P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. s

tus,similique Tenetherorum & Vsipetum vi, infligam conuersus: Nec ulla Caesari equesti is victoria coligit, nisi tandem per Germanos equi res. Quin Helvetico bello C sar primu suo, deinde omnium E conspectu remotis equis, ut quato omnium periculo,spem fugς tolleret,c hortatus suos,praelium commisit: unde perspicimus peditatum ad victoriam equitatu potiorem Romanis visum esse:Id,inquam , Romanorum de armis iudicium, is delectus armatorum fuit, ut peditem cataphractum equiti cataphracto lo-ge praeponerent: idcoque in legione plures se rupto pedites,quam equites haberent. Bellici apparatus partem in commeatu posuimus,in quo praecipue stipendium comprehenditur, quod tum maxime proponendum videatur , ut spe dc praemio miles ille defunctus, at crior ad militiam proficiscatur: Stipendium igiatur,ut Polybius ait libro sexto,& nummo & annona constabat: vestis etiam addita est: Gra chus enim,ut Plutarchus author est, legem sit

sit de veste militibus danda sine ulla stipendii diminutione.Pedes ait Polybi') quotidie duos obolos capiebat, id est quatuordeciis denarios

turonicos: tritici dimensum in mensem duas partes attici medimni, id est bucellos parisies estres eques obolos quatuor quotidie, in mensem medimnos ordei septem,tritici duos: ordinum ducibus, pro loco stipendium maius. Frumen-

22쪽

P. RAMI LIBER

tum vero militibus stipendio fuisse, Caesar ima primis author est: sic primo libro ait, Cum dies instaret quo frumentum militibus metiri oporteret , Heduos frumentum quod erant polliciti quotidie flagitabat. Et iteru eodem libro, odomnino biduu superaret, cum exercitui frumerum metiri oporteret, & quod a Bibracte oppido Heduorum longe maximo ac copiosissimo non amplius millibus passivum octodecim aberat,rei frumentariae prospiciendum existimauit, & iter ab Helvetiis auertit ac Bibracte are contendit . Rei verC frumentariae quanta cura duci esse debeat,Caesaris exempla declarant. Helu tico bello frumentum Arare subvexerat, sed cominus uti poterat, quod iter ab Arare Helvetii antὸ auerterant,a quibus discedere nolebat Itaque dissicultate magna propterea affectus est. .

Germanico bello de deinceps Belgico factus

cautior, rem frumentariam diligentius comparauit. Obsidione Alexiae, ne cum periculo milites ex castris egredi cogerentur, dierum triginta pabulum frumentumque habere omnes conuectum iussit. Britannico bello tempestate amia etis nauibus cum frumentum in hyemem prouisum non esset, in maiorem etiam dissiculta

tem est adductus. Sed C sar in his periculis horribili vigilantia ut Tullius loquitur) celeristate , diligentia fuit: ac modb in agris frumenta matura essent, id propemodum perinde ii

23쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. . 'peratori fuit, ac si in castrensibus horreis essentri Miles enim Caesaris non tantum bellator, sed etiam frumentator erat. Itaque, ut est quinto libro ad illius britannici discriminis subleuatio . nem frumentum ex agris Caesar quotidie conferebati e duabus legionibus quas solas habebat; alteram vicissim seu mentatum mittebat.Itaque Britanni, quod ex omnibus partibus demessonumento,una pars erat reliqua, suspicati legi narios Caesaris huc esse venturos,noctu in sylvis delituerusitum dispersos depositis armis in m tendo occupatos subito adorti, paucis intere istis, reliquos incertis ordinibus perturbarunt, simul equitatu atque essedis circundederunt.

Hse locus planὸ demonstrat legionarios Carmris,seu mentum manibus metere, falcesque cum opus esse non minus scienter, quam enses practare solitos. Sic septimo libro cum a Gergouia profectus esset, frumentsimq; ipsius, Hedui aut

nauibus auexissent, aut flumine atque incendio corciipissent, traducto celeritate summa Ligeri numentum in apris & pecoris copiam nactus est,eaque protinus exercitum repleuit: Nec unquam omnino Caesar ista dissicultate seperatus est: Nam si quando necessitas rei frumentariae maior incidisset, famem tamen facilies quam ignominiam ferre Caesarianae militiae fuit: Cdm Galli Gergobinam Boiorum Romanis amic

