Dissertatio inauguralis juridica de jure prohibendi, quo civitates Saxonicæ vtuntur, quam consensu illustris jctorum ordinis almæ ac perantiquæ universitatis Erfordiensis præside dn. Ernesto Tenzell, ... eruditorum censuræ submittit Joh. Christoph. T

발행: 1729년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

s. XIII.

Isti vero, qui cerevisiam sive in suum in familiaeque suae usum, sive venum exponendi gratia coqui curant, certi vectigalis exsolvendi necessitate constrin, guntur, quod vectigaJ vulgo die Trane, Steueri Epmer, Sestis eius, didi liud Consumtions-Acci se nuncupari solet. Penditur istud vectigal recognoscendae superioritatis ergo, adeoque inter fructus sebjectionis ref rendum. Accedunt & alia compendia fisco, quae scilicet lucratur ex cerevisiae Praeparatione, pariter ex ejusdem venditione. Ex praeparatione, quando magistratus peculiares exstruxerunt aedes, in quibus polenta conficitur, vel phtisana, und Barr. Seld deinde, quando sartaginem Vel alienum publico nomine subministrant, das 'p'am und Traus eid vid.

Immunitas tamen & in terris Saxonicis ab onere hujus vectigalis, sive steurae cerevisiariae quibusdam deprehenditur indulta, scilicet possessoribus seudorum nobilium, quando cereVisiae coctionem in suum, familiaeque suae usum suscipiunt. Nullumque discrimen horum posse rum constituendum est, Utrum immediati, an mediati sint Vasalli. Subvasallis enim idem privilegii fructus merito tribuitur, quum modus non variet rem ipsam, modo subin seudans, ut talis, eodem jure non utatur. Subinseudatio quippe nonnisi salvo' jure tertii, adeoque etiam aerarii publici procedit. Prae. struitur itaque ejusdem aerarii parum & nihil interesse, Vasal-

12쪽

exerceat, modo non uterque eodem jure simul utatur,vid. Perillustri a BER GER in Philocinori Rev. V.

Posse ribus itaque studorum nobilium immuni

ras ab onere ste ae cerevisiariae est indulta ordo Prov. de An. I J2. Coae Augustei p. I. P. II. ea tamen lege, ut omnes facessere jubeant abusus. Idem privilegium immunitatis applicatur ad clericos, scilicet ratione ce- revisiae proprii usus gratia coctae Vid. Orae Eccles rix.

Cod. Aug. P. I. p.IIT. Placuit tamen DIVO IOANNIGEORGIO primo Electori Saxoniae gloriosissimae m moriae peculiari mandato de An. IDC omnibus incomis modis ex abusu hujus privilegii metuendis obviam ire, jubendo, ne Superintendentibus ultra octo, Pastoribus & Archidiaconis in oppidis majoribus ultra sex, reliquis sacerdotibus & Diaconis ultra quinque, Rector,bus & Con-Rectoribus ultra quatuor, caeteris scholarum publicarum Praeceptoribus ac organicis in oppidis ultra tria, custodibus templorum ac ludimoderatoribus in pagis ultra duo dolia steurae cerevisiariae eximere concedatur. Quae omnia uberius, Refol. graride An. I I. tit. vola Austitient Sacheli I. Iao. corroborantur. Sique iis ipsis incommodum videatur, braxati nis curam agere, tot dolia cerevisae coctae ab alio quodam civico ordini addicto citra steurae cerevisiariae onus emunt, exhibita tamen prius a Superintendente subscripta schedula Res Grav. An. I . tu. S. g.37.

13쪽

Superintendentibus vero incumbit, consignationem quandam harum schedularum conficere, quo huic consignationi producendae nunquam non praevio si perioris desiderio pares sint Vid. JOΗ. GEORG. I. Rein fori . emissum L 22. Dec. IMO. Od. Rug. P. L p. δώ. Persentiscunt tamen qui clerici jacturam sui privilegii, si cerevisiae istius in usum familiae suae coctae quicquam vendunt Vid. Gen. Arr. de An. io . tit. Mn Sebul r her

g. XVI. .

