, quo in praesens intime cruciamur. Admonemur enim ab his, qui Pastorale munus obeuntes excubant in illis partibus, in quibus hujusmodi homines moras protrahunt, ct hospitantur, eos ipsos homines audacia sua fretos rebus sacris, ct Ecclesiasticae authoritati passim illudere, ac ubique ponere ob oculos pusillorum scandala, ac abominationes suas, eosdemque neque a Concionibus, neque 1 clamnato, ac eXecrato Rituum suorum eXercitio abstinere. Nisi itaque Tu Divunt honoris zelo tactus, ct nostris etiam Paternis vocibus non sine gemitu ess
sis commotus cohibeas authoritate tua tantam temeritatem . malum ViXadhuc quidem detectum ita saeviet, ita dilatabitur, ut postea dolendum erit potius, quam facile sanandum; pertinet autem ad Te vehementer, ne Catholicae Religionis causam neglexisse videaris. Aspiret Deus ope sua studiis, atque consiliis , quae impendet causae tam necessariae Nobilitas Tua, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die χχ. Januarii IIo7. Pontificatus Nostri Anno Septimo. Α
64쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 3ss
Dissidiis in Congregatione Missonis oborta sedari peroptans, illius Superiorem Geu ratem serio, ac paterne mouet, ut ministerimn suum ea moderatione, ac temperam ita obire studeat, quae pacis cupidum, cI charitatis amatorem Praepositum decet, ae ita segerat, ut Sodales sui, praefertim Itali, non quo Dominantem in Gero, sed remem sentiant, atque experiantur; Eique Zeinde nonnulla injungit ad rectum Congregationis regimen, ae necessariam tranquillitatem stabiliendam op
Dilecto Filio, Francisco UvateI Superiori Generali Congregationis Missionis. 'CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili. salutem &e. Optata eunctis pax, ct tranquillitas Congregationis Vestrie, quam Tibi datis ad Nos literis jam gratularis,
non quidem, ut putas, edito nuper Cardinalium deputatorum Decreto adhuc firmata, aut comparata est, sed potius ex moderato prudentiae tuae, ac Verh paterno in spiritu lenitatis regimine, Deo potissim)m adjuvante, speranda est . Nisi enim firmiter inanimum tuum induxeris ea Te ratione erga Italos Fratres tuos in posterum gerere, ut nulla querelarum Occa-lho, immo nec umbra quidem supersit, animorum perturbationes praeteri- litis dissidiis eo jam devenisse conspicimus, ut plane verendum ssit, ne fiλnt no Vissima Vestra pejora prioribus, Nosque immutandi regiminis vestri consilium, quod opportunum huc usque non duximus, necessarium tandem existi-o mare compellamur. Quamobrem Te primum hortari praesentibus hisce lit ris nostris, ac serio etiam admonere clecrevimus. ut iis omnibus, quae Olse sionem parere ullo modo possunt, ε medio sublatis, ea in exercendo Ministe- trio tuo temperantia utaris, ut Itali praesertim Sodales tui, non quasi Dominatorem in Clero, & parta veluti victoria eκultantem, sed pacis cupidum, i charitatis amatorem, uno Verbo. Parentem, quod amoris potius, quam potestatis vocabulum est, omnino sentiant, atque experiantur . In id vero conducet maximε, si binos Presbyteros, qui ad Romanam Domum ultimi ex lGallia missi sunt, quive turbarum pars extitere non minima. statim revoceS, relictoque in Aventonensi Collegio Sacerdote, quem ibi authoritate nostra Praesidem constitutum amovere Te nullatenus posse scire planε debueras, lnoVos per Italiam tam Domorum, qu1m Provinciarum Praepositos, quorum electionem non amplius protrahendam censemus, ejusmodi eligas, qui iis, quos regere debebunt, non invisi, sed grati, prudentes, ct fraternitatis am tores, adeoque componendis contentionum reliquiis, soVendaeque omnium paci aptiores judicari possint. Quod quidem ut certius obtineamus, eorumdem omnium cathalogum, antequam in publicum prodeat, secreto ad Nos transmitti a Te volumus, ne qui forte fallacibus, aut miniis eXactis relationibus Tibi, qui longh positus singulos per Te satis nosse non vales, minus idonei sortasse obtrudantur. Nos enim pro supremi Muneris nostri debito, ac singulari, qua Congregationem Vestram charitate complectimur, id omninoi assequi Volumus, ut Praesectorum deputatio, sicut S cetera, quae ad prospe- rum Instituti vestri statum, atque incrementum pertinent, recte diiponamt YZ tur,
65쪽
tur, omniaque, ut Apostolus monet, honeste, S secundum ordinem fiant. Ita nempe intendimus honori, ac dignitati tuae consulere, ut communi simul ejusdem Congregationis utilitati prospectum sit, statuendaeque, ut par est, i inter Vos, unitati spiritus in vinculo pacis. Hunc in finem omne Apostolicael aut horitatis nostrae substidium, ac providentiam, Deo ad Vante, couferret parati sumus, ct Apostolicam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die M. Januarii ITOT. Sc.
