De origine et progressu celebritatis anni iubilei Franc. Maria Phoebeus ... imminente anno iubilei 1675

발행: 1675년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

DE ANNO IUBILE I

sis, de versicoloribus lapidibus distingui, & exornari praeciperet. Aliqui enim ejusdem Basilicae Canonici Sanctitati Suae retulerant, a majoribus se accepissio, initio cujuslibet anni Iubilei illam per Romanum A tistitem reserari ,& sub finem claudi solere. Similis

vero Portae Basilicae S. Pauli apertionis, & clausura solemnia per Legatum Apostolicum expleri consuevisIe. Subdit autem Bruccardus, csmentarios dejecto pariete, in quo auream Portam Vaticanam elapso Iubilei anno.obstructam extare, Canonici asserebant prope videlicht Veronicae, quod vocabant, Sace lum nullum antiquae ibidem Portae vestigium reperire potuisse ; &in Basilica S. Pauli Archiepiscopum Ragusinum ab ipsemet Alexandro ad aperiendam, Portam Sanctam ejusdem Basilicae ablegatum , tres Portas sub Ρorticu aperiri curasse, eis quod Monachide aurea Porta ibidem obstructa in fine praecedentis anni Iubilei, nullam apud se traditionem, vel in Archivo monimentum est quod haberi procul dubio as. sererent; atque adeo, vel minimam aureae Portae speciem, aut ejus vestigium ibi compererunt. Vrael praeterea ad hanc rem firmandam, quod in Boniracii VIII. aliorumque Summorum Pontificum Iiteris indictionis anni Iubilei usque ad Alexandrum VI. ne verbum quidem ad ejusdem apertionis , vel clausurae solemnia pertinens inveniatur; ab Alexandro vero ad san. mem. Innocentium X. inclusiuὸ semper in similibus literis specialis, de individua de ea rementio habeatur . Aperiendae pariter, vel claudendae aureae Portae ruttus adeo olim delituit, ut usque ad Alexandri VI. tempora nulla ejus rei memoria uspiam occurrat;immo liquido constet ipsum Bruccardum preces in ejusmodi tile sis adhibendas primum edidisse, easque -

122쪽

C rei noniali Marcelli Impressoris quidem non A ctoris cura in moderna illius inipressione Venetiis

apud Iunias anno MDLxxx II. cum sequenti titulo ac rubrica adjectas fuisse. Preces decantaω, o Caeremonia ferυaia, aperiendo Portas Sanctas quatuor Ecclesiarum ri4. .iών Vrbis Roma pro anno Iubilai MDi xxv. oprim. Eccissa S.Petri in Vaticano per SS. D. N. Gregorium Divina providentia Papam XIII./LMax.observata. Attamen minime spernenda videntur contraria testimonia Rierae , Petri Matthaei, aliorumque asserentium, a Bonifacio VIII. Portam auream Sancti P tri ab initio Iubilei reseratam fuisse : immo & Si phani Vinandi assirmantis , Bonifactu' concessisse plenissimam indulgentiam iis, qui Basilicam devoth per illam ingrederentur. Praesertim quod hisce Auctoribus senum sub Alexandro VI. Bisicae Canon,

corum assertiones arridcant, ex maiorum traditioneis ad eos derivatae: necnon Numisma aeneum,quod Ci conius impressum reprssentat in vita Bonifacij,ex una --

parte Pontificis erigiem,ex alia imaginem Portae Sanctae praeseserens: tametsi modernum illud ipse Ciaconius, & Victorellus crediderint, ad speciem antiquit iis confictum. Praeterea legimus Summos Pontifices anteponis cium VIII. ctim in Coenobio S.Sabinae moram traherent, aperire consuevise Portam auream , quae adhuc ibi sub Eccl esiae Porticu visitur. Quod sane nullis su fultum antiquitatis monumentis, nullis historicorum testimonijs comprobatum, adeo illoro in notitiae delituit, ut solus ipse Auctor id ominatus fuerit. Quat nus vero Porta , quae ibi in Porticu obstructa etiamnunc apparet, quamvis ad Iubilei anni usum olim

adhibita fuisset; politis ob luem in Suburbijs, vel prope, anno Iubilei grassantem, Basilicae S.Pauli E

