장음표시 사용
571쪽
LXX. a partu Virginis; quo tempore uetustissimi illius templi Rector, lapiebdae illud uendidit,ad profanos forte usus adhibendum.Decreuit etiam Hostasius, ut leges omnes, quae per gratiam nobilissimis quibusdam ciuibus Rauennatibus, & uxori Guillelmotti Polentani, & faliis eorumdem, Guidoni, Ber- nardino, Fulco,& Ioanni statribus latae fuerant,perinde ac perduellionis reis, abrogarentur. Ipse ex Adeleta uxore, quam Letam alii appellant, Marcheiani Arguliosi Forolivi ensis filia,Carati sorore, Bernardinum habuit hoc nomine secundum, Pandulfum&Lambertum tertium filios: Finitimiq. Principes eius beneuolentiam diligentius cupere: in quibusΟpizo Estensis fuit,qui aduersus Luchinum Vicecomitem, cum Hostasio sordus iniit: ad quod deinde foedus Aimilago Flaminiae Comes, Mastinus Scaliger,Ioannes Manstedus, Alberghettini filius, Fauentiae Princeps, Ricctardus Alidosus Pori Cornelii Regulus, Thadaeus Pepolus, qui Bononiae dominabatur, Ioannes C agnotus Corrigias adiuncti sunt. Cum uero iis diebus Clemens Pontifex ,multis de causis, Opimnem Estensem Ferrariae Vicarium probasset, nouis pactionibus, hac motus opportunitate Nicolaus Archiepiscopus,qui praesens aderat, apud ipsum Pontificem & Cardinales conquestus est, Argentam Ecclesiae suae Rauennatis opidum iamdiu ab Opigone & Nicolao Marchionibus Eslensibus occupari, ita petia atq. etiam petere, ut illud restitui curaret. Respodentibus autem Marchionum Estensium internunciis, paratos Marchiones esse ad ea facienda, quae Poti sex imperasset,Clemens, Gaucellino Episcopo Albanensi, Bertrando tituli S. Marci, Stephano tituli SS. Ioannis& Pauli, sacerdotibus&Galli do. S.Luciae in silice Diacono, Cardinalibus mandauit, ut de concordia inter partes agerent. Postquam uero diu , multumq & satis magno labore tractatum est, ipso Archiepiscopo, Dalfino Flesse cive Ferrariensi iuris perito,& Dcleo Mutinensi, scriba , Estensium procuratoribus, praesentibus, iudiciumq. eius rei integrum ad Pontificem reiicientibus, Pontifex opidum illud statim in ipsa Romana aula, Nicolao Archiepiscopo, & a Marchionibus Estensibus in Italia, reipsa, intra tres menses restitui, iussit: Nicolaus Archiepiscopus idem opidum, eiusq. prophanam iurisdictionem, in sexennium , Marchionibus locaret, iis condicionibus,ut quotannis Marchiones pro ea locatione Archiepiscopo soluerent Florenos aureos, nota Florentina signatos, bis mille: Ciues Ferrarienses decem, totidemq. Mutinenses huius rei uades fierent: Iurisdictio sacra e set Archiepiscopi, Ecclesiaeq. Rauennatis. Villae portus maioris, & aliquoi Praeterea locorum uenditionem, quam Bertrando Cardinale, Ostiense Episcopo , Legato, decernente, quod spectat ad prophanam iurisdictionem, Ai-mericus olim Archiepiscopus, tunc titulo S. Martini in montibus sacerdos Cardinalis, uniuersitati Ferrariensi, sex florenorum aureorum millibus, sece rat, Nicolaus probareti pensionum terminos, moderatos assignaret: Archiepiscopis ad illud opidum, eaq. loca adire ; sic tamen ut ne verisimilis suspicio de Archiepiscopo dc suis, daretur; libere liceret. De his litteras suas Cle mens Pont.Auenione. VII. Id. Aprilis, Pontificatus anno II datas ad Archiepiscopum Arelatensem, & Episcopos Ferrariensem,Vercellen semq. scripsit. Eodem hoc anno. V. kal Octobr. Ceruiae, Thebaido Avocato, Placentino , aliisq inspectantibus, Pandulfus Polentanus, eius ciuitatis, pro S. Roma na Ecclesia ; sic enim in iis tabulis scribitur; Praetor, coacto Senatu ,de Sena
572쪽
torum omnisi sententia,eius procuratores ciuitatis fecit, Poanu Balbum, Franciscum Rasponum,&Bonaventuram Genarium,absentes, qui Aimerico, Ro-Iando: hunc Atmericonem, & A imengone etiam uocabant; huius Prouinciae pro Romana Ecclesia Rectiori, cui hanc mandauerat cura Almericus titulo S. Martini in montibus sacerdos Cardinalis, Potificius Legatus, flore nos aureos mille numerarent: ita.n.Legatus ipse,Hostasius Polentanus,& Raucitatis,Ceruiensisq. Rei p. procuratores conuenerant, cum abrogatae sunt tabulae quibus ob defectione, Sinobedientiam Hostasii,& earum uniuersitatum Bertrando