Sex sacras Hispaniarum Antistites fingillatim graviter admonet, tit quamdiu in illis partibus propter belli ealamitatem insederint homines haeretied labe infecti, diligenti e caveant, ne suo veneno illos Fideles corrumpant; or Pastoralis ossci aries in tuenda Orthodoxae Religionispuritate solerter, ae renue obire curent.
Venerabili Fratri, Archiepiscopo Ecclesiae N. N. CLEΜENS P. P. XI.
V Enerabilis Frater, salutem &c. Etsi confidere debeamus Fraternitatem Tuam, cujus in obeundo Pastorali munere adeo commendata est Vigilantia, operam, ac diligentiam suam in custodiendis creditis ovibus eo praeclarius nunc temporis posituram esse, quo in majus discrimen propter perturbata Christianae Reipublicae tempora res sacrae cum humanis adduci videntur: Nos tamen, qui ex hac specula solicitudine pleni tum binem in perniciem spiritualis multorum salutis adventantem conspicimus, aut certe timemus , imminentia periculi admonendum Te esse ducimus, ut in eo avertendo studia tua acrius impendaS; sane nunquam nugis timendum est, ne in Civitatibus. ac Regnis etiam henh. ac recte inst itutis Christiana disciplina laxetur, frigescat charita9, periclitetur ipsa Religio, quam cum in eis irae, & bella eXercentur. arma tractantur, militaria castra, a quibus exulare solet pictas, constituuntur; praesertim Vero ubi in his diutius conlideant homines haeretica labe insecti, qui profecto nihil antiquius habent, quam Ecclesiae unitatem, S Catholicae Religionis integritatem disjungere, ac prope disicerpere, partim absimiles ab iis Militibus, qui inconsutilem Christi tunicam proscindere voluerunt. Hi quoniam eorum sermo, ut cancer serpit, immittere sensim satagunt in corda Fidelium suae pravitatis semina, proposita salsa quadam libertatis specie, quae tamen deterior est omni servitute , utpoth quae incautos subjicit humani generis hosti, S Filios Dei sub tenebrarum potestate constituit. Cavere igitur accurate debent, qui zelo animarum incenduntur , ac praesertim Episcopi, ne hujusmodi monstra Dioeceses sibi commissas suo Veneno, tum per consuetudinem, S alloquia, tum, quod deterius esset, per conciones, & execratos Rituum suo Tum usus corrumpant: in quo Te decet esse magnoperh solertem, ut inclyta ista Natio, quae a constanti orthodoxae Religionis cultu summam sibi laudem conciliavit, a veteri gloria non declinet. Quanti itaque Dei honorem, quanti puritatem fidei, quanti animarum facis salutem, hortamur Te, ne de servore tuo quidquam hac occasione remittas, sed imo magis studia, ac sedulitatem tuam intendas, memor exigen-
67쪽
Accepto nuncio de S. R. I. Electoris dignitate Hannomerano eterodoxo Duci in cimiariis Rarisbonen bus aludicata, Archiepiscopum Electorem Moguntinum ΣΗ menter redarguit, quod ejusmodi pernicioso Decreto non modo, ut debebat, non obstiterit, sed potius risensum praebuerit. Deinde illud irritum, ae inane cum omnibus inde secutis, O secuturis declarat, or de nulli rate coram Deo protestatur . Demum hane ipsam Pontificiam declarationem publicis Cancellariae Imperialis Actis ad perpetuam Pserorum memoriam inferi mandat.
Venerabili Fratri, Lothario Francisco, Archiepiscopo Μoguntino, S. R. I. Principi Electori.
V Encrabilis Frater, salutem &c. Ubi primum molestus admodum ,
ac plane acerbus Nobis allatus est nuncius in Comitiis Ratisbonensibus de praestantissima Sacri Romani Imperii Electoris dignitate Hanno verano eterodoxo Duci adjudicanda communibus jam sere suffragiis conventum esse, sedula hujusmodi rei meditatione perculsi, neque animum continere potuimus, neque jachrymis temperare. Quis enim non Videat , quanta sit inde, ct in Apostolicam Sedem injuria, ct in Religionem Catholicam derivatura calamitas Illud vero gravius Nobis, duriusque accidit,
quod Fraternitas Tua, quae alias cum soli Bambergensi Ecclesiae praeesset, tam sortiter, ut probe novimus, ejusdem Hannoverani Ducis conatibus obstit
rat, amplioribus subinde ejusdem Apostolicae Sedis aucta beneficiis, perniciosi hujusmodi Decreti. Quod uro sua, qua in Electorali Collegio, ipsisque
Comitiis. authoritate praecellit, toti S Viribus avertere debuisset, auctrix potius, impultrixque habeatur . Quo sane non levem dedecoris notam, S maculam nomini tuo, Venerabilis Frater, inurendam esIe, si modo locum, quem in Ecclesia tenes, perpendere sedulo velis, facile potes per Te ipsum intelligere. Cum praesertim Te, qui Caneellarium Romani Imperii geris, latere omnino non debeat quae, & qualia sint Iura Romanis Pontificibus hae in re competentia, ab ipsis Imperatoribus, ceterisque Imperii Principibus constanter agnita, ac verbo, ct re toties declarata. Nosti praeterea, cum damnosa illa Christianae Reipublicae, omnique bello deterior. Vestphaliae pax inir
tur, atque inter cetera Comes Palatinus Rheni acatholicus septem Imperii Electoribus, inconsulta hac Sancta Sede, octavus adjungeretur. Apostolicum Nuncium, mandante tunc, atque inde etiam publich per Apostolicas literas approbante sel. rec. Innocentio X. Praedecetare nostro, acerrimhi contradixisse, constantissima protestatione adhibita, eaque in ipsomet Cancellariae tuae Tabulario ad memoriam hominum sempiternam reposita . Ignorare demum minime potes, quae Te, potissimum, aliisque Germaniae Praesulibus, ac Principibus urgentibus, gesta suerunt a recol. mem. Innocentio XII. pariter Praedecessore nostro, qui nimirum statim ac de hujusmodi Electoratu in gratiam praedicti Ducis Hanno verae statuendo pertractari audivit, cl. me. LeOpoldum, dum vixit, Romanorum Regem in Imperatorem Electum, datis ad Eum semel, atque iterum Apostolicis literis , ab improvido consilio avocare
68쪽
curavit, ne sibi incumbentis Apostolici muneris partes aut ignorare, aut negligere videretur. Vides ergo, Venerabilis Frater, quantum admissa ejusmodi novitate in maximum sanE Religionis orthodoxae dedecus, ac detrumentum vergente) de tuis laudibus, atque totius Germaniae, deque Romanae Ecclesiae authoritate detraheretur, quin S de fama, ct honore nostro, nisi pro commissi Nobis Pastoralis officii debito , deliberationi huic obsistere lviribus omnibus conaremur. Quare explica tandem, atque eXere prudentiam, pietatem, ac Religionis Zelum, quibus Te abunde cumulavit Altissimus, ut si res nondum omnino peracta est, Apostolicae Sedis Juribus, Cath lieaeque simul Fidei indemnitati prospici opportun h possit. Si vero, quod nom nisi gementes audiremus, transacta, atque ad exitum perducta fuerit, scias quodcumque ea de re quomodolibet decretum , aut constitutum fuerit, ipso Iure nullum, irritum, inValidum, & inane esse, & habendum esse, itaut nemini ex eo aliquod Ius acquisitum fuisse, nec esse, minusque ullo tempore acquiri posse censendum sit, atque ita sane tradita Nobis ab Omnipotenti Deo authOritate decernimus , S declaramus, ac nihilominus ad abundantiorem cautelam , k quatenus Opus sit, Praemissa omnia si, ut praesertur, gesta sint,l vel gerantur in futurum, eadem authoritate damnamus, reprobamus, rescin- dimus, irritamus, viribusque, ct effectu penitus, ac omnino vacuamuS cum omnibus inde secutis. & quae in posterum sorsan attentari contigerit, ac insuper contra hujusmodi gesta, digerenda, deque eorum nullitate coram Deoi majori, qua possumus, efficacia protestamur. Porro hanc animi nostri declarationem , firmamque sententiam omnino volumus, & Fraternitati Tuae Prael sentium tenore mandamus, ut in ipsis Imperii Comitiis palam omnibus facias, i S ad perpetuam Posterorum memoriam publicis etiam Imperialis Cancella-l riae tuae Actis inseras . Et Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilisl Frater, peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum Sc. die IΣ. Februarii ITOT. Sc.