123쪽

clesiam S.Sabinae subrogatam putaremus, uti de humiusmodi aliarum Ecclesiarum subrogatione suo Iocodicemus. PraexipuE enim san. mem. Vrbano VIII.Pon- tifice Ecclesiam S. Mariae Transtyberim anno Iubilei NDcxxv.seMetam nos ipsi vidimus : translato in eam Aureae Portae usu , quae ibidem prope januam latera- Iem ad praesens quoque cospicitur. Neminem vero reperire potuimus, qui de subrogatione Portae S. Sa-----hinae mentionem vel minimam faciat. i . Haec praemittere placuit; ut origine, & ejusdem Iu- - hilai solemnijs in genere praelibatis, gradatim posteaxis, ad narrationem cujuslibet anni Iubileia tempore,quo Historici, vel Caeremoniarum Magistri aliqua de ijsdem annis memoriae prodiderunt, descenderemus; &ita quaedam notatu digniora, pia scilicet Summorum Pontificum gesta,suo loco & tempore in secunda pa te hujus Distertationis repetita, referentes, innatanta, Christi-fidelium in Cathedram Principis Apostolorureligionem legentium animis altius imprimeremus . Adhuc tamen, antequam ad eorumdem singulorum Iubilei annorum narrationem propius accedamus, necessarium duximus, summis saltem labus d libare dissensionem scribentium in supputatione Corumdem annorum, ut seriem subiiciendam, erroribus

immunem,comprobemus.

In primis vero Diuus Antoninus minime cognovit ε. . L. Iubilci anni celebritates a Bonifacio IX. &a Martino V.peractas.

Iacobus Philippus Bergomas a Iubileo Bonifacii memoravit Iubilei annos Bonifacij IX. Nicolai

σνι. chri,. V. & Alexandri VI. caeteros interea celebratos siluit. S. --. .. Franciscus Sansevinus sextum Iubilei annum asi

,,-λ. ruit ab Al andro VI.celebratum, cum is procul du

124쪽

Platina Iubilei annos ab Vrbano VI. & a Martia matἰη. - Πεno V. peractos silentio preterivit. Volaterranus recensuit Iubileos tantummodo Bonifacii VIII. Nicolai V. Sixti IV.& Alexandri VI.car- t Q. teros oblivioni tradidit. 4Ioannes Mariana numeravit tantum annos Iubi-Iei celebratos a Bonifacio VIII. Clemente VL B nifacio lX.& Sixto IV. reliquos praetermisit. Cyrillus Francus Servita attulit celebritates ejusmodi a BonifacioVIIL Clemente VI. Bonifacio IX. 'Nicolao V. Paulo II. Alexandro Vl. Clemente VII. Iulio III. & Gregorio XIII. editas; at Iubilei annos Vrbani VI. & Martini V. silentio obv6lvit,& Iubiles

annum ΜCCCCLxxv.Pauli II. asseruit,quem Sixto IV. tribuere debebat. Ioannes Baptista Leonius Martini V. Iubileum minim e recensuit.

Genebrardus Iubileum a Nicolao V. celebratum l. t.. M uda quintum memoravit, quem sextum fuisse certum est. Octavius Pancirolus asseruit, ab Vrbano VI. annum 31cccLxxxΠI. & a Ioanne XXII annum NCDXVI. T. f. -as..

Iubilei celebritate decoratos accepisse cx Constitu- ne Pauli IL In ea tamen de illa re nulla fit mentio. Praeterea subdit, Martinum V.non publicasse, sed solummodo confirmasse Constitutionem Urbani VI. quod secus evenit. Augustinus Valerius Cardinalis de Verona tacuit Iubileum a Martino V. peractum.. Thomas Vandinus affirmavit, Urbanum Sotum ejusmodi anni celebritatem ad trigesimum quemque annum reduxisse, & primam ejusmodi reducti nem In praxim redactam Lisse a Bonifacio IX. anno

MCCCC. quem MCC C. extitisse liquet. Praeterea

Paulum II. celebrasse, ait, annum Iubilei MCDLxxv

Q quem

125쪽

quem Paulo e vivis erepto a Sixto IV. peractum fuisse liquido constat: praeterit autem Iubileum Mari, ni V. Robertus Miraeus omittit Iubileum ab Vrbano VI.

celebratum. - .

Horatius Tutiellinus non recensuit Iubiles annos μωρ. ν- ab Urbano VI. & a Martino V.peractos . Iacobus Godonius memorat lubilei annos Bonis D VIII. Clementis VI. Vrbani VI. Sixti IV. Alexandri VI. & Clementis VIII. caeteros etiam modernos alto silentio involvit. Verum de his satis, & jam ad nostrae hujus Dissertationis secundam partem gradum faciamus ; cum . praedicta attigisse suffciat, ne nos in serie, quae sequitur, perperam aliorum errore deceptos damnari comtingat.

