P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

P. RAMI LIBER

post noctem mediam naues soluit, tum omnes incolumes ad continentem peruenerunt. Equi- dem valde miratus sum tota hac Caesaris histo- ria,nullam Britanniae nauem Sominari, nec uti tum per Britannos cum Romanis nauale prae- lium committi. Cassar quinto Gallici belli anno Britanniam ingenti octingentarii nauium clas se repetit. sed ei prςlium nauale nullum nisi cum ventis & tempcstatibus fuit,quod supra iam de- monstratum est.

OBSIDIO MASSILIAE. AD nauales pugnas, Massiliae& Alexandri

obsessionem referendam eYistimaui , tam- etsi genus est cum rerrestri naualique praelio co-

iunctum: Massilia urbs origine & artibus libe- ralium disciplinarum graeca bellicis studiis pla- . ine gallica, serὸ tribus ex oppidi partibus mari alluitur: reliqua quarta est, qu ae aditum habet a terra ex Gallia atque Hispania, ad id mare quod attingit ad hostium Rhodani. Massilienses in dissensione ciuiu Romanoru, Pompeianas par-

tes secuti,portas C sata clauserat:Itaq;vires quas potuere ad urbis defensione comparauerat: ALBicos barbaros homines, qui in eoru fide antia quillis erant,montesque septa Massiliam inco- 1ebant, ad se vocaverant : Frumentum ex finiti- mi regionibus, atq; ex omnibus castellis in v

192쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA '

bem conuexerant: Armorum ossicinas in uri instituerant: muros classem & portas refici bant . Nec Caesaris oratione dimoueri a sente tia potuerant. Interea Domitius partium Pompeianarum nauibus Massiliam peruenit, atque ab his receptus,urbi praeficitur. Summa ei, belli administrandi permittitur. Eius imperio clas sem quoquoversus dimittunt: onerarias naues, quas ubique possian deprehendunt atq; in portum deducunt, earum clauis aut materia atque armametis instruistis,ad reliquas armandas reficiendasque utuntur, frumenti quod inuentum est in publicum conserui, reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat roseruant. Hic communis Masilliensium apparatus filii ad Massiliae propugnationem: cmibus

iniuriis permotus Caesar, vires ad oppugna dum contrarias comparat, legiones tres Massiliam adducit turres vineasque agere,naves longas Arelate, numero duodecim facere instituit: Quibus cffectis armatisque, diebus triginta, aqua die materia caesa est, adductisq; Massiliam, his Decium Brutum praeficit C. Trebonium legatum ad oppugnationem Massiliae relinquit. Hic communis item apparatus est ad oppugna tionem futuram,deinceps praelia erunt geminarum contentionum, naualiu & terrestrium eru- ptionum permultarum: Prima naualis contentio,authore Domitio, Pompeianarum partium

193쪽

P. RAMI LIBER

principe Romano facta est. Tum igitur Massia

lienses usi L. Domitij consilio, naves longas e pediunt numero XVI i, quarum erant undecim tectae: multa his minora nauigia addunt, ut ipsa multitudine, Caesariana clalsis terreatur: m gnum numerum sagittariorum,magnum Albiacorum de quibus supra demonstratum est, imponunt,atqtie hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius, atque hasi colonis pastoribusque quos secum adduxerat, complet. Sic omni Dus rebus instructa classe, magna fiducia ad Caeserianas naues procedunt, quibus praeerat Decius Brutus: Hic ad inlatam quae est contra Massiliam, stationes obtinebat. Erat multo inferior numero nauium Brutus: sed electos ex omnibus legionibus G tisiimos viros antesignanos, centuriones Caeseret classi attribuerat,qui sibi id muneris depoposcerant, ut tanto viribus superior esset. hi manus ferreas atque harpagones parauerat, magnoquo numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum te instruxerant.Ita cognito hostium aduentussiuas naues ex portu educunt, cum Masiialiensibus confligut: pugnatum est utrinque rissime atque acerrime, neque multum Albici Caesarianis virtute cedebant, homines asperi Amontant,exercitati iii armis: atque hi modo diagressi a Massiliensibus , recente eorundem potili i tionem animis .continebant, pastorEsque indo,

194쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. sue

indomiti, spe libertatis iqcitati, sub oculis D miti j suam probare operam studebant. Ipsi Mas

silienses & celeritate nauium & scientia gube natorum confisi, Caesarianos eludebant, impetusque eorum excipiebant, & quod licebat i liore spatio producta longius acie circumuenire Caesarianos,aut pluribus nauibus adoriri singulas,aut remos transcurrentes detergere si poclant,contendebant. Cum propius erat necessarib ventum,ab scientia gubernatorum atque a tisicij ad virtutem montanorum confugiebant. Caesariani, qui minus exercitatis remigibus munusque peritis gubcrnatoribus utebantur, quiq; repentὸ ex onerariis nauibus erant producti, neque dum etiam vocabulis armamentorii cognitis: tum etiam grauitate & tarditate nauium impediebantur: Factae enim subi id ex humida materia, non eundem usum celeritatis habebat. Itaque dum locus communis pugnandi daretur,aequo animo singulas binis nauibus obiici bant,atque iniecta manu ferrea, & retenta viraque nave, diuersi pugnabant, atque in hostium naues transcendebant:& magno munero Albicorum & pastorum interfecto, partem nauium deprimunt,nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in porturi compellunt. Eo die naues Massiliensium, cum iis quae sunt captae, intereut

nouem. Id primum Mastiliensium nauale praelium, que prima clades fuit: ubi videmus

195쪽

Ρ. RAMI LIBER

tutem militum,quauis nauium disciplina ad victoriam potior esse.Terrestris oppugnatio propugnatioq;, deinceps terra grauior exoritur. C. Trebonius Caesaris Legatus duabus ex partibus aggerem, Vineas turresq; ad Oppidum agere instituit,vna erat proxima portui navalibulque,abtera ad partem qua est aditus ex Gallia Hispaniaque . Atque hic legiones, palae, securis,dol brae,non stadiJ,non enses praeliatur. Caius Trebonius ad haec opera perficienda magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni prouincia vocat: vimina materiamque c5-

portari iubet. Quibus comparatis rebus , aggerem in altitudinem pedum octoginta extruit. Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus,tantaque multitudo

tormentorum,Vt eorum vim nullae contextae via

minibus vineae sustinere possent. Afferes enim

pedum duodecim, cuspidibus praefixi, atque hi

maximis balistis missi, per quatuor ordines cratium in terram desgebantur. Itaque pedalibus lignis c niunctis inter se porticus vinearum i tegebantur , atque hac agger inter manus a Romanis proferebatur, antecedebat testudo pedum sexaginta, aequandi loci caussa, facta item ex forti sisimis lignis, conuoluta omnibus rebus,

quibus ignis iactus & lapides defendi possent:

Sed magnitudo operit,altitudo muri atque tu . multitudo tormentorum, omnem admis nistra

196쪽

DE C. IVL. CAE S. MILITIA.

nistrationem tardabat: Crebrae tamen per Albicos eruptiones fiebant ex oppido, ignesque aggeri & turribus inferebantur: quae facile Caeri-riani milites repellebant magnisque ultrMllatis

detrimentis,eos qui eruptionem fecerant,in O pidum reiiciebant. Haec terrestris oppugnatio, propugnatio prima est.Sequitur alterum nauale praelium authore Nasidio item Pompeianaru in patrium, principe Romano maioris apparatus maiorisque calamitatis. Interim L. Nasidius a Cn. Pompeio cum classe nauium sedecim, in quibus paucae erant aeratae,I. Domitio Massi

liensibusque subsidio mi istis,praemi ita clam nauicula, Domitium Massilienses'; de sito aduen

tu certiores facit, eosque magnopere hortatii

ut rursiis cum Bruti classe aaditis suis auxiliis confligat. Massilienses post superius incommodum , veteres ad eundem numerum ex naualiabus pro luetas naues refecerant, summaque india stria armauerant : remigum gubernatorumque magna copia suppetebat. piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu remiges tuti has sagittariis tormentisque compleuerant. Tali modo instructa classe omnium s niorum , matrumfamilias, virginumque s haec cohortatio gallica fuit) precibus & fletu excit

ti,ut extremo tempore ciuitati subuenirent, non

minore fiducia quam ante dimicauerant, naues: conscendunt: Communi erum fit vitio naturae i

197쪽

p. RAMI OBER '

ut in vitiis latitatibus atq; in gnitis rebus ma-.gis cόnfidamus,vehementiusq; exterreamur, utrum accidit: Aduentus enim L. Nasidij, summa spe & voluntate ciuitatem compleuerat. Nacti

