P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA 13

Considius equo admisse,ad eum accurrit, dicit

montem,quem a Labieno occupari voluerit,ab

hostibus teneri, id se a gallicis armis atque insignibus cognouisse: Sed Considius paulo post

sita timiditate Caesari ridiculus fuit multo enim die per exploratores reliquos Caesar cognouit &montem a sitis teneri,& nostes castra mouisse M

. Considium timore perterritum, quod non vi diiset, pro viso sibi renunciasse. Fuit militiae Romanet signum Minotaurus,quo tanquam Labyrintho tecta consilia dux habere moneretur,qixod in itineribus, Caesari mirifice propositum ruit. Itaque cum in proximo ait Suetonius hostis esset, itineris tempus denunciare non sol bat,praecipuὸ pluuiis,& festis diebus: Ac subin- de obseruandiam se admonens,repente interdiu vel nocte subtrahebat,augebatque iter, ut serilis subsequentes defatigaret. Atque hoc secretae mentis archanum indicat Hircius bello 3fricano, Caesar in Asticam proficiscens nullum po tum sibi tutum fore perspiciebat. Itaque nul- turn certum locum gubernatoribus praefectiΩ Q quem peterent praeceperat, neque ut mos ipsius consaetudoque superioribus temporibus Derat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis, locum certum peterenr uniuersi. Hic locus consuetudinem quandam C saris in dicat de occultando itinere no modo hostibus, sed etiam ciuibus, cum tabellas illas a praefectis

32쪽

P. RAMI LIBER

hisi necessitate coactis perlegi vetaret.EFo haec

regionum notitia teneatur: Agmen vero ducitur itinere terrestri,aut flumina mariaue traducitur : in terrestri itinere, ordo agminis, quantitas itineris, sed supra omnia militaris labor animaduertendus est Agminis igitur ordo duobus exemplis prςcipud ostenditur. Primus est secundo libro, Cutii ex dedititiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter face

rent,quida ex his,ut postea ex captiuis cognitum' est,eorum dierum cosuetudine itineris e ercitus Romani perspecta i nocte, ad Nervios . peruenerunt,atque his domonstrarunt inter si gulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam n

soth, cum prima legio in castra venisset, retia quaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub inrcinis adoriri, qua pulsa impedi- dimentisque direptis futurum ut reliquae con ua consuere non auderent. Hic locus osten dit agminis ordinem huendam: sed negligem tiorem,quia nondum hostis adesset. Sed consisquens in eodem libro locul multo diligefitici rem appropinquante hoste demonstrat. Caesar ait ipse aequitatu praemisso subsequebatur om- .nibus copiis: Sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant: Na

quod hostis appropinquabat consuetudinecisa sex legiones expedit3s duceb t, post eas

totius

33쪽

totius exercitus impedimenta collocarat:& duc egiones, quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant, praesidioque impedimentis erant. Hic igitur locus multo maiorem ordinis

curam diligentiamque proponit:aliam similis diligentiae speciem Hircius octauo libro descrupsit. Caesar salt) agminis ordinem ita constituit,

ut legio septima,octaua,nona, ante omnia irent impedimenta: deinde omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat mςdiocre, ut in expeditionibus esse cqnsueuit, cogeret undecima ne maioris multitudinis species accidere

hostibus posset, uἱm ipsi des poscisset. Hac ratione pene quadrato agmine instructo, ut omni

ex parte sustinere posset hostiu impetum in con- spectum hostium celerius opinione eorum, eo ercitum abducit. At si hostis a tergo relinquer tur ab eoque discederetur, alia ratio fuit, imp dimetist nempe praemissis,ut cona Caesar a Pompeio ad Dyrrachiu duplici clade asseetias esset,

- . ideoque illinc Apolloniam contuderct: Itaque. ait Caesar) nulla interposita mora, sauciorum modo & aegrorum habita ratione,impedimen-ra onῖnia lilentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit ac conquiescere ante iter coh-

sectum vetuit: His una legio missa praesidio est. His explicitis rebus duas in castris legiones retinuit , reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eode itinere praemisit: paruoque