126쪽

l DE ORIGINE ET PROGRESSU cELEBRITATIS

ANNI IUBILE I

De ubiuisicularis anno MCTG a Boni cis VIII peracto. oNirAcius VIII. Iubilei cel britalcm quolibet seculari a no recolendam restauravit, seu instituit , eamque anno MCCC. iam incaepto indixit, ac religi sε obivit:concessitque peregrinis, aliisque exteris vere poenia tentibus, & confessis quindecim, Vrbis autem ipsius incolis triginta vicibus, totidem diebus Basilicas Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, quam tunc adiecit , via stantibus, plenissimam delictorum omnium remissi nem. Exeunte autem anno, earumdem indulgentiarum lucrum ijs impertivit, qui in urbe aderant pereo a gri i

127쪽

DE ANNO IUBILE I

grinis: nec praestitutum visitationum numerum pleverant,vel eo non absoluto decesserant,seu sacrum

iter legitime impediti prosequi non potuerant. Terminum praeterea prorogavit ad Dominicam proxumam Resurrectionis Domini, subsequentis anni sis , quibus de alieno infra annum satisfacere non licuerat. Ter pariter,nempe feria quinta ma)oris hebdomadae , die Dedicationis Basilicarum Sanctorum Apostol rum Petri, & Pauli, & festo Nativitatis Domini Iubi-Ieum indulsit omnibus ijs, qui animo injunctas visit tiones perficiendi ad Vrbem concesserant, dummodo saltem unica ex praefatis diebus Basilicas visitarent. Dcclaravit etiam Iubilei annum non extendi ad annum Incarnationis Dominicae, ut aliqui putabant,sed ad annum Nativitatis Domini juxta ritum Saneis M tris Ecclesiae. Publicandi Iubilei tempus instabat, Cathedrae scilicet S. Petri celebritas, in qua idem indictum fuit le- Diplomate Antiquorum &c. in ipsa Basilica V ticana, ut Stephanesius tradit, non quidem in Atrio Basilicae, ut alii retulerunt. Illico Romani & advenae eo pietatis ardore Apostolorum Basilicas lustrare caeperunt, ut idem Stephanesius ita de ea re scripserit: Nec mora , totius Orsis caput Roma, Civitatis palus sello sexus, vel aetatis, dum pubertatis annos exegisset, dia scrimine; adsorum Basilicas Patronorum quos ita phappellavit Antoninus Episcopus Constantiensis

quoad dierum utervallum nem accepisses, curstabat ημdefuere innuptae , die ob virginitatis pudorem domi vir rum aspemus obtectae, nocte sub di matronarum custo, Hi ad sacras Principum aedes migrantes. Imredibilis por-- ώominum multitudo, non modo ex Italia, Sicilia, Sardiaria , ct cor cased ex Galijs, Hispania, Anglia, Germa, ct Haraaria ad Urbem properavit. Nec sorum juia

128쪽

PARS II. C A P. I. Iost vegeta aetatis, sed etiam septuagena ν, ct i tmi,

qui lacticis vehelantur, a Vrbem confluxerunt. Eumdem advenarum concursum confirmant omnes Ecclesiasticorum Annalium Scriptores , inter quos Ioannes Philippus Bergomas, Bucholcerus, &Gualterius ex Craninio referunt, co anno ad indulge- 'tiam acquirendam tantam undique hominum multia 'si tudinem Romam confluxisse, ut vix incedere per δε-bem amplam, o vastam liceret. Id-ipsum sane comprobat Chronicon Colmarie se, in quo haec memoriae commendata leguntur . Bonifacius VIIL ratione Iubilei omnibus venientibus Romam tanta absolutionis benescia contulis, quod tantus factus es concursus Romam , ui saepius una die fuerint in eam in re sit, eaque erre fi iri inta millia hominum. Sa ctus Antoninus : Ex omni natione, ait, quae δε- αto cit ,.ii . s.fidelium,o mares, ct fu minae ad eam indulgentiam projic-ctisun , adeo ut communiter diceretur, quiasiae Romanis, fotam ex peregrinis ducenta millia essent per totum illum annum in VHesine dis, qui erant in via ; tamen satis cariose provisum eis de vidualibus .