rum obsiderent, sat intelligebat, si maturius

24쪽

1'. RAMI LIBER

ex bybernis i i es educerer,metuendum sibi esse, ne ab re frumentaria duris subuectionibus laboraret: Pr stare tamen statuit omnes dissicubrates, quam tantam contumeliam perpeti: At . que in obsidione Avarici clim Galli quoquo Versus quo ab Romanis adiri post et, vicos atque urbes inccndissent, Romanusq; miles ideo dies aliquot frumento caruisset,& pecore extremari famem sustentaret Nulla tamen vox ab eo audibra,populi Romani maiestate de superioribus victoriis indigna.Quin etiam Caesar cum in ope re singulas legiones appellaret, de si acerbitis inopiam serint, se dimissurum oppugnationem diceret,uniuersi ab eo ne id faceret,petebat: Sic se complures annos 1llo imperante meritisse, ut nullam ignominiam acciperent,nusquam infecta re discederent: hoc se ignominiae laturos i co, si inceptam oppugnatione reliquissent. Haec eadem Centurionibus Tribuni Re militum mandabant,ut per eos ad C serem deferrentur. Repetitur eadem militum patientia tertio belli ciuilis: Cum Caesar consumptis omnibus lono latἡque frumentissummis in angustiis esset,li csait ipse singulari patientia milites ferebat: Re cordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore & patietia maximum bellum confecisse. Meminerat ad Alexiam magnam se inopiam perpessos: multb ctiam maio- em ad Avaricum , maximarum se gentium vi-

25쪽

DE C. IVL. C. S. MILITIA. ioctores discessisse: Non illis ordeum cum daretur,non legumina recusabant: Pannicum vero, cuius rei summa erat ex Epetro copia, magno in 'honore habebant. Est etiam genus radicis inuentum ab iis qui fuerant cum Valerio, quod appellatur Chara, quod admixtu lacti multum inopia leuabat: Id similitudine panis essiciebar.

Eius erat magna copia, ex hoc effectos panes, clim in colloquiis; Pompeiani famem Caeserianis obiectarent, vulgo in eos iacebant, ut spem

eorum minuerent,iamque frumenta maturesce-

re incipiebant, atque ipsa spes, inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant : crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebatur; prius se cortice ex a boribus vieturos, quam Pompeium e manibus dimissi ros. Talis militum constantia in fame toleranda filii Africano bello,summaque annonae dissicultate coacti veterani, milites equites. que qui multa,terra marique bella consecissentide periculi, inopiaque tali saepe essent conflictati, algae lictore collecta,& aqua dulci elota iumentis esurientibus data, vitam eorum producebant. Ergo Caesar milites habuit, qui stiper; dusolutionem opn solii in temporis, sed famis patientia differrent quod imprimis propositum iis esse debeat qui se milites Caesare imperatore dignos haberi velint: Sed milites Imperatorem etiam habuere, qui temporis & famis usura per- ,2 a b ij

26쪽

Ρ. RAMI LIBER

amplo scenore compensaret, Legionibus cait Suetonius stipedium in perpetuum duplicauit,

seu mentum quoties copia esset, etiam sine in do mensur ue praebuit. Eburonum, Nerui rum,Genabensium, Avaricensium aliorumque

innumerabiliu praedam publice militibus donauit praeter eam praedam cidam quisque tot victoriis habere potuit. Alexia expugnata,E captiuis toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit octauo belli gallici anno, quod hy me summa maximis itinerib' Bituriges oppresiasissent, militibus pro tanto labore ac patientia. 'qui brumalibus diebus, itineribus dis scillimis. Digoribus intolerandis, studiosissime perma serant in labore, ducenos sestertios, Centuri nibus duo millia nummum praedς nomine condonanda pollicetur. Denique tam cultos ait Suetonius) habuit, ut argento atque auro polotis armis ornaret, nec solum ut Alexander a

gyraspides, sed chrys aspides essceret. Qx netia

ex cade largitione a militibus, sed astutia Caesaris ingenio dignissima aliquando mutuatus esset . a Tribunis enim militum Centurionibusquz,ut ι est primo belli Ciuilis mutuas pecuniassumpsit: has exercitui distribuit, quo facto duas res coso cutus est quod pignore,animos Centurionii d uinxit de largitione, militum voluntates red miri. Sunt vero illa maiora quae Suetonius ibisdem numerat. Singula interdum praedia viritim

i , dedit

27쪽

dedit veteranisregionibus,pr dς nomine in pedites singulos super bina sestertia,quae initio ciuilis tumultus meruerant,in equites vicena quaterna millia nummum dedit,assignauit& agros: Haec verb stipendiorum genera magna quidem fuercised longὸ maiora laudis illa atque hon ris stipendia sunt habenda, quae Romanis legiabus unicuique recte fortiterque facto proponebantur. In concione laudari ab Imperatore, corona, torque, armilla, aut alio quopiam insigni munere donari .Sic S caeuam Centurionem Caesar millibus ducetis aeris & cohortem ipsius duplici stipendio militaribusque signis amplissi me donauit Sic in Asiae ciuitatibus cosectb bello Alexandrino praemia bene meritis & viritim publice tribuit. Eiusmodi munera nempe Ailla sunt initio belli Hispaniensis, quibus dandis,in Italia distinetur. Sic postridie Ahicani ad Thapsum praelij re diuina facta concioneque

aduocata,milites collaudauit totumque,exercitum veteranum donauit praemiis, ac fortissimo cuique beneque merenti,pro stiggestu tribuit. Sic eodem. bello ob virtutem turmae Cassianae donauit millia xredecim, de praefectis torques aureos duos & leui armaturae millia decem. A que his praemiis Caesar tam mirifice tamque honorifice bene meritos prosecutus est,Vt cum reprehenderetur,qubd infimi generis homines ad amplissimos honores proueheret ait Suet

28쪽

P. RAMI LIBERnἱus professus sit palam, si gragatorum & sc

riorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relatu tu . Eius modi prςmiis atque honoribus populus Romarius qui tum summa imperij tefiebat, suos duces mutilaautius de magnificentius ornauit: hinc

supplicationes tot dierum decretae Ca ari, hinc amplissimi triumphi. Sed de militaris stipendii peculio singillare est quod a Vegetio traditur,ut ex donatiuo dimidia pars sequii stretur apud signa. Sic amputato luxu, castrense peculium par simonia augebitur, & miles aciem lato minsis deseret, quanto plus in ea sibi repositum cogit bit. Quamobrem legio in ipso delectu stipendium s uetumque laborum sibi expositum intelligat,sciatque sibi ducem, non sollim rei mi litaris scientiaivirtute,authoritate,felicitate prostantem , sed munificum & liberalem futurum: sic Legiones Caesaris excitabis.. SECV

29쪽

Ri s secundam miae parte dedimus, ubi primu progressas agmia o nis in castra, deinde a chitectura castroru: denique castrensis armors meditatio consideranda progressis agminis notitia ipsa regionum per quas agmen ducendum sit imprimis necessaria est: Imper tor igitur regionem 'ua sit iter facturus accurata pictura descriptam habeat, nec interualla locorum longitudine & latitudine tantum descript tabulis & depicta , sed viarum genera,

compendia,diuertiςula,montes,ssumina, luces etiam viarum fideles probatos. Sic Caesar c

tra Ariovistum iter exquisiuit per Diuitiacum, quod ex aliis Gallis maximam ei fidem habe- Lur ut tutius iter esset millium amplius qui

30쪽

P. RAMI LIBER

quaginta circuitu,locis apertis exerci tum duxit: Sic Belgico bello dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant , uti quq

apud eos geruntur cognoscant, seque de his rebus certiores faciant: Sic Britannico bello conuocatis ad se undique mercatoribus, quanta esset insulae magnitudo, quae& quantae nationes incolerent,que usum belli haberent, quibus institutis uteretur,qui essent ad mliorum nauium multitudinem idonei portus, cum reperire nonii osset, ad haec cogitoscenda, priusquam pericu- ira faceret, idoneum esse arbitratus, C. Volusenum cum naui longa praemisit, ut exploritis omnibus rebus, ad se quamprimum stiteriere ut. Suetonius etiam id amplius, Exercituni,ait, neque per insidiosa. itinera duxit unquam, nisi merspeculatus locorum situs, neque in Britan- aliam transuexit: nisi per se portus de nauigatibnem & acccssum ad insulam explorasset. E ploratores autem hon Tantilin prudentes, sed fortes minimeque timidos esse necesse est.Pub.

Considius ut usi primo libi ) qui rei militaris peritissimus habebatur, quique in exercitu L. Syllae,& postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur. Prima luce cium summus mons a T. Labieno teneretur , ipse ab hostiuri eastris non longius mille & quingentis passibu abesset, neque, ut postea ex captiuis comperii aut ipsius aduelitus, aut Labieni cognitus esset,

Considius

SEARCH

MENU NAVIGATION