34쪽

P. RAMI LIBER spatio intermisso , ut & militare institutum ser

uaretur,& ne citissima eius profectio cognosco retur,coclamari iussit statimque egressus & nouissimum agmen consecutus, celcriter ex con-

spectu castrorum discessit. Hic itaque agminis ordo Caesari fuit, quantitas itineris dicenda est Romanis vero militiae consuetudo fuit, ut V getius docet, simplici gradu horis quinque siluis, id est nostris sex dc una tertia progredi millia passuum viginti, pleno, viginti quatuor: quicquid amplius esset, cursus erat, cuius spatiu definiri non potest. Septimo libro significatio quadam e tribus locis colligi potest de militaris

hui' itineris quatitate,Caesar Gergouiae obsidi ne occupatus, media nocte per Eporedorigem certior factus est de Heduorum defectione: d inceps nulla interposita dubitatione e sex legio- nibus, duas in castris relinquit, quatuor expedit& adhortatur ne necessario tempore,itineris la bore permoveatur Cupidissimis omnibus, pr gressias millia passuum vigintiquinque, Heduos ostendit, iisque in colloquio, errorem suae des ctionis & culpam demostrat: deinde tribus h ris noctis exercitui ad quietem datis, castra ad Gergouia mouet, tum in medio fere itinere cognito periculo suorum ad sergouiam relictorum,summo labore militum ante ortum solis,in castra peruenit. Haec sic a Caesarς narrantur,vndet concludo viginti quatuor horis quinquagin

35쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. ista millia passuum consecta esse a legionibus illis expeclitis quidem sarcinarum impedime

to at armorum grauitate certe impeditis:Sup rioris enim noctis aliquot horae consiimptae in audiendo Eporedorige, capiendo consilio, legionii distributione,quae educerentur,quae manerent : Item consequentis diei aliquod tempus fuit in monendis Heduis & reconciliadis: Denique militem ieiunum tot millia iisse ac re diisse, vix credibile sit: his tot rebus tres horas accipio,tres porro datae serit quieti,ut ait Caesar: Itaque dimidiae noctis illius nihil superest. Ac summum viginti quatuor horis, aut etiam paucioribus, totum illud iter factum est, quia ante selis ortum Caesar rediit,& quidem non ordin

rium , sed prope duplicatum fuisse Caesar eo declarat quod rem in celeritate positam fuisse ibidem ait, & quod milites adhortatur, ne itineris labore permoveatur: Quare diurnum exercitus iter viginti aut viginti quatuor millia, ut Vegetius ait,videntur Lisse. Sic C sar ad liberandum Ciceronem uno die Eyberno ab hora tertia miblia passuum viginti progreditur. Superest in agmine, militaris labor prorsiis admirabilis Itaquς magnos & magni nominis testes huc appello, ne quid in re prope incredibili fingere videar: Dico enim legionario militi in itinere usitatum fuisse ferre non solum arma sed vallum:& illud

est quod Horatius in Odis velut incredibile po-

36쪽

p. RAMI LIBER

steritati futurum admiratur, Romanus neu posteri negabitis Emancipatus foeminae

Fert talum arma milis. .

Romanus miles fert arma, fert vallum: imb v ris sert etiam ait Tullius cibaria,& si quid ad v- sum velit,Nostri exercitus ait secunda Tuscul na primiὶm unde domen habeant vides. deinde qui labor, quantus agminis,ferre plus dimidiati mensis cibaria erre si quid ad usum velint, . ferre vallum: nam scutum, gladium, galeam in

onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos,manus. Arma enim,membra

militis esse dicunt: quae quidem ita geruntur aptὸ,ut si usus Aret, abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint. Haec Tullius de sui temporis militia. Liuius verb antea noni dimidiati, sed integri melis cibaria militem ferre solitum docet Sic enim libro quinquagesimo quarto ait, Consul menstruum iusta milite secuferre,prosectus decimo post die. Sic Pompeiani legionarii in Hispania dierum viginti duorum frumentu efferre iussi sunt: Eadem etiam postea disciplina ab imperatoribus seruata legitur . Pescenninus Niger ait Lampridius vinum &piastores a castris remouit, iussitque omnes acetore buccellato squem panem biscoctu dicimus contentos esse Sic Iullianus sui Marcellinus ait libro decimo septimo in buccellatum in 'iginti

. dies

37쪽

dies humeris militum imposuit. Ac de legionis agmine tot sarcinis onusto indiciu illud patuit in illo agminis ordine, cum Caesar sarcinas de onera legionum exposuit,sub quibus facile a Nerviis opprimi posse viderentur. quomodo libro tertio Aquitani Romanos impeditos in aramine &sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitant: Quomodo Labienus in Asrica existimabat Caesaris milites sub onere ac sarcinis defatigatos ; pugnare non posse, ut ait Hircius. Q propter iste est incredibilis Horatio, admiarabilis Tullio, agminis labor in milite, nec in bono duce minor. Cum Marius aestu magno, agmen ducebat 'it ibidem Cicero laborabat. Memini calones & lixas & mercatores in exercitu Caesaris fuisse, sed qui ligna & aquam vas que parando cibo instrument ue castrensioperi necessaria militibus ferret: denique cui iam

patuit Isingulis legionibus sua impedimeta fuis

se. Ac nonnunqua ait Suetonius pos magnam pugnam atque victoriam remisso ossiciorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi militibus Caesar permittebat,iactare selitus, lites etiam unguentatos bene pugnare posse. A

que illud etiam memini quod tertio belli ciuilis

a C sare in concione ad milites dicitur ut aequo animo mancipia atque impedimeta in Italia r linouerent, ipsi expediti,naues conscenderent.. Et uello Asticano seueritas disciplinae eadem