Stephanus Infestura in suis Diariis ItaIo idiomate scripsit, quae in latinum translata ad verbum subijcicimus: Arinor,iCCC. Bonifatius VIII. celebravit Iubi- 'leum , pro quo coinquendo lavsus populus Romam profectas es, ulvia vix eam multitudinem caperent. Quo auΠo . Romam etiam vἴnis germanas frater Philippi Pulchri Galliarum Regis, rotas Iesi, Cenomanorum comes, fui a primo matrimonio Glebs uxorem duxerat Balduini

Horis Graecorum Imperatoris ex Philippo flia neptem Catharinam,itaque Soceri jure Augustis dici contendebas. De Caroli Martelli Regis Hungariae ad Urbem ob is indictum a Bonifacio Iubilaum adventu, Summon-tius,&Constantius agunt: &Tiithemius de pleris que

129쪽

τ ii, m. - que Principibus , Episcopis, Abbatibus , aliisque exsistis. Germania Praesulibus , & Magistratibus. Baronius denique in schedulis ex codice , in quo continentur Dialogi Beati Gregorij, ut scribit ex eo ia Raynaldus: Admirabilis, inquit, Christiani populi anti

νια. ann. titudo ad obtinendam omnium peccatorum remisionem

pleni injam, solorum limina visitavit, est quia ficu arena maris tauri anus populus consuebat ad D amaru lo modo credipotuit, quod tantus populus saturari patui sei: sed Dei coeperanie gratia , tanta fuit abundantia viactualium , quὸd quantὸ magis populus multiplicabatur,tanto alimoniarum copia redundabat. Praeterea eodem ipso Itibilet anno in Sanctorum Apostolorum Basilicis a diversis languoribus plurimi curati sunt; exibunis quidem δε- monia a multis, clamantia, ct dicentia , quod non solum soli Petrus, dr Paulus ipsa ejciebant ὸ corporibus o se iis , quae invaserant , sed multitudo animarum populi Christiani illas, qua exigentibus peccatis , laqueis diabolicae fraadis se subdiderant, a Irsu Ciricto impetraba δfaucibus eorum liberari r er plusi ampublice clamabant,

qμod dictorum Apostolorum meritis, omnes anima in Pamgatorio exsentes, a paruis liberat gloriam aeternam obti

nere meruerunt.

Hinc igitur colligi potest, quantum plurimorum, M., ..ii essicaX sit apud Deum, qui in Matthaeo nobis' promisit, quod ubi duo ex nobis consenserimus super te ram , de omni re quaecumque petierimus sit nobis. Nec concursum ad Vrbein minuit Edictum, ne aquis e Regno Galliarum Romam adiret, a Philippo Pulchro ira in Bonifacium commoto evulgatum.Spes enim Terrae Sanctae E manibus Saracenorum reclip randae Bonifacio effulset at ex insignibus Cassani Tartarorum Regis victorijs. Hic subactis AEgypto, D masco, Syri. que, Christianam fidem amplexus , iam

130쪽

PAR S II. C A P. I.

iam ad Hierosolymam iter intendebat, ut illam Christianis liberam restitueret. Bonifacius itaque animum,& vires ad id intendens, memoratum Philippum adpiam expeditionem imammare satagens, Apamee sem Episcopum oratorem ad illum designat. Is cun ad sacram Vrbem communibus viribus redigendam, Regem id obire renuentem ferventi motus Zelo minis urgeret; ade. ejus accendit iram,ut ille quemquam e suo Regno Romam proficisci praelato atroci vetaret Edi o . Nihilominus Pontificalis Indulgentiarum beneficu fama, in omnes Orbis Christiani partes perlata, ita i*credibilem totius occidentis excivit sedibus suis molem, ut Ioannes Villanus oculata fide testetur,nullum fere abij se diem, quin Urbs Romana cc. peregrin rum millia hospitio exciperet: Dei providentia ut

ait nunquam satis celebratae memoriae Lucas Wad dingus,nobiscum,dum vixit,amicitia conjunctissimus vietualium copia cum hominum numero excrcscente. Vertim quia in Cassanum Tartarorum Regem incidit sermo, ejusdem conversionis causam, per ea te

pora, si Walsingliamo subscribere velimus, insignibus nobilitatam miraculis , ad eximium nostrae sanctae fidei decus , & ornamentum, reseremus. Praedicto Regi tunc Pagano ex sua conjuge Christiana, Regis Ammeniae filia, natus erat infantulus, ita hispidus, ade que deformis, ut vix humana seecies in eo appareret. Rex itaque ob adulterii suspicionem Reginam cu puero flammis comburi praecepit. Illa in tali discrimine posita, divino institvstu aucta, enixE Regem rogavit, ut antequam neci traderetur, su Christianorum mor animo rite expiato , gelici dape refici, ac filium sacra baptismatis unda ablui permitteret. Res mirabilis dictu , visuque t Puerum e salutari lavacro eductum, illico mundum, ac mire speciosum Rex,

SEARCH

MENU NAVIGATION