P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

Ρ. RAMI LIBER

ribus extructa, Pharus item nomine, qua nautae moniti tutius in portum introeunt: Est in eadem insula & vicus oppidi magnitudine: alter portus appellatur Eunostus , ambo intus coeunt: insula vero ipsa a superioribus regionibus in longitudinem passuum nongentorum in mare iactis molibus angusto itinere & ponte cum oppido coniungitur: Lacus etiam po

tum habet & quidem marino portu longe ditiorem : Atque urbis longitudo, triginta ferὸ stadiorum est, latitudo octo, viis distincta quibus currus agi possit, sed duabus omnium ctissimis, bifariam sese ad rectos angulos secantibus: Regiae a variis regibus extructae,fere quam tam oppidi partem obtinebant & theatrum his coniunctum,quod arcis tenebat locum: huc Caesar habitandi caussa, initio est inductiis, fascesque , quia Consul erat, sibi praeferri iubet,

unde tanquam regia maiestas imminueretur, tumultu exorto, complures eius milites sunt interfecti. Caesar igitur alias legiones accersit ex

Asia : habet apud se & reges Ptolemaeum &Cleopatram in sua pinestate, & depositis armis iubet apud se de regno, iure disceptari: Hinc per Photinum regis procuratorem Achillas ct culum riginti millibus latronum δc perditorum cuiusque generis hominum armatur contra Caesarem& protinus his copiis fidens, paucitatem Caesaris despiciens, Alexandriam ingressus,

212쪽

DE C. IUL. C sis. MILITIA. io

gressus, primo impetu domum Caesaris irrumpere conatus est. Hic Caesar viribus & loco inferior est: sed celeritate virtutis diligentiaque subitb perfecit, ne loco inferior esset: portum occupat, naues incendit, atque hostibus in pugna occupatis militibusque expositis, Pharum turrem apprehendit atque ibi praesidium posuit: quibus est rebus effectum,uti tuto frumentum auxili uenauibus ad eum supportari possent: Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum , ut aequo praelio discederetur & neutri petilerentur : Id essiciebant angustilae loci, paucisque utrinque interfectis, Caesar loca maxime necessaria complexus , noctu praemunit. Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet, neu dimicare inuitus cogeretur. Adhuc Caesar non totam Al

xandriam, sed eius partem longe quidem minorem sed tutiorem & portum dc Pharum Aturrem at non vicum obtinet, urbs reliqua ex

tribus quartis, est in hostium potestate. Interim Arsinoe filia minor Ptolemaei regis, ad Achiulam ex regia se traiecit: Et Photinus proci rator regni cognitis eius insidiis , iussu C saris necatur . Hinc oppugnationis δέ propu- .gnationis apparatus exprimuntur, Bello Al xandrino conflato, Caesar. Rhodo atque ex SP ' ria Ciliciaque omnem classem accersit. Ex Crota sagittarios, equites a rege Nabateorum Mab

213쪽

p. RAMI LIBER

eo euocat, tormenta undique conquiri & m mentum mitti auxiliaque adduci iubet , int rimque munitiones quotidie operibus augentur , atque omnes oppidi partes quae minus simmae esse viderentur , testudinibus ac musculis optantur: Exaedificiis autem per foramina , in proxima aedificia arietes immittuntur , qua tumque aut ruinis delicitur, aut per vim redi- ipitur loci in tantum munitiones proseruntur: Nam ab incendio fere tuta est Alexandria,Pbdsine contignatione ac materia sunt aedincia, &stru cturis atque fornicibus continentur, toctaque fiunt rudere aut pauimentis. Caesar m

xime studebat ut quam, angustissimam partem opppidi palus a meridie interiecta essiciebat, hanc operibus vineisque agendis, a reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum, ut clim in duas partes esset urbs diuisa, acies ono consilio atque imperio administraretur: d inde , ut laborantibus succurri atque ex est ra oppidi parte auxilium ferri posset : Imprumis verb ut aqua pabuloque abundaret quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nutilam omnino facultatem habebat: quod virsi que palus largὶ praebere poterat. Neque verbAlexandrinis in gerendis negotiis , cunctatio ulla aut mora inferebatur: Nam in omnes partes per quas, fines AEgypti regnumque perti mi, legatos conquisitoresque delectus ha-

. bendi

214쪽

or C. IV L. CAES. MILITIA.