38쪽

P. RAMI LITER

seruata est. Caesar enim ita ex Sicilia exercitum transfortauit, ut praeter ipsem mclitem & arma, neque Vas, neque mancipium, neque yllam rem quae militi usui esse conmeuit, in naues imponi pateretur. Ita Caesar, cum usus esset ait Suetonius disciplinae seuerissimus exactor fuit. Atque una de Caesaris virtutibus nescio an non sit ham longe maxima. Laboris ait Suetonius) vltra fidem patiens erat, in agmine nonnunquam equo, saepius pedibus anteibat capite detecto seu sol seu imber esset. Nec verb temporis aut locivlla fere iniquitas C saris iter tardabat Sic secu- do bello Britannico noctu progreditur millia passuum circiter duodecim: & septimo libro' summa hyeme, discussa niue sex in altitudinem

pedum summo militum labore, vias exercitui suo patefecit per Gebennam Arvernorum mintem, quo tempore ne singulari quidem homini semita unquam patuerat. Atque inde omnibus suis inopinantibus, quam maximis potestitia neribus, Viennam peruenit: unde neque diurno neque nocturno itinere intermisso, per sines Heduorum in Lingones contendit, ut siquid etiam de sita salute ab Heduis iniretur consilij, celeritate praecurreret, priusque legiones omnes, quarum duae in Lingonibus, duce in Treuicts, lax in Senonibus hyemabant,

in unum locum cogit, quam de eius aduentu

Aruernis nuntiari posset. τερας horribili vi . . tantia

39쪽

lantia , celeritate, diligentia, exclamat Cic m. Illud etiam secundo belli ciuilis de se ait, Tarracone discedit, pedibusque Narbonem,a que inde Massiliam peruenit: alis vero imperatoripse fuit, tales & milites fuere:hac enim militaris itineris celeritare, Popeij legati in Hispania & Pompeius ipse in Grςcia oppressus est. A Pompeianorum de Caesaris castris quinque millia passuum proxima intercedebant itineris campestris : Inde excipiebant ad Iberum loca aspera dc motosa: qui prior has angustias occupauerit,ab hoc,hoste prohiberi nil esse negoth.

Adhuc terrestris itineris ratio expedita quitur fluminis & maris traiectio. Flumina tr iiciuntur modis quatuor,primb,ponte,quomodo Caesar Rhenum bis traiecit, nauium magna

copiam ad transportandum exercitii Vbij pollicebantur , ut est libro quarto, sed nauibus neque satis tutum esse arbitrabatur, neque suae,neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque &si summa difficultas faciundi pontis

lsroponebatur propter altitudinem, rapiditate, alitu4inemque fluminis: tamen id sibi contendendum aut aliter no traducendum exercitum

existimabat. Rationem igitur pontis hanc instituit, tigna bina sesquipedalia, paulum ab imo praeacuta, dimensa ad altitudinem fluminis interuallo duorum pedum inter seiungebat. Haec cum machinationibus immissa in fiumine deta

40쪽

Ρ. RAMI LIBER

xerat fistucisque adegerat, non sublicae modo directa ad perpediculum, sed prona ac fastigiata, ut secundum naturam fluminis procumberent : his item contraria duo ad eudem modum iuncta interuallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum suminis conuersa statuebat. Haec utraque insuper bips talibus trabibus immissis, quantum eorum tiPnorum iunctura distabat, binis utrinque fibulis ab extrema parte distinebantur,quibus disclusis

atque in contrariam partem reuinctis,tanta erat operis firmitudo,atque ea rerum natura, Vt quo maiorvis aquq se incitauisset,hoc arctius illigata tenerentur. Haec directa materia iniecta coni

xebantud, ac longuriis cratibiisque consterno bantur: Ac nihilo secius sublicae ad inseriorem partem fluminis obliquae adigebantur, quae pro ariete subiectae & cum omni opere coniunctae, vim fluminis exciperent,& aliae item supra pon- tem mediocri spatio, ut si arborum trunci siue . naues deiiciendi operis caussa,abarbaris misso

his defensoribus, earum rerum vis minueretur

neu ponti nocerent. Haec Caesaris est descriptio , in qua certξ talis architecturae imperito quaeda possint ambigua videri: Primum enim quid est tigna bina interuallo pedum duorum distantia , inter se iungi 3 virum bina tigna transiterfariis intermedio duorum pedum spatio inter se colligaritan duo tigna inter se quidem continuata,

a duobus

SEARCH

MENU NAVIGATION