Episcopo Ostiense Prouinciam adininistrante, Hostasio,& pleris a. earu ciuitatum ciuibus,sacris intcrdictum fuerat,& Christiana communitas adempta. Interea foedere interVicecomite,& Estensem fracto,Opigo Estentis Parmam ab Corrigio emit, foederatosq. Mutinam acciuit: Quo cum se Hostasius Polentanus contulisset , aduenere etiam Aimilago Flaminiae Comes, Ioannes Maiaste dus Faventinus,Mala testa Ariminensis,&B'riolatius Britonorianus , qui pri die Non.Octobr.conuentu habito,ab Estens in armis este monentur: quod &doinu reuersi fecere. Sed Almingo,copias; interea dii nihil agitur pro Estensi; Caesenam admouit, indc mense Ninrembri traduxit Fortitatu, uastato agro uerum antequam Fauentiam peruenirent,a Forti utensibus sunduntur,quod & a Caesenatibus etiam illi coci gerat: Nec diu post Hi,stasius, mense Decebri, subsidio Estensi accurrit,cum, Parma rediens a Philippi noGonzaga aggrediente pene oppressus est: quamquam nullam tuc Opem Polentanus attulit,quod iam se Estensis denuo Parmam recepisset. Sub id te pus,Clemens Pont.XI. kal. Nouet, de negociis, quae Psitificis, Ecclesiaeq. Romanae,&Edoardi Britaniae Regis intererant legauit ad eum Rege Nicolaum Archiepiscopum Rauenatem,illi q. collega Petrum Astoricensem Episcopum adiunxit magno n. tu inter se bello dimicabant Galli, Britanniq. Initio deinde anni MCCCXLV. Hostasius Ferrariam regrestus,cu Estensi,Scaligeris, Pepolis, M latesta, Pisanosuq Legatis, ad c e e
uersus Vicecomite,& Gonet aga, edere facto, o bello, quod deinde insecutu xx v. est tu Regio Lepidi oppugnando,tu munienda urbe Parma, praesidioq. in eam infercndo,strenua operam nauauit. Ab Aimerico,titulo S. Martini in motibus sicci dote Cardita: ui, a Cleinente Pontifice,in Flaminiam, Tusciam,Siciliam, de aliquot alias Italiae partcs, Legato , Rauennam paulo post uenere litterae, Neapoli scriptae val. Febr. quibus Archiepiscopo Ravennati mandabat, ut quingentos septuaginta sex florenos,tertii anni sui propediem ineuntis stipendiu, suo,& facrator u uirorum suoru in immunium nomine, expcdiret. Quoia iaucro Luchinus Vicecomes Parmam adhuc premebat, Occupaueratq. SOramgnam,&NO ctum Giberti Sanui talii opida.VI.Non. Iul. Opi ZOEllensis,&secu una Hostasius Polentanus, Mastinus Scaliger,&AZo Corrigias, Bononi hin Thadaei Pepoli congressu colloquiumq. abierunt: sed quamquam accepti magnifice,& multae,caede l. diuturnae fuerunt congressiones, prosuere tamen illis rarum, quod Pepolus de concordia cu Luchino reconcilianda iam ageret. In Gallia res turbatae undique,moerore omnia copicuerant,cum nihil pene pro-fi. erent Pontificii Legati ,& Edoardus Britanniae Rex , uictor, multa GallOrum millia,quae nonnulli tradunt uiginti fuisse interemisset. Ita l. Pontificiis,
Nicolaus Archiepiscopus Rausinas itteris Idibus Nouebr anno quarto Pontiacatus Auenione datis,edocetur,quibus ad impetrandam a Deo inter Chri
573쪽
stianos Principes concordiam precibus uteretur ipse, sacratiq. illius uiri,sacris peractis. Fuit autem canticuin,quo David sanctus Rex, Laetatusfum, inquit, in drcta sent mibi.in domum domini ibimus quo absbiu to,addebatur,ut Deus saluos Reges, & populum conseruaret, benediceret haereditati suae, regeret, eueheretque: pax fieret,assi uerent bonis omnia, Ecclesiaeq. suae preces placatus, admitteret. Nec diu post Nicolaus,alteras Vgulino Rubeo, Parmenii Episcopo,& Comiti,ceteris l. pariter Episcopis, Rauenati Archiepiscopatui sub iunctis,a Pontifice misit litteras, quibus decimam fructuum partem, in triennium,pro expeditione aduersus Turcas, soluendam,mandabatur: Nam Orchanes eorum Rex,quam qua superiore anno a Venetis; qui cum Ioanne Palaeologo,& Ioanne Cantaculeno Byzantiis Imperatoribus arma coniunxerant; superatus, tamen resumptis hoc anno uirisus, multa denuo loca occupauerat.