Et quemadmodum Prosessores in Academiis doctrinis suis publicis studiosam juventutem imbuentes,

alias saepenumero eodem jure, quo clerici censentur, se & quoad exemtionem ab onere steurae cerevisiariae restrictam tamen ad certum numerum doliorum iisdem aequiparantur. Nec prorsus hujus commodi expertes sunt Praefecturarum Capitanei, Inspectores, Praepositi, Administratores, aliisque praesecturis opera sua inservientes. Hisce enim singuliS Res Grav. de An. ιμι. tit. von Ristitien σSilebeii Πν. ita prospectum est, ut quotannis unica Vice pro necessitatibus suis sua. tumque familiarum braxandi facultas ad eos spectet,vid. Ref. Grav. de Hu. I6M. tit. Mn gustitieia, Silenus. CereVisiae Vero pro necessitate suae cos de nomine nunquam comprehenditur ea cereVisia, qua in conviviis nuptialibus, aut aliis epulis solennioribus hono iis causa institutis uti solemus, Vid. Mand. Reg. LIN. Ossi17υ. Od. AU. P. I. p. III.

. . f. XVII.

14쪽

g. XVII. Hisce itaque limitibus circumscripta est braxandi facultas, ut ad neminem ea spectet, nisi ad civitates,& temperamentis supra adhibitis ad quosdam alios. Hinc merito regulae huic insigne constat robur: Quicunque destituitur juribus civitatis, isti braxatio est interdicta. Nequaquam ergo nobiles ad fructum juris braxandi felici successu adspirare possunt. Propugnari equidem contraria videtur posse sententia subsequentibus rationibus: I. ea, quae ex jure gentium competunt, unicuivis esse permissa g. a. Inst. de N. G. C. adeoque etiam generoi stemmate prognatis, commerciorum vero liberam facultatem ad jus gentium suam referre originem 2. commerciis hominum artificio , negotiatione & contractibus interdicere poenae speciem referre l. 1. g. . . de Q. praes Poenam Vero in neminem, & sic nec in nobiles citra eorum culpam esse statuendam, 3. unum quemvis libero rerum suarum disponendarum gaudere arbitrio, L 2I. C. mand. ergo Mnobiles ab isto liberrimo arbitrio non esse excludendos. 4. Braxationem specificationem sapere, specificationem vero unicuivis esse concessam sive propria, sive aliena interveniat materia f. I. Inst. de R. D. S. Iuris, naturalis & civilis suffragante dictamine unum- quemvis ex re sua conficere posse, quicquid ejus emolumento cedit, etiamsi alteri damnum exinde obveniat L 2 . g.A: L aes. 1. de damno inf. 6. Nefas esse unius ejusdemque corporis membra diverso jure censuri l. de Wyp. G u cap. Nobiles Vero aeque ac

civitates Principi esse subjecios, adeoque re coquendae

15쪽

i6 R & vendendae cerevisiae jura eorundem esse aequalia. 7. Nobilibus competere potestatem exercendae jurisdictionis, ergo multo magis braxandae cerevisiae. Cui enim plus licet, eidem multo magis, quod minus est, 8. Iurisdictione gaudentes pollere facultate statutorum condendorum, Nobilibus vero hanc jurisdictionem tribui, ex qua etiam consequi, non denegandam esse iisdem potestatem statuendi, ut ipsi nobiles braxent, praecipiendique, ut subditi ab iis tantum emanti cerevisiam. 9. Legem S. C. de Commerc. I me c. non

verba facere de braxationis negotio, hanc enim legis dispositionem solummodo de negotiationibus mercatoriis agere, quae emtionibus ac venditionibus absolverentur, apparare id ipsum ex Voce dicta lege comprehensa Mercimonium, pariter etiam ex super addita ratione: ut facilius sit emendi vendendique commercium. Mercari autem & negotiari tantummodo isti dicuntur, qui subinde quaestus causa quid eo consilio

emunt, ut forma non immutata iterum Vendant, non

qui materiam aliquam praesertim ex fructibus sibi nautis, aut alias sibi obtingentem in formam artificiose dea ductam distrahunt de leg. s. Io. dictam legem ad minimum nobiles suo ambitu non complecti, quandorion ipsimet, sed ministerio famulorum suorum adhibiato venderent cerevisiam. Quando enim lex actuinquendam prohibens vel improbans exercentis quali. tatem respicit, facere non censetur, qui facit per alium et Quae singula prolixius tuetur SCHRATERUS P. a. Cons . Haec tamen singula non siint ita comparata, ut