bendi caussa miserant, magnurnque numerum in oppidum , telorum ac tormentorum conuexerant & innumerabilem multitudinem adduxerant, nec minus in urbe, maximae armorum erant institutae ossicinae: Seruos praeterea puberes armauerant, quibus domini locupletiores victum quotidianum stipendiumque prς-bebant ' Hac multitudine disposita, munitiones semotarum partium tuebantur. Veteranas cohortes vacuas in celeberrimis urbis locis habebant , ut quacunque regione pugnaretur, integris viribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus viis atque angiportis tripliacem vallum obduxerant: Erat autem quadrato extrinstus saro, nec minus X L pedes altia tudinis habebat: quaeque .partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant : Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis , funibus iumentisque obi ctis, direc is plateis in qua ncunque erat visiim partem mouebant. Vrbs fertilissima &copiosissima, omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines ingeniosissimi atque acutissimi, quae a Caesarianis fieri viderant, ea solertiaeta ficiebant,ut Caesariani illorum opera imirari viderentur sua sponte multa reperiebant, v-noque tempore & Caesarianas munitiones in

festabant , & suas defendebant. Atque hoc

215쪽

P. RAMI LIBER

principes in conciliis concionibusque agit bant, populum Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi venire . paucis annis ante, Giuinium cum exercitu fuisse in AEgypto: Pompeium se ex fuga eodem recepisse : Caesarem venisse cum copiis : neque morte Pompeij quicquam profectum , quominus Caesar apud se commoraretur: quem si

non expulissent, futuram ex regno prouinciam, idque agendum mature. Namque cum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse. I

terim dissensione orta inter Achillam, qui voterano exercitui praeerat, & Arsinoem regis Ptolemaei minorem filiam , ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur.& summam imperij ipse obtinere vellet, pr occupat Arsinoe per Ganymedem Eunuchum nutritium suum,atque Achillam interficit. Hoc

occiso , ipsa sine ullo socio & custode omne

imperium obtinebat: exercitus Ganymedi tra- .ditur. Hic nouus dux contra Caesarem comparatur, magnamque Caesarianis aquae dulcis inopia desperationem machinatur, quae res uexellodunenses in Gallia perdidit: Sed Caesaris

ingentu his malis remedium reperit. Ganym

des igitur suscepto belli principatu largitionem in milites auget, reliqua, pari diligentia admianistrat. Alexandria est fere tota suffossa, spe

216쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. ioc

cusque habet ad Nilum pertinentes , quibus aqua in priuatas domos inducitur : quae paul tim spatio temporis liquescit ac subsidit: hac o ti domini aedificiorum , atque eorum familiae

consueuerunt: Nam ouae flumine Nilo fertur, i adeo est limosa ac turbida, ut multos varios. que morbos efiiciat: sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est: hoc tamen flumen in ea parte umbis erat quae ab Alexandrinis tenebatur. Atque

ideb Caesar ut dixi) vix quartam urbis partem obtinebat. Qim facto, est admonitus Ganymet des posse Caesarianos aqua intercludi: qui diastributi munitio nuda tuendarum caussa vic tim,ex priuatis aedificiis specubus & puteis, extracta aqua utebantur . Hoc probato consilio, magnum ac dissicile opus aggreditur: interceptis enim specubus atque omnibus urbis par- exprimere contendit: hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat.

Qiram ob caussiam , salsior paulo praeter con- suetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat: quam ob rem id accidisset, nec satis sibi ipsi credebant, clim se inferiores eius dem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, vulgoque inter se consereo ill

217쪽

Ρ. RAMI LIBER

bant, & degustando, quantum inter se differrent aquae cognoscebant. Parvo verb temporis spatio haec propior bibi omnino non pol rat: illa inferior, corruptior iam salsiorquer periebatur : Q o facto , dubitatione Riblata

tantus incessit timor , ut ad extremum casum periculi, omnes deducti viderentur , atque alij morari Caesarem dicerent, quin naues conscendere iuberet: alij multo grauius extimescerent casium , quod netque celari Alexandrinis pos.sent in apparanda ruga, cum hi tam parito spatio distarent ab ipsis: neque illis imminentibus atque insequentibus , ullus in naues receptus daretur: erat autem magna: multitudo oppida, norum in parte Caesaris, quam domicil iis ipsorum non mouerat quod ea se fidelem palam Caesarianis esse simulabat & desciuisse a suis via debatur , ut Caesari defendendi essent Alexandrini, quod neque fallaces essent, neque t

merarij, multaque oratio Dustra absumeretur. Cum verb uno tempore & natio eorum dc n

tura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest . Q sar suorum timorem consolatione & ratione minuebat. Nec iam ut imperator de praelio, sed ut philosophus de vi ac potestate naturae comcionatur : Nam puteis fossis , aquam dulcem reperiri posse affirmabat: omnia enim lita ranaturaliter aquae dulcis venas habere: quod