A N N . M. Postero ineunte anno Nicolaus Archiepiscopus, quia praesens adesse non po- , LV terat,cum designandus erat Rector templi S. Apollinaris, Catholicae, Dioece-sis Ariminensis,cuius ex duabus partibus patronus est Archiepiscopus Rauennas,procuratorem suu VII. Id. Ianuarii Guidonem E Caminatis, Ricciardelli filium, scribam Ariminensem fecit, qui eius nomine, apud Alidosium Episcopum Ariminensem, Gentilinum e Monte Abbatis sacratum uirum, eius RGctorem templi designaret. Cum autem Atmericus Valloni Requius, Flaminiae pro Romana Ecclesia Rector conuentum Prouinciae indixisset Fauentiam, Pandulfius Polentanus Cerviae pro Romana Ecclesia Rector, Senatu. IX. kal. Aprilis habito,Philippum Ben in casam Iacobi filium, iurisconsultum,procura. torem uniuersitatis Coruiensis fecit, qui conventui ad VII. Kal. interesset, &quae conducerent ciuitati, curaret. Hostasius Polentanus, pater, Ferrariam profectus,inde una cum Opi Eone Marchione Estensi,& Giberto SanVitatio.VII. Id.Septebr. Nouatu abiit: quo in opido Maifarus Vicecomes, & Brutius, Lu-chini filii ,expelli cenati, aderant, qui eos comiter complexos, Mediolanum adduxero,cum Opizo de tradenda Luchino Parma, i a conuenisset. ibi Opieto,& Hostasius, collegis ad id sanctu munus adhibitis, Marchione Motis serrati,&Castellano Beccaria,Ticini Principe, geminos mares: quos Luchino marito, Ilabella Flisca Genuensis, uno partu ediderat; dum sacra abluerentur unda baptismatis,suscepere. tumq. Luchino Parmam, Opi Eo, praesens,in manum dedit: Illorum autem infantium alteri, Luchino nouello, alteri Ioanni est nomen impositu, adiectaq. a susceptoribus dona ampla ,eadeq. eximia. DiscessereEstensis,& Polentanus, Mediolano,VII. Kal. Octob. cum q.essent Modoetiae pransi, uesperi,comitati adhuc Mapharo,& Brutio, quos diximus, ossicii & honoris ergo,Tricium peruenere. Insignis ibi, inopinatusq. casus Polentano uitam pene eripuit. Cum enim ea nocte, in cubiculo, quo dormiebat,e carbonibus arderet ignis, eius sumo, ipse, tresq. a cubiculo serui ferE strangulati sunt. Quamobrem biduum ibidem commorati Marchio, & reliqui, dum nonnihil conualuit Hostasius. Veronam inde recepere se,&sexto post die,
Ferrariam, nono hal. Nouembris. Ceterum Hostasius Rauennam reuersus, seu concepti iam a sumo carbonum morbi semina reuiuiscerent , aut noua laboraret aduersa ualetudine , XVIII. Ial. Novembr. ibidem ex ho minum uita intestatus decessit. Elatus honestissimo senere, &ad D. Fran cisti sepultus. Per idem serE tempus Clemens Pontifex, Carolum Ioannis Boemiae
574쪽
Boemiae Regis filium, ob insignem uirtutem, & egregiam multarum disciplianarum peritiam, Caesarem designandum curauerat, opposueratq. Bauaro, adhuc in Germania surenti. Ex tribus Hostasii filiis , Bernardinus maior natu Rauennam habuit, Pandulfius Cerviam: Lambertus minimus , nullo insignitus titulo imperii, in fide, clientelamq. fratrum recipitur. Sed insequen- ANN . M.ti anno, qui suit a partu Virginis supra millesimum tercentesimum, quadraia C-gesimus septimus, propagandi imperii, Pandulsus & Lambertus, qui Ceruiat
morabantur, cupidi; ita arduum est , eodem loci potentiam & concordiam esse, capiendi Bernardini statris,& Rauennae occupandae conssilium ineunt: mittunt q. qui Lambertum ex equo decidisse,argi eq. uiuere,Bernardino significent, itaque si uidere uiuentem uellet, minimum cunctaretur. Nihil mali Bernardinus ueritus, statim Certa iam aduolat, Lambertumque in lecto lamentatione & gemitu complentem Omnia offendit: & ubi per occasionem datum est iussu Pandulfi, tert. Non. April. comprehenditur,&in carcerem, septus diligenti custodia, coniicitur. Postridie summo mane , Pandulfius, cum aliquot armatis, & intimo familiarissimoq. Bernardini seruo, Rauennam uenit, custodes portae inclamare hunc iubet: is Balaum se dicit esse, Bernar dini, Principis seruum: ad accipienda pro Lamberto curando, qui aegrotaret grauissime, medicamenta , aduenisse, illico rediturum. Patefacta porta: increbuerat enim tota urbe casus Lamberti; tum sese in urbem proripuere omnes , aitque iis, qui in praesidio portae erant Pandulfus,Bernardinum esse momtuum , Rauennate imperium sibi uelle : firmaque custodia ad portam locata , districtis gladiis in forum accurrentes, Pandulfi nomen conclamant.Conuenere stati in Pandulfi amici,&in Praetorium deducto, dominatum urbis comiserunt, Rauennalemq. Principem sublatis vocibus appellarunt. Ceterum
aduenit haud ita diu post Malalesta Ariminensis, speciosis uerbis, leni q. oratione mulcere Pandulfi animum nititur, &quamquain conuenire initio res nullo pacto uideretur, tamen pro auctoritate,qua apud patrem, atq. ipsos fra tres potuerat plurimum, poteratque,tandem hominem de sententia deiecit,&XVIII. Kal. Iulii, Bernardinus e custodia Ceruiens liber dimissus, Malalesta
deducente, Rauennam venit. Ibi Malalesta Bernardinum,equitem facit,Ber- nardinus, Pandulfum, Pandulfius Lambertu,summaq. hilaritate, tristitia superioris temporis, praeclare condita.Pacatis per hunc modum fratribus,Ariminu Malalesta rediit ipsi communi aequali q. inter se imperio,Rauennam, Ceruia, multaq, praeterea opida, regebant perpetuoq.deinde rexissent, si dominatus,&ulciscendi libido; quae assidue mortalium quorundam animos agitant,eOq. ferocius, quo altius comprimuntur,longiores fuisset moras passa, Bernardinus , ut paribus paria referret,capi Idib. Septembr. Pandulfum,& Lambertum,&in Ceruiensem arcem coniici secit,cum diceret, illum eos occidere uoluisse: Ibi diuturna carceris molestia consumpti, imposuere tandem uitae finem : Be nardinus rerum potitus cst. Lamberto, Fulcus adhuc infans, Pandulso Ioannes,& Clara filii, quos ex Bariola uxore, Lippo Alidosio Foro Corneliano nata, habuerat, fuere su perstites. Interea cum Ioannes Mansteilus, Ricciar-di ex pellicatu filius, parere Atmerico Flaminiae Comiti abnueret, & egressus Fauentia , Bagnacauallum ab Aimerico alienasset, Aimericus comprehendi Guillelmum Ioannis fratrem,& Ioanni edici iussit, nisi opidum red-B b b a deret,
575쪽
deret, Guillelmum capite poenas daturum: secissetq. omnino Aimericus, sed innocentiae Guillelmi ,& multorum Faventinorum precibus reliquit locum , eductoq. e carcere Guglielmo,Ioanni bellum intulit: Sed tandem pax conuenit, opidum q. redditum est, & Ioannes in urbem honestissime ab Aimeri coxeceptus . Nicolaum Rauennatem Archiepiscopum in aula Pontificia commorantem Clemens Pont. per id tempus, Patracensem Antistitem creauit, Rauennatiq. Ecclesiae Archiepiscopum praefecit Forta nerium Vas selli, Franciscant ordinis generalem ministrum, quem pleriq. Sertorium etiam uocant;& Vrsinae gentis suisse Matthaeus Villanus auctor est, domo Britannum, ex opido Galeaso,Diuinarum litterarum periti silinum,earum q. editis doctissi inis libris clarissimum interprete in illunc tamen aliqui Vesuessem,& Aquitanum dicunt i Stati in autem scriptis ad populum ciuitatis, Dioecesisq. Rauennatis, IX.kal. Novembr. Pontificatus anno VI. Auenione litteris, hortatur, iubet a. ut ipsum designatum Archiepiscopum honeste excipiant, benigne compi
ctantur,&illi, ut decet, obediant. Flaminiam hoc tetrapore , cum magno equitatu, peragrauit Ludovicus Pannoniae Rex: illiq.& Bernardinus Polentanus Mutinam usque magno comitatu,& Franciscus Ordet iis c u equitibus tercentis,peditibus quingentis obuiam processit: cum autem Fortiuium Rex uenisset,pridie Id. Decembr. Franciscuin, eiusque filios Ioannem, & Ludovi- cuin equestri dignitate ornauit: postridie abiit Caesenam,atque inde in Apuliam concessit, Andreae fratris necem ulturus, quem Ioanna Neapolis Regina, cum maritum accepisset,& ad Regni, ac potius, ut plerisque uisum fuit, coniugii munia parum accommodatum, atque aptum comperisset suspendio necauerat, in eius l. locum suffecerat Ludovicum Tarentinum Principem, sorina iuuenem, omnium qui tum essent,pulcherrima,& admodum liberali. Extremo anno,Clemens, Rectorem Flaminiae dedit, Astorgium e Durosorti, militem Lemovicensis Dioecesis;&cum prophanis illum causis tantum praesecis.set Stephano Episcopo Faventino,per litteras. X. kal. Ianuar. Pontificatus anno VI. Auenione datas, mandauit, ut sacra,exercenda iurisdictione,prophanam Astorgii fulciret. Desit Venetiis sub id lepus patritia Ingolorum domus,
quae Rauena prosecta,& omnibus Senatorii ordinis muneribus perfuncta,nec non bello clarissima, Hieronymo Ingolo absq. liberis decedente, inem habuit. ANN. M. Astorgius Prouinciae Comes, cum soluere tributum renuentem Franciscum C C C Ordela sum comperisset, quamquam ille initio proximi anni in Apuliam se XL ii I contulit, ut Pannonio Regi pene iam uictori, in eo bello inseruiret, tamen uastauit agrum Forolivianum omnem, & ad portas urbis excurrit; quae cum accepisset Ordetasus Neapoli: hanc enim urbem,Ioanna cum marito Auenionem ad petendam opem a Pontifice abeunte, Ludovicus acceperat ; missio. nem a Rege,&auxilium deposcit: Missione impetrata, Fortiuium mense Martio reuertitur, & cum Astorgio pacem haud ita diu post faciti iisdem sere di bus, cum Galeotus Malalesta magna ciuium uoluntate, Asculi obtinuit dominatum . Astorgius Prouinciae Rector, Melis, Polentae ,& Cuglianelli opidorum exules, multosq. agricolas Rauennates, Ceruiensesq. cum se Romanae Ecclesiae parere in posterum uelle assirmarent, & fiorenos aureos ducentos numerassent, mulcta omni, & exilio liberauit,tabulis q. Fauentiae consectis male.
sciis absoluit. Fortanerius Arelaiepiscopus Rauennam hoc interim spatio ue
576쪽
nerati inuisensq. Rauennat s Eccles ae ditionem, cum cs Iet Imeldulae, Id. Seiapiebri Delphino Flesto, ciui Ferrariensi, iurisperito procuratori Opi Zonis Este sis Marchionis,&,ut in i .s tabulis dicitur,ciuitatis Ferrariae pro Romana Ecclesia Vicarii, locationem Arg ratae confirmauit , in aliud sexennium, cum illud. desiisset, in quod candem a Nicolao Archiepiscopo acccperat . iis dein additiς condicionibus. Rauennam iis de reuersus, Guilliam designatam coenobii D. Andreae Abbatissim, cum Rengarda item Abbatissa decessisset,IIII. Id. Nouembr. probauit. Guillia apud eum fidelitatis sacramentum dixit, neq. alie naturam bona iurauit. Pari studio Atinericus titulo S.Martini in montibus f cerdos Cardinalis, Prior, Praesectus coenobii D. Mariae in portu Rauennati, Augustiniani ordinis per Iacobum Artu sinum Rauennatena, iure fiduciario, opidum Pert sedam , Ioanni Calbolo, Nicolurii filio, Foroliviano, tribuit:& cum iam ant annos quinque assensisset Andreae, Ioannis Ariminensis filio, eiusdem coenobii Canonico, templi ,& hospitalis domus S. Mariae de portu
sicco Clugiensis Dioecesis, a tr. Michaelis Episcopi Clugiensis Vicariis & Canonicis designato: hoc eriam anno, eidem denuo assensit, &per litteras Faventiae in Episcopio VIII hal. Ianuari scriptas, facultatem dedit, ut transferri ad templum illud posset: cum interea a mense Iunio ad Decembrem ingens pestilentia totum terrarum orbem pervasisset, urbibusq.& agris assiduis funeribus exhaustis atque uastatis, sua atrocitate prope humanu ipsum genus extinxisset. Postero anno Ferrariae in Episcopio Guido e Baiso Canonicus Mutinensis, iurisconsultus Fortanelii Archiepiscopi Vicarius, procurator, & a
cubiculo, ipsius nomine Archidpiscopi a Stephano Episcopo Faventino, Fortanerii Vicario, substitutuς, tertio hal. Maii, multa iure emphyleutico, Galatio Mediceo F 'rrariensi concessit. M.igna per hos dies in hac Prouincia muta. tio rerum accidit,cum Ioannes Mansi edus Ricctardi filius,Francisco Oedela-fo,& Faventinis aliquot ciuibus iuuantibus, Pontificium huius Prouinciae Rectorem,& Comitem expulerit Fauciatia ,&illius dominatum urbis, Ioannes Manfredus Alberghetlino genitus, ea tota decursa ,sibi asciuerit: confestim q. Ludovicus orde lassus Francisci filius, Britonorium adortus, cius occupauerit suburbium. Rector, Comes i. Prouinciae Forum Cornelii interea se receperat, Cuocatis q. illuc Ioannis Vicecomitis Mediolanensis Archiepiscopi, Opizonis Estensis, Mastini Scaligeri, & Pepolorum Bononiensium auxiliis, recupcrare Fauzntiam parabat, cum ipsi contra ordeia fit, Mansredii q. tanta copiarum mole deterriti, suisque dissi uiribus, Guarnerium Ducem , eius i. copias,sezirtatem appellatas, quae in Neapolitano , Pannoniae Regi nauauerant
Opzram, accersunt: cae cum pridie Non. Maii in Faventinum, Fortiuien- seq. peruenissent, Ordelassis Britonoriana arce munitisti ina , quae a Romana Ecclesia stabat, VI. Idus, anno M C C C L. potitus est. nec diu post Castrocarum, Imeldulam, Castelnouum quoque cepit. Prouinciae Comes Fauentiam uersus, quarto ab urbe lapide , ad pontem S. Proculi progrcssus, reiecto inde Faventinorum praesidio, illum pridie Idus obtinuit. Po-frid e castra ad opidum Solarolum admouet , statim quereius oppugnationem aggressus , opido potiturus haud dubie uidebatur, ni fuisset, maximo tum forte demisso imbri, retractus . Ibidem tamen constitit: aliquotque equ: tes ac pedites excurrere ad Bagnac alli portas iussit: qui cum
577쪽
nullo rem ordine & satis negligenter agerent, ab erumpentibus Faventinis; ia in enim denuo Ioannes Manfredus receperatopidum; in fugam uersi, dissipatique , aliquot desiderarunt ex suis : in quibus Germani sue re tres, totidemq. Itali,& ipse in primis Paulus Manfredus Regiensis, spectata nobilitate insignis. Ceterum dum Faventinum hoc bellum assidue, Prouinciae Comes, animo agitat, nouis adductus Bononiae rebus, eo cogitationem, & copias conuertere cogitur; atque ita urbem premere, ut Ioannes Pe-
polus, eam tenere se posse desperans, Ioanni Vicecomiti Archiepiscopo Mediolanens, ipso approbante populo, tradiderit. Ludovicus Pannoniae Rex , et IIII.Non. Mart.ex Apulia rediens, Caesenae pernoctauit: posteriorem noctem' Forti uti traduxit. Guidonem Polentanum, Bernardini filium, in eo exercitiusuisse nonnulli tradunt, quem Ioannes Vicecomes cognomento Aulegi anus, Ioannis Archiepiscopi Mediolanensis, Bononiae Vicarius, ac Praefectus , ad circumuallandum Forum Cornelii, proximo anno misit: Quamquam autem multis locis obsidio est instituta, pressa l. est urbs ualido, ac strenuo milite ;rnam praeter Polentanum, Ioannes Mansredus Fauentiae, Franciscus Ordela-sus Fortiuit, & Caesenae Principes, in eo exercitu militabant; tamen Robertus Alidosius, qui stabat a Pontifice, egregie, & magna cum sua laude,urbem conseruauit: cum Lugum Vicecomes suu in fecisset. Ordetasus ad finitima ciuita. tibus, quas habebat, opida conuersus, Fontanam frigidam,Cuserculum, Gla' . χolum, a Francisco eius loci Comite, Doti adulam, Comite Carolo ibidem capto, & Fortiuium abducto,admotis castris paulo post occupasset. Clemens Pont. Fortanerium Archiepiscopum, in aula Pontilicia tum degentem, eo lutu in nexu, quo Rauennali Ecclesiae erat obligatus,ad Gradensemq. Ecclesia tunc uacantem,translatum,Patriarcham secit: & quia ad retinendum pro dignitate statum, Patriarchatus Gradensis bona satis esse no posse nouerat,cum emini Ecclesiae uicinae, Rauennatem quoq. illi commendauit, eiusq. omnem administrationem comisit,& per litteras apud Villam nouam, Dioecesis Aue. nionensis, XIII. Kal. Iunii Pontificatus anno X. datas,id Rauennalibus signifi-A NN . M. cauit. Anno MCC c. LII. Clemente Pontifice demortuo,in eius locu Innocen-CCCLII. tius Sextus XV. kal. Ianuarii subrogatur,qui recuperandam urbium ab Romana Ecclesia abstractarum desiderio incensus, Egi diu in Carillam, ut bello Tyrannos persequeretur, Legatum in Italiam misit: Petrocinum Rectore Flaminiae,& Comitatus Britonorii; ita enim adhuc scribere in litteris Pontificiis coA N N. M. sueuerant; apud Villam nouam Auenionensis Dice ce sis, Ial Septembr. Ponti-CCCMII. scatus anno primo, constituit, mandauitque, ut adempta Ecclesiae Romanae loca, recipere pro uiribus curaret. Quod in Piceno aduersus Malalesias, , ., qui omnem fere illam Prouinciam sibi asciuerant Egidius Rodulso & cete . . US Varaniis fratribus , Camertium Principibus , iuuantibus , felicissime confecit: & facta deinde pace, Galeotum Mala testam e carcere eductum, Ecclesiae Vexilliferum creauit, Bernardinus Polentanus Rauennate Imperium consecutus , multa instituens , multa quotidie ad imperium adiecit , Cul-
Itanelli q. & Polentae; quae opida haud procul inter se distant; partem, quae Franciscum Polentanum Baldi filium spectabat , aliquoiq. iuxta Polentam
agros, tricenis quinquaginta Ravennatis pecuniae libris emit: eodemq. an Mo, qui fuit ab orbe redempto millesimus tercentesimus quinquagesimus
578쪽
tertius , Samaritana Hostasii Potentani, militis Rauennatis , iam demor. tui , filia uiginti annis minor, duodecim maior, coram Cataldo e Vilio, Bon. Ompagni filio , Guidonis Polentani Vicario , haereditatem , iusque ilialius omne vendidit , Bernardino Polentano , statri; cum Hostasius pater ab intestato decessisset; ducatis aureis quater mille: neque id situm Ber
nardinus emit, sed a Francisco Ordelata, Sinibaldi filio, Forti uti Praese. , nomine suo, & Ludovici, Sinibaldiq. filiorum, & Cechi, ac Pini, suorum ex Ioanne fratre, nepotum tribuente, comparauit, id iuris, quod illi ANN. M. erat in rure Cannutio,& D. Zachariae, agri Rauennatis: quo anno, qui quin CCCLivi. quagesimus quartus, supra millesimum tercentesimum habebatur , pridie Non. Iulii, Cichinum Tuduranum sibi a cubiculo, ad Ricci ardum Gassaruin Mantuanum, Veneti filium , huius Prouinciae, pro Romana Ecclesia Maresa chalcum, ut centum quinquaginta quattuor Rauennatis pecuniae libras, perinde, ae Pauli e Sala, Canonici Aquileiensis, Quaestoris, procuratori, pro frumentaria; utar enim illorum uocabulo; Rauennae, Ceruiae, Polentae, Melis ,&Cullianelli, numerarent. Horum autem locorum Bernardinus, in iis tabulis, appellatur Dominus, & Desensor. Octauo post die per eundem Cichinu in ,& Iacobum Angoletium Florentinum Quaestorem suum, Ra inaldo A. sandro Mantuano, milite uteste ducatos aureos quingentos mutuo dedit, Federico, Conradi de Rech,&Conrado odorici de Grinigher filiis, Germanis, Conradi Comitis de Lando, magnae societatis Ducis, & Rainerti cogno. mento Malherbae, internunciis; cum restituturos eam se pecuniam, ad diem D. Michaelis festum, pollicerentur. Postquam enim ii milites, quos magnam societatem uocabant, superiore anno, in Piceno suerant, hoc anno, mense Iunio, per Spoletanum, Perusinum , Cortonense; Aretinum, inde Senense, Florentinumq. demum Burgense, in Ariminensi agro consederant: indeque mense Augusto promotis castris, ad Budrium, Gatheum, & Balganam, Fortiuium se recepere, mox Fauentiam, tandem ad exercitum, qui tum Bononia circumual labat, castra locarunt. Eos Veneti, Carrarii q.& Estenses , aduersus Uicecomites foederati, conduxerant. Rauennam per hos dies ab Innocentio Pontifice litterae, anno II. Pontificatus, Tertio Non. Iulii Villano. uae scriptae, allatae sunt, in quibus Bernardino Polentano dicebatur dies, quo se Pontifici praesens sisteret, sed Bernardinus, cum diceret se multis occupationibus impeditum, conferre eo non poste, procuratorem fecit Petri e Tu durano filium, qui illum Pontifici accurate purgaret. Idem paucis ante diebus Pontifex Francisco Ordesaso mandauerat. Interea cum Germani milites in Galliam Cisalpinam, & in Mediolanense castra mouissent,tandem mense Decembri in Rauennatem agrum venere, dieSq. ibidem quinque & uiginti per- cce L Vstiterunt. Abiere deinde nouo ineunte anno Caesenam, atque Ariminum. Quo anno Fortanerius Patriarcha Gradensis, Archiepiscopatus Rauennatis
administrator, cum Florenos aureos centum quinquaginta, pro eius muneris
parte, quo Guidonis decessoris sui nomine, collegio Cardinalium, & Ecclesiae Rauennati tenebatur, Guillelmo Episcopo Tusculano. Cardinali, aera. rio Pontificio Praefecto, soluendos curasset, litteras accepit ab Innocentio Pontifice, Villanouae IIII. Id. April. scriptas, quibus significabat Pontifex, se ad Venetiarum Ducem, de pace inter Petrum Aragonum Regem,& Vene
579쪽
tam , Genuensemq. Rempublicam, itaq. curaret Forta nerius diligentes; ueconueniret. Genuenses enim, cum se Ioanni Vicecorniti dedissent, superauerant proelio nauali, ad Parentium VCrietos. Fati bat autem Venetis, Petrus,
Rex , Neque vero inanis innocentii ,&Fortanerii suit labor, quando paulo post, ad concordiam potenti stimi ii duo populi adducti sunt. Sub id tempus Malalesta Malarestius & Franciscus Ordelastis; quos Innocentius Pontifex, quia Caesenam, Fortiuium, Ariminum l. urbes Roinanae Ecclesiae per uim oo' cupabant,diro anathemate notauerari. cum Carolum Quartum Caesarem Au gustum, Roma, ubi coronam Augustalem acceperat, redeuntem, VIII. Id.
Maii adiissent, Carolus, e Douadola Comes, una cum Pontificiis copiis, qui equites octingenti, quingenti pedites fit ille dicuntur, ad Rotatam agri Caesenatis opidum V. Idus se con tulit, postridie ad S. Archangelum, & Sauigna num, quae opida, Malalesta abeunte, sese ab Ariminensi dominatu subduxerant: eorum l. post gionem Rotnanae Ecclesiae nomine accepit. Exitu autem huius mensis Bernardinus Polentanus apud Paulum Salam Flaminiae Quaestorem, & Egidii titulo S. Clementis sacerdotis Cardinalis, Pontificii q. in Italia Legati, procuratorem, tria ducatorum aureorum millia deposuit, coram Forta nerio Ravennatis Archiepiscopatus administratore, Fr. Ioanne Episcopo Edorensi, Fr. Thoma Episcopo Nazareno, & Fr. Thoma Franciscarii ordinis in Gallia Cisalpina Prouinciali Praesecto, cum omnes in Rauennatis Archie piscopatus cavaedio essent. Mense Iunio, dies dicta est Francisco Ordelam,&Ludovico filio, qui Caesenae dominabantur, ut Rauennae adessent ad causam dicendam ,quod tributa inclemen fer agricolis imponerent,ab inuitis,&repugnantibus exigerent: neque vero illis tantum, sed & D. Ioannis Euangelistae coenobio, oinnibusq. praeterea Rauennalibus sacris aedibus, quae praedia in Caesenati haberent. Verum ad haec non solum responsum non cst, sed Ludovicus , cum Caesenatibus, Forolivianis q. Tuduranum opidum mense Iulio adoritur, & quarto post die, dedentibus se opidanis, habet. Mox ad Montilianum, quod est opidum in Ariminensi, promotis castris XVI. kal. Septebr. cum Carolo e Dotia dola,&Francisco , Nicolaoq. Comitis Glaetoli filiis, Pontificiarum copiarum Ductoribus, proelium in Caesenatium finibus satis atrox iniit. Pugnatum est totis copiis, & aliquandiu aequo Marte, sed Caro' lo grauiter uulnerato; qui& ob uulnus eodem die excessit e vita, inclinare. acies coepit: demum fusi, disti patiq. Pontificii: multi captit & in iis GlaZoli Comitis filii, Caesenam ad Ludovicum adducuntur. Qui tamen haud ita ANN. M. diu victoria laetus hal. Ianuarii postero anno, obiit,&Fortiuium delatus, ad CCCLVι- Franciscanos tumulatus est. Egidius Cardinalis Legatus, qui Anconae morabatur , quadringentis nonaginta florenis aureis ab Fortanerio Archiepiscopatus Rauennatis administratore, sacratusq. illius uiris in tertii Legationis suae anni tributum,acceptis, cum negociis grauissimis impeditus, intercile ipse non posset, per litteras Anconae, pridie Id. Febr. datas, eidem mandauit Forta nerio; quem Deus, inquit in iis litteris Egidius , iam sam virum ρ cratis
fientia, o virtutis, ct in quo uigetfensκm plenitudo, se fidei ρuritas, dedit; ut Pontificium Innocentii diploma, datum Auenione XVI. kal. Ianuar. Pontificatus anno III. in locis aὸ Aquileiensem, Gradensemq. Patriarchatum, &ad Rauennatem Prouinciam spectantibus,exequeretur. In eo Pontifex,quod diserte
580쪽
diserte, copioseq. deinde Fortanerius explicabat; Franciscum Ordelafiim Forti uianum,& Ioannem, ac Guglielmum Mansi edios, quod occuparent Ecclesiae Romanae loca, piorum denuo communione pellit: illum ait damnato semine genitum, hos ciues Faventinos appellat, cloletq. beneficiorum, ac meritorum Ecclesiae erga ipsos immemores, paternis nequaquam uestigiis insistere,&grati animi officium contemnere. Ecclesasticae detestationis poena in eos, qui talia committerent, ab Ioanne X XII. & Clemente VI. summis Pontificibus proposita, sperabant Chri sti fideles, Ordela sum, Caesenam
Forumpopilii, ac Livii restituturum, & ut ea poena, in quam incurrerat, exi. meretur, magnopere petiturum, sed neque id quidquam illum curaste,ac potius Castrocarum, Meldolam, Britonorium,&alia Romanae Ecclesiae rapuisse opida. Manstedios autem, & Magi stratus Pontificios eiecisse cx ea urbe, di Ecclesiae fideles oppressiisse , lambentes , ut inquit Pontifex, eorum sanguinem ,& miseriis prementes. Cum q. eorum salutis gratia, Clemens VI. restitui ab cis ea loca, non opportune modo, sed & alieno tempore, conicia disset, monuissetq. ut fidelium abstinerent molestia, ac expectaret anxius atque exoptaret , ut se tandem aliquando colligerent, & resipiscerent: ueritus etiam, ne rationem ab eo neglectae illo m curae, leposceret Deus, & inde redargueretur, ipsos eadem clementia, ac patientia summi Pontificis, ac Parentis abusos, Ecclesiasticaeq. detestationis sententiam sustinentes, coram se adesse praecepit, de fide responsuros, de qua suspectos illos, eo nomine, habebat : atque ubi auctoritati non paruere suae, contumaces in causa fidei a se
habitos,communitatis Christianae expertes renunciauit. Innocentius autem
Pontifex, Clementi subrogatus, corum salutis percupidus, Legato ab se in Italiam Egidio, dedit in mandatis, ut ipsis Franciso, Ioanni, ac Guglielmo,
monitor etiam esset: Sed nihil curantes monita , cum iam annum, atque an
plius execrationis in causa fidei sententiam si stinuissent, diem dixit, quo ad causam fidei dicendam apud Pontificem, ipsi accederent ,& sententiam praesentes audirent : praestito dum irent,redirent, in Romanaq. aula morarentur, incolumitatis sacramento, promulgatisq. diris, in eos, qui euntes, redeuntesve laesistent. Sed cum itineris adhuc discrimina proponerent, sacros, pro Phanosq. Principes omnes, ac populos, Pontifex, de eadem incolumitate magnopere monuit: Verum cum nec ipsi per se, neque vero per procuratores Vsquam adfui sient, capto consilio de Cardinalium sententia, perinde, ac haereticos, auctoritate Apostolica, absentes damnauit, iis q. omnibus subiecit animaduersionibus, ac notationibus, quibus haeretici tenentur: quod & de illorum fautoribus sanxit: militari l. illos cingulo, &omnibus honoribus, ac priuilegiis mulctauit. Omni deinde Italia, Pannoniaq. verbum Crucis; ut verbis illius utar; proponendum decreuit, Egidioq. Legato mandauit, ut quos ipse, vel ab eo ad id missi, idoneos putasset, ut signum crucis imprimentes in mentibus, & in humeris defigentes,ad illorum sese expugnationem accinaerent, acriter hortaretur: Se omnibus, qui criminum labe a consessionibus expiati , cruceq. insigniti, propria impensa, aut ipsi mei, alienis licet stipendiis, in eo bello per annum militassent, aut pecuniam per idem tempus in milites dedissent, noxas amplissime remittere, abolemq. indulgentia singulari, ut iis condonari, qui terrae sanctae subsidio accedunt, consueuere. Qui minori ten, pore