16쪽

quippe jus Romanum satis clarum praebet huic rei

fundamentum, LI. C. de commerc. ex cujus legis praestripto firmnm coniecutionis filum nectitur. Ex qua- sunque negotiatione metuendum, ne urbibus oriatur

pernicies, plebeiisque difficilius constituatur commercium, illa nobilibus est interdicta. Jam vero insigne damnum caperent urbes, si nobiles juris braxandi neglecto omni discrimine fierent participes. Quis enim

non animadvertit, futurum sic esse, ut frumentum ad braxandum necessarium non advehatur urbi, nec cere-visia in urbe cocta, ita, prout par est, avehatur, sicquestustatibus insigne Iucrum intercipiatur.' Metuendum pariter esse, ne juris braxandi promiscuo usu nobili. bus concesso iidem ad sordida sese conferrent ministeria. Negotiatio enim respectu ad nobiles habito arti- s sordidis accensetur L ult. C. locat. & negotiationis

exercitium coercetur jactura nobilitatis. VRMS. exerci . qu. Is InsierVit porro huic asserto comprobando, Art. XL ex legibus Torneamentorum ab Heinrita sucupe la

17쪽

omnia juris Saxonici congruere placitis testantur Glossiis ad 2andreot l. s. art. 66. sit. A. Verbis subsequentibus: Habent,ingulae civitates fundatum de jure hoc prioilegium, ne infra militare cireum circa habeatur Dinum, viacerevisa extranea venalis, a ne faut brasa vel decoctiones hujusmodi, neque habitare permittantur artifces G mechanici in villis adjacentibus. Ius Saxonicum Electorale vero disertis verbis hanc corroborat sententiam in Ord. Prov. supra allegata & Etlebi Iling der gaudesgebr. Nec desunt, quae facili negotio argumentis eorum, quia partibus nobilium stant, reponi possunt. Ratio enim eorum prima Variis destrui potest instantiis. Venatio juris gentium esse censetur, & tamen nostra aetate privati ab eadem arcentur. Lapillorum & gemmarum in littore inventarum oceupatio juris gentium esse pedihibetur s. II. D st. de R. D. hodie tamen sibi solis plurimis in locis Domini territoriorum vindicarunt. Nimirum distinctione quadam res ista componenda est, scilicet, quae juris gentium sunt adhuc Vacua, nec a quovis jam occupata, illorum occupatio cuivis est permisia: Commerciorum vero libertas hodie & respectu perinarum & rerum & loci summopere est restri. cta. Jus braxandi & Vendendi cereVUIam pariter non amplius naturali suae libertati relictum. sed a civitati. hus jam diu occupatum. Quoad secundum vero dic sentientium argumentum mongndum est, negotiatio-

18쪽

nis licitae prohibitionem pro poena reputandam, non vero illicitae, qualis est Venditio cerevisiae. Tertium vero argumentum sponte corruit, dummodo perpendatur, licerς ex rebus suis conticere, quod legibus non est interdictum I. I. Inst. de Fine Pes. At braxare eere visiam interdictum est nobilibus. Quarto vero argumento ita satisfaciendum duco, nimirum distinguendum est, an braxatio fiat familiae sustendandae, an ce- revisiae vendendae causa: Illa nobilibus permissa, haec non, & ne quidem specificatio nostra aetate singulis perna issa. Licet enim nobiles singulis annis ex ovibus suis lanam capiant, non tamen ipsis ex eadem pannum, vestes conficere aliisque vendere integrum est, quippe id opificium & mercaturam saperet. Quinto argumento sussiciat responsio argumento tertio opposita. Quisque rerum suarum est arbiter, est tamen arbitrium iis limitibus circumscriptum, in quantum lex huic arbitrio non certum aliquem modum posuerit, unde magistratns rerum suarum distrahendarum facultatem

nonnunquam aufert. Sextum Vero argumentum removeri potest distinguendo, an Ribditi censeantur Requali jure, an non: Illo castu procedit dissentientium assertum, hoc casu non. Sunt equidem omnes subditi sibi invicem aequales quoad subjectionem, non quoad dignitatem & statum. Hinc inferioris gradus hominuhus permittitur saepe, quod superiori gradu constitutis prohibetur l. s. f de rit. mpl. Septimo argumento a majori ad minus deducto nullum constat robur, quia

non est pars vel species majoris, sed diversa ab illa specie. Ius enim braxandi sub jurisdictione plane non

19쪽

-- Q m3 3 in comprehenditur. Octavum argumentum ideo non procedit, quia nequaquam jurisdictioni natura sua cohaeret facultas statutorum condendorum, statutaque sunt invalida, quae tertii cedunt praejudicio, vel legibus a Principe latis repugnant. Nono Ver argumento nihil inest ponderis, non enim in L S. C. de commerc. nobilibus levis tantum mercatura est interdicta, sed potius haec prohibitio extenditur ad omnem negotiationem urbibus perniciosam & quoad nobiles sordidam. Hoc quidem largiri debemus nobilibus, quod frumentum in suis fundis natum vendere queant, quippe quod cuivis bono patrifamilias indulgetur. Arcentur Veroa facultate panem potumque secundum regulas artis pistoriae & braxatoriae conficiendi, venumque publice

exponendi. Decimo Vero notandum, exercere me

chanicas artes quaestumque negotiatorium facere, &eum censendum qui aliorum opera utitur, & tamen obventiones omnes & reditus percipit L I. A de exerciact. Qui itaque cerevisiam Vendere prohibentur, ipsim et nec aliorum ministerio hac ex parte uti queunt, &indistincte quod quis per se aut suo nomine exercere, aut consequi prohibetur, id nec per alium poterit La.

de jure braxandi P. I. c. a. n. I7o. Huic prohibitioni locus relinquitur, sive nobiles cerevisiam minutatim, an per dolia vel per aversionem Vendere decreverint, ob

f. XVIII.

20쪽

g. XVIII. Quemadmodum vero nobilibus, ita & clericis braxandae & coquendae cerevisiae arbitrium est ademtum, quippe clerici, quatenus defunguntur munere clericorum, civium nomine non Veniunt, nec onerubus a civibus subeundis obnoxii deprehenduntur, nec eorundem aedes privilegio braxatorio munitae, brax tioque mercaturam, negotiationemque sapiat clericis prorsus interdictam, quorsum faciunt verba Ordis. Proin Hect. Sam de An. IIo. tit. von uith Idanis

oenop. c. a. n. v. .

q. XIX. Utuntur itaque civitates jure prohibendi adversus

omnes civium numero non adscriptos ,& excludere possunt eos, ne ex braxatione & venditione cerevisitae lucrum capiant, unde merito & rusticos in pagis tam

collectim, quam divisim sumtos hac prohibitione comprehendi statuendum est Quod etiam ad pagos ultra milliare ab oppidis jacentes applicandum, commerciorum quippe jura ad privilegium quoddam suam

referunt originem, uniceque ad eos spectant, qui exercendorum mercatuum licentiam Principis beneficio consecuti fiant: l. G. C. de nund. Probe enim gloriosissimi Iuris Saxonici conditores perspexerunt, nihil majori detrimento cedere reipublicae, quam promiscuis artibus & subditorum & civium ossicia turbari. Quare cum nullibi nobilibus, clericis & rusticis jura commerciorum & civitatis concessa reperiantur, uti-

SEARCH

MENU NAVIGATION