idoneum ventum,ex portu exeunt & Taurochia quod est castellu Massiliensium,ad Nasidi uniperueniunt, ibique naues expediunt rursusque se ad confligendum, animo confirmant & consilia communicant. Dextra pars Massiliensibus' attribuitur,sinistra Nasidio,codem Brutus contendit aucto nauium numero: Nam ad eas quae factae fuerat Arelate per Caesarem,captiuae Mas. siliensium accesserant sex: Has superioribus die bus refecerat, atque omnibus rebus instruxerat: Itaque suos cohortatus,quos integros superauis seiar, ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque animi aduersus eos proficiscitur. Facile Grat ex castris C. Trebonij atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuuentus quae in oppido remanserat omnesque superioris aetatis cum liberis atq; uxoribus ex publicis custodiis aut ex muro ad coelum manus tenderent,aut templa Deorum immortalium a-Hrcnt & ante simulacra prolem , victoriam a Diis exposceret: Neque erat quisquam omnium qui non in eius diei casu, suarum omnium se ruriarum euentum consistere existimaret: Nam&honesti ex iuuentute & cuiusque aetatis amplissi minominatim euocati atque obsecrati,n

198쪽

ues coscenderat: ut si quid aduersi accidisset, ne ad conandu quidem sibi quidquam reliqui fore

viderent: si superauissent,vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent. Comisso praelio, Massiliensibus res nulla ad vi tutem defuit, sed memores corum praeceptorum quae paulb ante a suis acceperat,hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur: & quibus in pugna, vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum ciuium fatum antecedere exillimaret. quibus urbe capta, eadem esset belli fortuna patienda : diductisque Caesarianis paulatim nauiabus & artificio gubernatorum mobilitati na 'uium locus dabatur: & si quando Caesariani facultatem nacti ferreis manibus iniectis nauem religauerant, undique suis laborantibus succuserebaiat. Neque vero coniumstis Albicis comminus pugnando deficiebant, neque multum cedebant virtute Caesarianis, simul ex minoribus nauibus magna vis eminus missa telorum, multa Caesarianis de improuiso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebat. Conspicataeque naues triremes duae navem D. Bruti, quae ex signo facise agnosci poterant, duabus ex partibus sese in eam incitauerant: sed tanta re prouisa,Brutus celeritate nauis enisus est ut paruo momento antecederet.Illae adeo grauiter inter se incitatae conflixerunt, ut vehementissime

199쪽

P. RAMI LIBER

utraeq; ex concursu lab orarent: Altera vero pe fracto rostro tota collabefieret .Quare anima Muerca,quae proximae ei loco ex Bruti classe naues erant, in eas impeditas impetum faciunt, celeriterque ambas deprimunt. Sed Nasidianae naues nulli usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt non enim has aut respectus patris aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero nauium nulla desiderata est: Ex Massiliensiu clas. se quinque sunt depressae, quatuor captae: una, cum Nasidianis profugit, quae omnes citeriorem Hispaniam petiuerunt. At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuncii perferedi gratia cum iam appropinquaret urbi, omnis sese 'multitudo ad cognoscendum effudit & re cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur. Haec igitur naualis offensio cladesque secunda fuit,& quidem superiore longe grauior & tristior. Vbi Massiliensibus neque ordo neque cohortatio defuit, sed vires minores fuere. Succedit deinde terr stris secunda dimicatio: Massilienses enim, tantus hominum vigor tantaque virtus vel in d speratis rebus fuit, nihilo segnius ad defensionem urbis reliqua apparare ceperunt: Alco tra Massilienses, opus laboris admirandi al gionariis excogitatur& absoluitur primo lat

ritiae turribdeinde musculi Et hic, militia rutilis

200쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. dig

materiaria, lateraria, cementaria est. Hic asciae Atrullae legionatios exercuerunt: Ac turris sex t

bulatorum fuit, ita ut primam contignationem secunda & secundam tertia & deinceps superior inferiorem superaret trabibus paulblogi

tibus & eminentioribus unde tegumenta praependerent ad inferiorem contignationem defendendum. Sed Caesarem audiamus. Est: autem animaduersum . ait, a legionariis, qui dexteram partem operis administrabant, ex crebris hostium irruptionibus, magno sibi esse praesidio

posse,si pro castello ac receptaculo, turrim ex latere sub muro secillent,quam primo ad repentinos incursus humilem paruamque fecertit: huc se referebant: hinc siqua maior oppresserat vis, propugnabant: hinc ad repellendum & prosequendum hostem, procurrebant. Patebat haec quoquoversus pedes xxx, sed parietum crassitudo pedes v. Postea verb ut est rerum omnium

magister usus o hominum adhibita solertia , in uentum est magno esse usui posse, si haec esset in

altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est: ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem , eam in parietes instruxerunt ita, ut capita tignorum,extrema parietum structura tegerentur, nequid emineret,ubi ignis hostium adhaeresceret. Hanc in seper contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo astruxerunt. supraque eum locum duo

SEARCH

MENU NAVIGATION