Arebiepiseopo Electori Coloniensi, quod sacros ordines, o Sacerdotium susceperit, amanter gratulatur, eumque ob Uaria, guae ediderat ,singularis pietatis argumenta metitis laudibus ornat. Illi deinde significarpo Me d quocumque maluerit Cath boo Antistite muhus Onfecrationis recipere, semataforma Diaulti 2 fel. ree. Inn centis XI. Et alias concessi. Demum Pallium, quo postulaeterat, Se Ipsi libenter traditurum pollicetur.
Dilecto Filio, Nobili Viro, Josepho Clementi ex Ducibus Ba variar, Electo Coloniensi, S. R.Ι. Principi Electori. CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili, Νοbilis Vir, salutem &c. Non absimili eventu ab eo, quo
literae nostrae Nobilitati Tuae serius, quam debuissent. redditae fuerunt, tuae tum octaVa, tum Vigesima quinta proxime elapsi mensisl Decembris ad Nos datae cum iis, quae postrema ejusdem mensis, S Anni diel Nobis conscripsisti, dilato illarum cursu. ad manus nostras insimul paulo an-
69쪽
te perVenerunt, ut cumularetur gaudium nostrum,ex quo Te eisdem auspica'tissimis diebus Sacros Diaconatus, ct Presbyteratus Ordines suscepisse, primum vero Sacrum proxima Circumcisionis Christi Domini solemnitate facturum uno, eodemque tempore cognoVimus. Nec sine Dei optimi Μaximi suaviter omnia disponentis nutu contigisse Tecum advertimus, ut Diploma, quo Tibi terminum ad suscipiendos eosdem Sacros Ordines, S Episcopalem l Consecrationem prorogabamus, isthuc non antea afferretur,quam Tu ad prae- lsatos ordines conscendisses , S servore incensus ad ea , quae muneri tuo congruunt, properares. ut nulla pio huic desiderio dilationis , aut morae occasio interponeretur, Tuque interim ad propitiandum tuis Votis Deum , hoc Perturbato rerum omnium statu, hostiam placationis pro Te. S OVibus Ipsi offerres . Nec desuit Nobis uberioris laetitiae argumentum, e X quo aliunde intelleximus Dilectum Filium Nobilem Virum Ducem Bavariae, S lSacri Romani Imperii Principem Electorem, inclytum Germanum Fratrem tuum, Te Sacris primum operante, astitisse, Sacramque SynaXim eX tuis m,nibus summa consuetae pietatis significatione sumpsisse . Dum itaque suppetunt undequaque Nobis praecipua gratulationis argumenta, sacere non possumus. quin debitis in Domino laudibus prosequamur tuum laoc praeclarum sim dium, ac votum perficiendi ea omnia, quae muneri tuo conveniunt, ut spirituale regimen creditarum Tibi ovium assumere, earumque saluti Pastorali Vigilantia prospicere possis . Ceterum, quod attinet ad ipsum Consecrati O-nis actum, cum asel. record . Innocentio XI. Praedecessore nostro in Dipi mate confirmationis Electionis de Te factae in Archiepiscopum Coloniensem indultum Tibi fuisse dignoscatur, ut a quocumque, quem malueris, Cathinlico Antistite, gratiam, S communionem Sanctae Sedis habente, accitis, Sin hoc assistentibus aliis duobus, vel tribus Catholicis Episcopis, similem gratiam, S communionem habentibus, munus Consecrationis suscipere valeas , id omne perficere juxta ejustiam concessionis tenorem, serxatisque ceteroquin servandis, pro Iibito poteris: Pallium vero de Corpore Beati Petri sumptum, quot eX tradi Tibi enix h. ac devoth postulas, libenti animo Tibi elargiemur, ubi per tuum ad id specialiter consti tutum Procuratorem illud Tuo nomine in secreto nostro Consistorio a Nobis de more peti curaVeris. Quae fusius a Dilecto Filio Ioanne Baptista Barone Scarlatio intelliges, dum Nos Deum precamur, ut Tibi coelestis suae gratiae incrementum tribuat, ct in pignus charitatis, qua Te mirifich prosequimur , Apostolicam Benedicti nem Nobilitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die 12. Februarii Iro . Pontificatus Nostri Anno Septimo.
70쪽
EPIsTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 36
'Durem parma dignis extollit laudibus, quod eximis sudis. ae zelo ad avertenda i asta ratione Catholiea Fidei detrimenta incumbat; Eumque, ut in egregio propo-μο constanter per sar, eterodoxo m Militum licentiam, or scandala, quantum
poterit, coerceat, ae Episcopos ad munus suum obeundum nou ram exemplo, quam ope exestet , magnopere hortatur.
Dilecto Filio, Nobili Viro, Francisto Parmet,& Placentis Duci. CLEΜENS P. P. XI.
mium Italiae calamitates, quae bona, atque sortunas Populorum passim absumunt, nihil timendum esset Catholicae Religioni, ingentes curae, quas Perserimus, non essent absque solatio, quandoquidem res Divinas, periclitantibus humanis, in tuto esse conspiceremus . Verum quia merito addubitandum est, ne Fides ipsa sensim in discrimen adducatur, eX quo haeresis, ut audivimus, vi, ac licentia militari freta usque adeo eXultat, ut Ven num suum non jam occulte foveat, sed palam tentet, ac audeat effundere; Nos . conquiescere nullo modo possumus, neque ullam Pontificiae solicitudinis partem in tanto periculo omittere debemus . Est vero in primis esterenda a Νο- bis praecipuis in Domino laudibus eximia pietas Nobilitatis Tuae propter studium, & operam huic ipsit causae diligenter impensam; non enim ignoramus Te praecipuas curas in praecavendis, quantum facultas erat, Catholicae Fidei detrimentis ex tunc posuisse, cum eierodoxi Milites contra omne jus, fasque, ac Te sane invito, & reclamante, isthuc immissi fuerunt: qua in re egregie testatus es Te non segniorem esse in spirituali, quam in temporali tuorum salute paranda . Et quamvis dolendum sit tuos hujusmodi pios conatus propter ingruentia mala, quibus obsistere non potuisti, prope irritos cecidissei non tamen propterea fraudandus es merito, nec remittendus est praeclarus ille animi servor, quem explicasti ; sed acriori studio, quoad rectε fieri poterit , agere, atque eniti debes, ut eorumdem acatholicorum Militum compescantur scandala, ea praesertim, quae mentes Fidelium corrumpere, pravisque doctrinis imbuere, atque inficere possunt. Et quoniam pro filialis tui in Nos studii praestantia gratum Tibi sore credimus charitatis nostrae stimulis adcursum ultro susceptum magis, magisque incitari, illud etiam a Te petimus, ut Episcopos ad munus suum obeundum alacriores tuo favore, tuaque Ope . ubi res tulerit, efficias. Ita fiet, ut Deus, qui bonae menti, ac salutaribus consiliis numquam deest, insidias, atque pericula ab ovili suo procul arceat, Sadversus temporum difficultatem sua pascua fideli Populo servet innoxia . Parati interim omnia Pontificit charitatis testimonia reddere Nobilitati Tu ς, Apostolicam Benedictionem eidem peramanter impertimur. Datum Romae l