218쪽

si alia esset littoris AEgypth natura atque omnium reliquorum: tamen quoniam mare libe re tenerent, neque hostes classem haberent,

prohiberi sese non posse quominsis quotidie nauibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paraetonio, vel a dextra, ab insulae quae diue

se nauigationes nunquam uno tempore aduersis ventis praecluderentur : Fugae verb nullum esse consilium non solum iis qui primam disgnitatem haberent, sed ne iis quidem qui nihil praeterquam de vita cogitarent. Magno negotio impetus hostium aduersos ex muniti nibus sustineri: quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse: magnam autem moram& dissicultatem ascensum in naues haber prinsertim ex scaphis summam esse contra in Al xandrinis velocitatem , locorum & aedifici rum notitia: hos praecipue in victoria in lentes praecursuros & loca excelsiora atque aeditacia occupaturos: Ita fiaga nauibsisque Caesari nos prohibituros: proinde eius consilij obliuia scerentur atque omni ratione esse vincendum cogitarent. Hac oratione apud suos habita, a que omnium mentibus excitatis . dat Cent rionibus negotium, ut reliquis opcpibus inte missis,ad fodiendos puteos animum conferant,nEuc quam partem nocturni temporis intermitarant: Quo sitscepto negotio atque omnium nimis ad laborem incitatis, magna, Vna nocte

o iij

219쪽

p. RAMI LIBER

vis aquae dulcis inuenta est: Ita operosis Alsxadrinorum machinationibus maximisque conatibus, non longi temporis labore occursum est. Sequitur deinceps nauale praelium Caesari secundum . Eo biduo legio tricesima septima ex dedititiis Pompeianis militibus cum frumento , armis, telis, tormentis imposita in naues a Domitio Caluino ad litora Africae paulo supra Alexandriam delata est: Hae naves Euroqui multos dies continenter stabar, portum capere prohibebantur: sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas anchoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, nauigio actuario Caesarem faciunt certi rem . Caesar ut per se consilium caperet quid sociendum videretur , navim conscendit seque

omnem classem sequi iussit: Nullis Caesarianis 'militibus impositis, qudd cum longius pauibdiscederet, munitiones nudare nolebat: Climque ad eum locum accessisset qui appellatur Chersonesus , aquandique caussa remiges in terram exposuisset,nonnulli ex eo numero cum longius a nauibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognouerunt Caesarem ipsum in classe venisse, nec vli s milites in nauibus habere, qua re comperta magnam sibi facultatem fortunam obtulis. se bene gerendae rei crediderunt. Itaque naues. Omnes quas paratas habuerant ad n uigandum.

220쪽

propugnatoribus instruxerunt Caesarique re- Qeunti cum classe occurrerunt, qui duabus de caussis eo die dimicare nolebat quod & nullos milites in nauibus habebat, & post horam decimam diei res agebatur: Nox autem , allat ra videbatur maiorem fiduciam illis qui locorum notitia confidebant, sibi etiam hortandi sitos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio, quae neque virtutem posset notare, neque inertiam. ciuibus de caussis, naues quas potuit, Caesar ad terram detraxit, quem in locum illos successuros non existim bat. Erat una nauis Rhodia in dextro Caesaris cornu, longE a reliquis collocata. Hanc conspicati hostes, non tenuerunt sese, magnoque

impetu quatuor ad eam constratae naues Acomplures apertae contenderunt, cui coactus

est Caesar ferre subsidium, ne turpem in conspectu hostium contumeliam acciperet: QRamquam si quid grauius illi accidisset, merito casurum iudicabat: Praelium commissum est magna contentione Rhodiorum: qui cum in omnibus dimicationibus & scientia & virtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sestinere non recusabant, ne quod suorum culpa detrimentum acceptum videretur . Ita

praelium secundissimum est factum: Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, deinde omnes epibatis nudatae magna praeter- . ' o iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION