Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

601쪽

HISTORIARUM

RAVENNATVM

aia d

NMus erat a partu Virginis octuagesimus nonus supra millesimum tercentesmum , cum Guido Polentanus , ductus, puto, eius metu pestilentiae; quae non hanc modo Prouinciam , sed omnem pene Italiam uastabat; licet

mente, ac corpore ualens, quaedam tamen . IIII. Id. No

uembr. Il auennae,siis in aedibus, quae erant in D. Michaelis regione, teste, inspectanteq. Arardo Spreto, Antonii filio, Rauennate, Francisco GheZetiodacobi filio Forti uiano,atque item aliis, ad testamentum in codicillis addidit, solio tum Pontificio ob Vrbani VI interitum, ut in iis habetur tabulis, uacante. Legauit autem praedia in agro Ravennati, seu Lungi press , sex, equorum fructibus adolescentulae quotannis duodecim nuptui traderentur, libris XXV. doti in singulas dictis: in matrimonium etiam, eadem dicta dote, collocarentur aliae duae, ut Feliciae Turrianae, Ricci ardini filiae parentaretur. omnibus annis induerentur panno rustico egentes, qui erubescere ora hominum consuessent, triginta. His peractis,

egeo quod e fructibus superesset, primum darentur sacerdotum Rauennatu Conventui, anniuersariis illius exequiis auxilio, solidi singulis annis, Rauenaaates,centum: totidem i. ipsius nomine Feliciae. Res deinde Diuina de Trinitate, de sacratissimo corpore c hristi, de Virgine Deipara, centies, D. Gr gorii, nonagesies, ut illi iusta soluerentur, fieret: ipsi a. idem Feliciae curar tur , cuius etiam nomine, qui in egestate eslsent, quindecim, donarentur uestitu.Haec autem exequi iussit Maccantiam Odonis filium, Garginum Gargium,& Andream Lanium, qui& praedia illa excolenda curarent: &fructus reciperent. Horum si quis decederet, duo reliqui, adlegerent tertium: si duo interirent , unus, reliquos crearet. Omnibus simul decedentibus, instituit e Franciscanis fratribus tres, totidemq. e Domini canis, in hac Prouincia optimos , quorum pietate, atque iudicio, tres Rauennates ciues, ad id muneriscuocarentur: id l. in perpetuum. ouod si qui suorum haeredum , nepotumve, sese inferrent in haec praedia, ut contra ac testator iussit, facerent, haereditate mulctaretur, eorum l. portio ad illos spectaret, qui se non intulissent. Quod si omnes id haeredes comitterent,ad Remp. Florentinam haereditas ueniret. Duautem sui haeredes,nepotesve vibis Rauenae imperio potircntur,immunia om

602쪽

LIBER . SEXTUS 1 11

ninb ea praedia iussit esse: Sin priuari eos imperio casus ferret,ex haereditatis suae fructibus, tributa conferri: quae si etiam haereditas dis lueretur, ex ipsorum praediorum uectigalibus soluerentur: quod rcliquum csset, distribuere

tur in egentes, qui uere egerent, quosque egestatis, iure puderet. Singulis autem mensibus, sacerdotum Conuentu Sin D. Petri maioris Rauennatis, pro mortuis orsicium persoluerent. Haec legauit Guido, cuius in iis codicillis

ita appellatur nomen. Magnifas , o totens Zominus D. Guido de Polenta, miss kondam recolenti memoria Magnisci militis D. Ser nardini de Potenta. Neque

tamen male eum habuit pestilentia: Sed haec quod non fecit, fecere filii: in sequenti siquidem anno. V. kal. Februar. ab Opi Zone, Hostasio, & Petro fi- ANN. M. liis, scelerata cupiditate imperii, ad summum facinus progressis, captus, pera CCC X C. petuis tenebris & carceri damnatus est: ubi tandem interiit. Pleri l. scribunt, uxoris suae insignem pulchritudinem,ceterarii q. Qeminarum venustatem spernentem, adolescentulorum serma delectari illum, abutiq. plurimum consuesse. Reliquit tamen filios mares septem, Bernardinum, Optaonem, Hostalium, Petrum, Aldrouandinum, AZonem,& Anglicum: foeminas tres, Samaritanam, Beatricem, & Sicinain. Mares pari dominatu administrare urbem cepere. Cum uero ciues aliquot nimis sapere uiderentur, Opigo, mulatis in exilium missis, alios e medio tollendos curauit: in quibus Egidius Mar- tellinus, iurisconsultus, Arardus Spretus, Nicolaus Tu durantis, & Guillela ' d , mus Mongardinus, uiri egregii, & praestantes, emicuerunt. Menguli Laetari ornatissimi ciuis bona, cum haberi ipse non potuisset, fisco ad disti. Quam ruam autem Antonius Spretus, Arardi pater,& alterius Arardi nepos, Magalenam Mansredam Faventinam habuerat in matrimonio, sic ut aliqua fortasse haberi ob id ratio Arardi potuisset, ea tamen nouerca fuerat,cum Arar diis ex Iacoba Gotifreda Foroliviana, priore Antonii uxore natus esset. In te. rea Bonifacius nonus, Urbano Pont. MaX. subrogatus, exitu Decembris, superioris anni galerum Pi leo restituit, & quoniam Cosmatum Archiepiscopum Rauennatem, ab Urbano Pontifice, Bononiensem Episcopum factum, Bononienses repudiauerant, ipse eodem die, hominem uirtutibus inclytum, in Cardinalium collegium, titulo S. Crucis in Hierusalem, cooptauit, & Ra. uennatis Archiepiscopatus administratorem esse uoluit: Cosmatus vero, tuoniam retinebat adhuc Pileus, Cardinalis Rauennatis nomen, Cardinalem se Bononiae appellauit. Eodem hoc anno millesimo tercentesimo nonagesimo, quamquam ea penuria Romae, in Tuscia, Piceno, ac Flaminia fuit, ut tibi aetritici ducentum, ducatis aureis quattuor venirent, tamen cum tertium aperuisset Bonifacius annum Iubileum, ita omnis se suis sedibus commouit Europa , ac directo Romam uersus itinere uias omnes, urbem l. ipsam per integruannum, infinita, ac continenti mortalium turba, obsedit, ut quotidie ad uattuor hominum millia, tanti boni consequendi gratia, Rauenna transii D: scribantur.bPer id tempus Florentini cum Bernardino, Hostasio, Opigone , & Aldrouandino Polentanis, Guidonis filiis, qui suo,& AZonis, ac Petri fratrum nomine agebant, iniere de mercibus per Rauennate, ipsam q. urbem Rauennam, & loca Potentanis subiuncta, terra, atque aqua dcuehendis, pactiones: Quae ratae habitae sunt Florentiae in Senatu, coacto, primo quidem Ioannis Mari Camporinii Alculani, Praesecti, uocatu pridie kal. Iunias. mox

603쪽

Dc HIS T. RAVEN M.

Fantini Georgii Veneti, Praetoris, ipsis hal. Iuniis. Bonifacius Pontifex cum Auriolum opidum, una cum Fortiuit, Pompilii, Sassina, & plerisq. aliis opidis in duodecim annos, Vicario Romanae Ecclesiae nomine, Cecco & Pino Ordelasis fratribus concessiim, Ecclesiae Rauennatis esse, Cosmato Archiepiscopo docente, didicisset, eam opidi confirmationem abrogauit. Posterum. Aesu M annum nulla res Rauennae perturbauit, tametsi mense Augusto, magnum in CCCXci. cceptum fuerit inter Malatinas,&Antonium Vrbinatium Comitem, bellii. Florebat hoc tempore Ioannes Rauennas, qui cum a Francisco Petrarca multa didicit, tum illud magnum attulit adiumentum hominibus nostris, ut orationem Latinam efficerent, quod complures Ciceronis libros, qui adhuc caecis tenebris obruti, non cognoscebantur, in lucem vindicauit,&docendo,

ad eloquentiam, exercitationemq. dicendi primus uiam aperuit: ut nihil sit mirum, Leonardum Aretinum de illo dicere solitum, uti Blondus testis est: e diuturno exilio ad Italos cloquentiae studia reuocauisse: nam Diuino fauore; ut dicere idem solebat Aretinus, primus post Petrarcam, qui paucos admodum Cicceronis libros uiderat; incitauit ad bonarum litterarum studia, PetruPaulum Vergerium, Robertum Rubeum, Pregium, Guarinum Veronensem, Victorinum, multosq. praeterea doctissimos viros, unde quidquid nunc. Α NN. M. eloquentiae floret apud I talos, manavit. Anno non agesin o tertio supra mil- CCCXCΠι lesimum tercentesimum, mense Februario, Sicina Guidonis Polentani filia , Gentilis Varani Camertium Principis filio in matrimonium collocatur, quae annulum induit, Antonio Montegranello, Ferrariae, Varani nomine praebente: ipsq. Bernardinus, & Hostasius Polentani, Sicinae fratres, Leonoram, &i Catherinam, e nobili Carretiorum familia, Marchionis Ceccae filias uxores. duxerunt: quas nuptias cum Albertus Estensis, Ferrariae Princeps coniungedas curauisset, quod Polentani fratres, Elisa sorore nati essent, eas nouas nuptas Rauennam venientes, Ferrariae hilariter, ac benigne aliquot dies tracta. uit. Britonorium acriter mense Aprili a Pino ordeiaso, qui superiore anno , Riversano etiam fuerat potitus, oppugnatur. Sed Pontificiis iussis discedere ab incoepto coamis est: eius loco, Venantia illi uxor filium peperit, ne cedere Catherinae Cechi uxori, quae & ipsa filio maritum auxerat , uideretur. Sed quamquam magna apud omnes laetitia ob Venantiae partum fuit, cito tamen, ut sunt humana; filio obeunte recidit ad luctum : qui co etiam accidit maior,

uo V I. Idus Aug. cius copiae a Carolo, & Pandulfo Mala testiis, magna clae ad Buseclum superatae sunt, cum diceretur, subsidiarias Forolivianas co . hortes, dum Fauentia transirent, ab Astorgio Manfredo oppressas,pax tamen Octobri mense conuenit. Interea Polentani fratres, cum celebratis Rauennae Regio pene apparatu nuptiis, ad confirmandum imperium uers, perpetua varietate, Lugi; quod antea anno MCCCLXIIII. pridie Non. Novembr. Barnaboue restituente receperant; & Cotignotae possessionem & adimi,&restitui, AVN sibi uidissent, anno ab ortu Christi MCCCXCIIII. pridie Non. Novembr. xciita. cum Nicolao tertio Estensi, Alberti filio, Ferrariae Principe, pro ea Padi ripa, cui ab rectitudine,Fili cognomentum est, ea opida permutarunt. Aliqui non desunt tamen, qui non Lugum, sed Bagnacauallum commutatum assirmant i Sed Polentanos posterioribus etiam annis Bagnacauallo dominatos ANN. M. certissimum est. Insequenti anno Thebaidus Britonorianus Episcopus, qui

604쪽

LIBER . SE P. TIMUS sy

Rauennatem Ecclesiam, Vicarius, pro Cosmato Archiepiscopo administrabat solemni supplicatione omnium ordinum sacra toruin uirorum indicta,praestantes,& uenerandas reliquias sepulcro ex marmore condidit, in aede Vrsiana, ad aram, cui titulus S. Crucis est, a D. Rainaldo Archiepiscopo, uti supra memorauimus, erectam, & dedicatam. In illis, Crucis Christi frustum satis ingens numeratur: adest&myrrhae parum, quam Christi Deo infanti

Reges obtulerunt: omnium autem fere nomen ,& collocationis testimoniti,

ipsi sepulcro ex marmore insculptum adhuc legimus, cum antea subter ipsam aram occulte iacerent. Pcr idem tempuS, cum AZO Est ensis, Nicolaum pro . pinquum , tum primum Alberto patre mortuo, Ferrariensem Principatum adeptum, oppugnaret Opi Zo ,&Petrus Polentan i, AZoni tulere suppetias i Rauennaeq. una cum Ioanne Barbianensii, Cicco Ordetaso, & Ludovico Lago , nariano coactis copiis, per Rauennatem agrum Opigo, ad Padum eas pro A. Σone deduxit: sed cum eas Nicolaus, qui rem senserat, repulisset, traiicere. que iam Padum incipientes, comparatis aliquot navibus, pene oppressisset, confestim Ioannes cognomento Salius, facta in Pinetum excursione multa bona Potentanorum est depraedatus: Franciscus Bellaia Ferrariensis Dux classis, ad caput Hordei, unde fossa Rauennam deducitur, Rauennalium castellum incendit. Moritur proximo anno, qui fuit nonagesimus sextus supra millesi- ANN. M. mum tercentesimu in Hostasius Polentanus, in Diuiq. Francisci, quod D. Pe CCCXCVItri maioris iam appellatum memorauimus, pridie Id. Mart. eius ordinis habi tu indutus ad sepulturam humi datus est: I n oblonga, & quadrata, qua fossa contegitur, e marmore tabula, ubi eius & insculpta imago, haec circum inci se leguntur . Hic iaces Magnisicus Dominus Hostasius de Polenta, qui ante diem

felix Mens occubuis MCCCXCVI. die XIIII. mensis Marti': cuius anima requiescat in pace . Utrim q. ad caput, insignia Polentanorum gentilitia, ad pedes, sceptrum habet. Quod autem, quia ante diem sit mortuus, felicem obii steinscribant, fecisse puto, maximas inter eos fratres dissensiones, quibus Po- lentanorum familia ad extremum fere interitum perducta plane suisset, nisi, dum uariis militabant locis, & cum externis etiam disceptabant, odia intestina nonnihil remisissen t. Sic autem sese inscribere solitos, ex tabulis huius is-culi publicis cognoui. viro, ese Aldrouandinus fratres de Polenta, Rauennae sec.

pro S. Romana Ecclesia, in temporalibus, Uicari, generales, nec non Rectores, Pro rectores, Gurbernatores, atque Defensores ciuitatis Rauenna, σ eius di strictus, ac

communis , uniuersitatis, ct singularum person rum, ipsorum ciuitatis o distractus. Interea cum Ioannes Galeatius Vicecomes, Dux Mediolani primus a Vincislao Caesare creatus, bellum Francisco Gon Zagar Mantuano Principi mouisset, ita illuc omnia Italicorum versa sunt studia, ut nihil Rauenna, neque vero Flaminia ad scribendum postero anno attulerit: Carolus Mala ANN. M.

testa ,&Ioannes e Barbiano, Vicecomitis in Mincio deuicere classem. Sed je ii

Pro imo anno Venetorum opera pax conuenit . Per eos etiam dies Polentani fratres, cum Nicolao Estensi, acerrime de finibus decertabant, & Comi- e e e ti Barbiani opem tulerant , multo a. funestiorem finem habiturum suisset dissi xc v iii

diu inmisi eodem hoc anno MCCCXVIII. Franciscus Cari ara Patauinus Princeps Ferrariam profectus, eam dissensionem, tamquam arbiter. X V. kal. Se-Ptembr. composuisset, ea condicione,ut ab utraque parte ablata quae futilenti in

605쪽

in antiquum statum, antequam utrinque excursones essent factae, restituerentur. Edicta capitalia, damnationes,&quaestiones, antiquarentur : Mutuis subsidiis,dum opus esset,se ipsos inter se iuuarent, atque interea Nicolaus per quinque annos, capitis V eorum, quod & Hordei appellant, castellum, quod ad fossam est , ex Rauennati ad Padum pertinentem, aliqua ex parte restitutum, retineret. Rebus igitur sic compositis, Polentani haud multo post,

. ut Estensis iuuarent partes, coniunctis cum societate Rosae uiribus: cae cohortes erant ueteranorum militum, in quibus militabant strenui Duces; Bartholomaeum Gon Zagam, Estensi infestum, per Flaminiam, ut in Picentes iret, transeuntem, ad Ron cum opidum, commisso tumul mario proelio, cum om-ANN. M. nibus suis capiunt, ingentiq. metu, ac periculo Estensem liberant. Anno

C C C C. millesino quadringentesimo, Pil eo mortuo, qui sic Rauennatem Cardinale, cum Rauennas Archiepiscopus suisset, ita uti diximus, appellabat, licet Rauennates Paulum Scorditum, Ecclesiae Rauennatis Praepositum, & Canorinicum Cardinalem, Archiepiscopum subdclegissent, tamen Cosmatus A chiepiscopus, Rauennatem Ecclesiam Bonifacio Pontifici libere rcsignauit. XVII. Ial. Octobr. Bonifaciusq. statim illam Ioanni Meliorato Sulmonensi, Nicolai, Cosmati statris filio, in minoribus ordinibus constituto, iuris'. ciuilis candidato, detulit, eodemq. die scripsit ad sacratos uiros Rauennates, huiusq. ciuitatis, ac Dioecesis populum binas litteras Romae apud S. Petrum, anno Pontificatus X I. datas, quibus certiores eos hac de refecit. Septimo. autem Idus Novembr. Anglicus Polentanus, Cui donis filius, Protonotari uxApostolicus, in aedis Vrsianae sacrario,teste, inspectanteq. Iacobo Alpino Parmensi, Rauennate Archidiacono, atque item aliis, ic stamen tu fecit: in quo post multa, coenobio D. Petri ad Vincula, &S. Mariae in Luminaribus Rectori, in aliosq. pios usus Legata, haeredem ex asse instituit Opizonem stat rem, du uiueret: eo mortuo, illius haeredes, dimidiam fiuctuum huius haereditatis partem in egentes erogarent, reliquam sibi haberent: nam & ipse id se facere Anglicus affirmat, seseq. bonis omnibus nudare, ut ad expianda sua, ac parentum crimina, resectis rebus huius faeculi inanibus, & illecebris uoluptatum, quod reliquum esset uitae, Divini Spiritus instinctu, percgrinationibus, contemplationibus, precibus, & aliis quae praepotenti Deo placerent, operihus daret. Id uero curasse Anglicum puto, Albatorum religione persu sum, qui sub id tempus Rauennam venientes, maximum ciuibus terrorem intulere . Erant hi, hominum multitudo ingens, quae originem ducere ab Henrico secundo Rege Castellae credebatur: Cui cum esset renunciatuin, Diuam Virginem Dei param, alba ueste contestam, pestilentiam ob maxima hominum peccata, saeuissimam praedixisse, Rex ordinem horum hominum, qui amicu'Io albo induti, orbem peragrarent,& Deum placatum efficerent, instituerat: Viri autem, ac mulieres, albis linteis, oculis tantum extantibus, inuoluti,

ex iis, quas adibant Ciuitatibus, se applicabant ad illos, ac sacerdotem, ingentem Christi Cruci suis xi imaginem praeserentem , sequuti bini ab una urbe ad aliam instructo agmine procedebant: Totaq. iam Italia dissu si, ubiq.ad populos concionabantur, & in compitis precationem Dominicam, salutationemq. Angelicam recitabant. Verum sacerdote horum Principe, iuxta Vi- terbium, capto, & Romae tandem perinde, ac superstitioso, Bonifacit Pontificis

606쪽

LIBER . SEXTUS 1 di

tificis iussu, cremato , finem ille ordo habuit. Postero anno cima ludos ap ANN. M. paratissimos in foro Caesenati Carolus Malatcsta feci siet, pi aepositi sunt dilui C C C C i. buendis praemiis Opi Zo, & P cirus Polantani fratres: per eosdem fere dies, cum Ioannes Briatiuolus, inalo, ut pleriq. scribunt, Astorgii Mansredi consilio, Bononiae sibi dominatum asciui t. Visus est anno insequenti circiter fine A uti MFebruarii ,& Martii initium, in Oriente, satis magnus Cometes: Primum ob C C C Cti scurus, & non admodum longis crinibus, sed clarior in dies. & longioribus.

Durauit per mensem, solemq. Orientem praeibat: Pinus Ordetasus hoc anno Forti uti Princeps, & Scarpetia item Ordelassis, in arce Raualdino, migrarunt ex hominibus. Anno MCCCCIII. Petrus Polcianus,cum Alberico, que ANN. M. Almericum etiam uocabant, Cunii Comite, Ludovico Zagonariano, & Man fredo Barbianensi, Ferrariam prosectus, Nicolao Estensi persuadere conatus est, ut aduersus Ioannem Mariam Vicecomitem, Mediolani Ducem, quem patre nuper demortuo multorum desectiones, Rubeorum q. praesertim, solicitabant, cum Bonifacio Pontifice, & ipsis Rubeis foedus faceret. Quod cuin effecisset Nicolaus, toto eo bello egregiam,strenuamq. Potentanus cum Pontificiis operam nauauit. In suspicionein autem uehementem, Albericum ad duxerat Astorgius Mansredus, Fauentiae Princeps, qui cum Vicecomite se coniunxerat, & Vicecomes Iacobi Vermis astu, Faventinam arcem obtinuerat: Neque uero ii solum, sed & Carolus, ac Mala testa, cum Pontifice, ac Florentinis sociarunt arma, cum tamen contra, pro Vicecomite Pandulsus Malalesta Florentinos ad A retium uastato agro,uexaret,ac Pisis, Perusiiq.bel Ia non deessent. Mense autem Martio, Thomas Nova Genuensis, Castricarianae arcis custos, Pontificiis acceptis litteris, tau ineratis q. sibi nummum aureorum duobus millibus, eam arcem Reipubl. Florentinae assignauit. Is autedatus est huic bello finis, ut Foro Cornelio ab Alidosio, in Pontificis fidem, ac tutelam; ipso tamen Vicario, tradito, Bononiaq.&Assisio, ac Perusia a Pontifice receptis pax sit consecuta: cum tamen abavi mei praecipitem Otho- boni Tertii, feram q. Tyrannidem experti, & Parma patria pulsi, diuersa exilia quaerentes, pars, uiam iis calamitatibus aperuerit, quibus nepotes adhuc, successsii uariis modis eludente, premimur. Anno, qui est pacem illain insecu- ANN. M.tus, cum Fauentiam Almericus infestam redderet, Ioannes Galeatius, Astor CCCCIiu.gii filius, Paulo Ursino Pontificiarum copiarum ductori, qui Bononiae morabatur , accito, urbem ipsam Fauentiam dedit: cum etiam paulo ante Forum Cornelium, Alidosio se dedente, ipsiusq. Vicario urbis relicto, Paulus accepisset. Sub id tempus, Henricus Alserus, Astensis, generalis Franciscant ordinis Praefectus, Rauennae moritur: cuius adhuc sepulchri Rauennae extat ad D. Francisci e marmore tabula, cum eius imagine, nudatis pedibus, sculp-ra, incisisq. circum his uetustate exesis carminibus. uis votigia nudis. Francisii simulabra iuuat exempla tuorum: .

- Hunca'. qui iacet hic, supplex venerare parentem,ri ciuem tulit Hastens proles insigis in urbe

Q. At ferar uir sancta grauitare colendus, ct omni

Eximia virtute nitens, censor fueras, - Propter honestatis relligionis amorem.

607쪽

HIS T. RAVENN.

tiam ut pietas in corde pector emper Firma foret , fidei . pugil, contemptor honorum,

Ambitiosa quibus mortalia corda tumescunt. i

Iam bis novenos, Generatis, rexerat annos

mxe at o novies denos Henricus in orbe,

Claros in astriferi cum stri receptus Olympi,

Liquu humi longa confectum atate cadaver.

Petrus Polentanus cum totus ad acquirendam ex bello gloriam incumberet, sub Malalestae Malalestii imperio, apud Venetos, aduersus Franciscum Carrari uin Patauinum Regulum stipendia meruit: cuinq. inter ipsum, & Anto-nutium Aquilanum dissidiu in fuisset ortum, dum Paulus Sabellus; qui in Venetarum copiarum, imperium, Mala testa abeunte, successerat; inopido Basesanello, commoraretur, Opi Zo Polentanus frater, una cum Venetis quattuor patriciis, ut dissidium componeret, profectus, dum per Brentellas transiret,

ab aliquot c arrarii militibus, qui erant ibidem in insidiis dispositi, cum patriciis Vcnctis captus, ab Iacobo Panico, inopidi Saccensis propugnaculum primo, deinde Patauium ad Carrarium adductus, misere, accrbeq. una cum patriciis Venetis affectus est,nec ante e custodia dimissiis, quam Veneti, Carrario strangulato, Patauio potiti fuerint. Sunt qui captum etiam, & in eodem carcere habitum fit iste Petrii fratrem, ac uitam cum morte comutasse dicant. Opigo tandem emissi is, a Venetis, grati animi ergo, quod eo in bello praeclare se gessisset, in suorum Senatorum ordinem, cum omni posteritate coopta tus cst: Rauennam autem regressus, fratribus omnibus, extra Aldrouandinu, uita iam funditis, illum etiam interficiendum curauit, Aldamq. eius Aldrouandini filiam, ubi Giberto Pio in matrimonium collocasset, solus ipse filii Rauenati Imperio, tam impie, & patris carcere, & fraternis caedibus parto, potitus. Vixit nihilominus deinde, ut iustum Principem decet, amari potius, quam timeri cupidus, commutasseq. genus uitae bono consilio, ac sunt ma felicitate est visus. Elisain filiam, Ioanni Pio, Marci filio: Cassandram alteram filiam, sed legitimo nequaquam ortam concubitu, Ludovico Vatirano Rauennati iurisconsulto uxores dedit. Interea cum Bonifacio nono uicta funem Cosmatus, qui una cum Ioannes atris filio Ravennatem Archiepiscopatum administrabat, Pontifex Mo. esset factus, uocatusq. Innocentius septimus i Ioannem Archiepiscopum sacra purpura exornauit, & sanctae Crucis in Hierusalem titulum illi adiunxit. iisdem autem fere diebus Albericus Barbiani Comes,qui habebat in hac Prouincia, Lugum, Barbianum, Lagonaram, CO- tignotam, Itiolum siccum, Dutiam, Tu uignanum, Granaroluin, Mancolu, Montem cadun uin , Fragnanum, Plebem S. Andreae, Lollianum, & castruin Bononiense, nobilia opida, cum impediret, ne Bononiam commeatus adserretur, a Bal lassare Cossa Cardinale, Legato bello petitus, mense Augusto, Lollianum, Fragnanum, Plebem S. An Arear, Montem cadunum, Maia colu,& Granarolum, amisit: Quamobrem pacem facere cum Legato coaetus est. Sub idem tempus Cicco Ordetaso, Forti uti Principe mortuo, cum Antoniufilium , paruulum, in Principatu reliquisset, ad arma accurrens populus, magistratus sibi ,& dominatum urbis, arce Raualdina, & opidis agri occupatis, ascit t. Ceterum aduenit statim Baldassar Cosa Cardinalis Legatus, uacu-

608쪽

seq. Octobri urbem obsidet,adductoq. secum Alberico Barbiani Comite, ita

eam obsidione diligenter,& ex animo curauit,ut XII. kal. Novembr. Astorgio Manfredo abscindi ceruicibus caput iusserit, quod diceret, significare illu Forolivianis,quae in castris fierent. Postero aute anno, ipsum tande Forumliuiu , mense Maio,certis acceptis,datis q. codicionibus habuit,& ex civibus aliquos Ieeui mulctauit capite,pleros .relegauit,ad portamq. Sclauoniam Cittadellam excitauit. Innocentius Pontifex,contra, Opi Zonis Polentani studiu complexus, cum huius Archiepiscopu urbis gessisset, magnas in eum beneuolentiae significationes praebuit: quibus plurimu confirmaturus Rauennate imperiit Opigo sibi,& filio uidebatur,nis altero Pontificatus anno Innocentius decedens, Gre L M, Mportu XII. succestarem habuisset. Huius Pontificatu, anno abortu Christi M e c c c CCCCVIII. Roberto Imperante,quem Germani,abrogato ob ignauiamVin UI II. cislao Boemo,Caesare designauerant,Ludovicus Barbianus Comes cum equitu, peditumq. magna manu,Castrum Bononiense ingressus,quod tenebat tum Mansredus Barbianus item Comes, Romanae clamauit Ecclesiae nomen. Mansredus in arce illico se recipiens, eam tandem, opiduq. aduenienti paulo post Baldinari Cossae Cardinali Legato,cum exercitu tradidit,mox in Apuliam abiit: itaq. Cossa postridie,admotis copiis,Tussignanti,ac Riolum siccum obtinuit. Eode hoc anno Opi Zo Polentanus Carmelitani ordinis uetustissmi relliagione ductus, D. Ioannis Baptistae teplum,&coenobiu,cui tunc unicus praeerat sacerdos, Canonicusq.illius uocabatur; cum tam e superioribus saeculis plures ibi sacerdotes sacra fecissent; illius ordini cucullatis tradendii curauit,Ioanne Archiepiscopo;qui tum erat Caesenae;& aedis illius Canonico, assentietibus, ac probantiburi condicionibus quibusdam adiectis, quas Iacobus Versellus Bononi ess,eiusdem ordinis cucullatus, Matthaei Bononiensis Generalis praefecti uniuersiq. ordinis nomine accepit. Frequens Rauenae per id teporis crat, sueratq. ut quibus olim in te piis multi sacerdotes sacrificia Deo fecerant, ad unures deuenisset: hincq.& D. Petri ad vincula Abbatem; quem sub id te pus,opizonis Polentani studio,Desiderius Spretus senior, Ioannis filius,aedisVrsianae Canonicus, icinde gessit; & D.Zachariae Archipresbyterii, & Canonicum S. Agnetis; quem antea Abbatem appellatu, in uetustis legi Vrsianae Bibliothecae monumentis; & pleraq.huiusmodi postea fuisse non ignoramus. Quamquam ulto minora haec fuerint, si ad perturbatione horum teporum, non modo Rauennae, sed toto orbe respiciamus: cum tres simul,Pontifices Maximos Benedictus XIII. Gregorius XI I.& Ioannes XXIII. se esse dicerent. In quibus dissen sonibus, cu turbari omnia, confundi etiam bellico tumultu opiro Polenta rius uideret, nullamq.recti,& iusti haberi rationem, praesertim quod acerrimis podagrae doloribus cruciaretur, armis in omnibus dominantibus, se inThomae Mocenici Venetorum Ducis fide,clientelam l. cotulit.Hortatus quidem illum Archiepiscopus Rauennas diligenter,&accurate fuerat,iati ab Ioanne XXIII. sumo Potifice subsidium postillaret, quando Poletanus,se palam Romanae EcclesiaeVicarium,eam urbem administrare profiteretur, sed Pontificis Opieto calamitates intuens, potissimia bello ab Ladisiaci Neapolis Rege illi indicto, fide Venetorii,& Thomae Ducis virtute fretus,cosilioq. ductus Caroli Malalestae, Veneti exercitus Imperatoris,ad Uenctos sese adiungere maluit. Testatu id litterae faciunt,quae in eius cpistolarii familiarium libro, manu Iuliani Monaidini Fauetini,Ioannis filii,scribae sui,exarato, ad Mocenicu Ducc,sum a scriptae ue- l . E e e nera-

609쪽

neratione legutur,in quibus aliquae extant,ubi se Pontificis Max.& R. E. V kariti affirmat: Quamquam dii Rauenna aber l,Hostasius filius,& Praetor Vene tus; quem asIidue Veneti, Rauoianae, ad maius Polentani Principis praesidia, commorari iubebant; omnibus epistolis,&decretis subscribebant. Ἐχautem esibrat perturbationes horum temporum in hac praesercim Prouincia, unde sibi plurimum timere posse Opi ZO uidebatur, ostendunt quae accidere. A N N. M. Nam anno millesimo quadringentesimo decimo, mense Ianuario, Georgius CCCCX . Ordelassis, Thebaidi filius, Francisci nepos, Forumpompilium, dedentibus sese opidanis, recepit, paucisq. post diebus: noctu, perrupto Forili uti muro, effractaq. quam ruptae appellant , porta, cum equite, ac pedite urbem ingreditur , sed sentientibus rem custodibus, qui Florentia uenerant,& eiectus i p. se est, & aliqui ex suis capti, suspendio poenas dederunt. Verum quod assequi Georgius in Forolivio nequiuit, id ut Fauentiae Ioannes Galeatius Manit diis, Astorgii filius consequeretur, iuuit: Eius enim ope, Ioannes Galeatius inciale Iunio Fauentiam ingressus est, & quamquam paucis ante diebus Ale. xandro V. Pont. Ma X. Bononiae mortuo,Baldassar Cossa, Ioannis XXIII.des apto nomine,lii brogatus, amplificandae Pontificiae ditionis studio maxime arderet, tam e Galeatius, Ecclesiae Romanae pulsis omnino Fauentia administris eius sibi integrum.dominatum rapuit: ipse l. Georgius opidum Flumanam, mense Augusto , incolarum astu, occupauit, cum captiui Bartholomeus e Camposte goso, Forili uti Praefecti frater, una cum Catherina cius uxore,&Francisca Ordelaia matre remanerent. His factum est, ut Pontificiis copiis Forum pompilium, extructo etiam iuxta pontem castello, fuerit circumsese sum, infelici licet euentu: si quidem dum munire Castellum nituntur, erumpentibus opidanis, cum manus conseruis lent, postquam certatum diu est,

Pontificii profligantur, captis circiter quadringentis, qui fuerunt in opidum adducti. Tum Aureolani; ipsum Aureolum opidum sponte Georgio dedi. derunt: &in Foroliuio cum dilige ter aduigilaretur ad custodiam, qui suspecti

habebantur cives , pars Bononiam, Florentiam alii, pleriq. Lugum relegati: menseq. Septembri , Ludovicus Fliscus Genuensis , Cardinalis, Legatus, cum insigni potestate, missus est: qui tamen uix urbem intrauerat, uix ded rat se ad cognoscendum statum, cum postero mense, Castellum ad Forum popilium excitatum amisit, irrumpente in illud Georgio, & incendium excitat te. Ceterum cum mox Georgius, fauentibus Ma latestiis, noctu Forum liuium esset adortus, ingrcisusq. ut urbem inflammaret, ita strentie est reiectus, ut id solius demergeretur uiginti quinque,atq.amplius,aliquot uiui capti,strangulati in furca Durint. Itaq. Pontifex cum ex hac Prouincia Almerici,& Ioanniς Barbianensis posteros, ut Omnia redderet tutiora, captis, quae possidebant, bonis, exturbasset, ipsum etiam opidum Barbianu solo aequauit: atq. inde habuit Gordorum familia, Rauenam,cum Mansredus,& Gordus si atros,Bertelli filii; uti docet in libro de familiarum Rauennalium Originibus, Carrarius; huc se ad habitandu conlplis lent,eoq. m*gis id confirmassent, cum postea Allo, Gordi filius, Pontificii iurisconsultus, aliquot annis orchiepiscopi Rauennatis Vicarius suisset: non tamen Ioannis Meliorati Cardinalis, nam ipse hoc tempore, XV II. valen. Novembr. Bononiae mortuus est, & in D. Petri sepultus: Archiepiscopatum Rauennate Ponti sex, Titoinae Peron dolo Ferrariensi tradidit,si aut illa o iurisconsulto, Florentia oriundo. Hoc eode anno Opieto Polent

610쪽

Polentanus,cum Mala testa Malalest ioAriminensi,de non recipiendis maleficis, pactum, foedusq. iniit. Proximo anno, cum Guido Taurelius, uir mili- ΑNN. M.tari oloria florentissimus in Forolivio, pro Marchione Estensi commorare tur , eam urbem; Marchione, ut Pontifici satisfaceret, iubente; Georgici, &Antonio Ordelasis assignauit, qui cum in ense Iunio essent concordissime vr hein ingressi, Octobri, a Georgio, Antonius; qui Cichi filius, Ioannis nepos suerat;ex suspicione captus,& in custodia habitus est. Discesserat hoc tempore Ioannes summus Pontifex, Bononia, I Omainq. contenderat: itaque plebs 'Bononiensis ex opificibus, atque artificibus constituta, concitauit tumultum temere, & Legato urbis, palatio pulso, dominatum inuasit. Postero anno , de ii Gregorius Pontifex Caieta proficiscens, ubi fuerat diu moratus, pridie natalitiorum Domini, Ariminum, unde iam discesserat, reuersus est; &nobiles Bononienses, perniciosis intacti tumultus plebeii consiliis,eam in imperio esse iniquo animo ferentes, conspiratione inter se facta, exturbarunt e dominatu, eum q. Pontifici Ioanni reddiderunt. Anno autem cluartodecimo, supra inillesimum quadringentesimum, popularis morbuβ fere pestilens, has regio- x iiii. nes omnes, cum tussi, ac destillatione, inuafit, uix ut respirare homines pos sent, aut cibum sumere, aut potionem, quod amara Omnia uiderentur i perierunt multi, reliqui aegre evasere. Bellica laude praestantem, Claram Atten- dolam Cotignotanam, Michilini Catti, ciuis Rauennatis, Bagnacauallo oriudi, uxorem, habuerunt haec tempora, quae cum uideret ab Iacobo Neapolis Rege, Ssortiam fratrem haberi in carcere, neque deessent, qui capite illum mulctandum sore iactarent, deductis secum, mariti, sortis cohortium praefecti, aliquot militibus, Neapolitanam regionem sereomnem excurrebat. Fuerat Ssortia frater, La distat Regis copiarum Imperatori sed postquam Iacobum e Marcia, Comitem Gallum, Ioanna, in Ladis lai fratris mortui locum suffecta, maritum sibi asciuit, ea condicione, ut Comitis titulo contentus, Regio abstineret, Neapolim autem uenientein illum, obvii Omnes, Rege in salutassent, extra unum Ssortiam , qui Comitem , illum appellauit, indignatus ob id Iacobus, qui iam Regia omnia animo conceperat , capi illum iusterat , & in carcerem contrudi : fortasseque sustulisset etiam e medio , nisi Michel et tus Attendolus, quem aliqui tradunt S sortiae fuisse fiat rem , coactis, quas potuit, Ssortianis copiis, sese Tricaricum cum firmo praesidio contulisset, ibidemque contineret. Quamobrem Iacobus, ne in ipsi, occupati Regni initio, quidquam aduersus se noui excitaretur, veritus, ct abstinuit ab inferendis Siortiar manibus,&proceres misit Neapolitanos ad Micheletiuin, quattuor, qui de tota re aliquid constitueret. ii dum proficiscuntur, in itinere a Clara, undiq. excurrente, neq. tum fidem publicam a Micheletto illis datam, cogitante, capiuntur,& ni frater dimitteretur, suspendii illis supplicium edicitur Sed hoc tumultu Regina cognito, ita

egit,ut Iacobo, Laurentius, Ssortiar item stater pareret,excederet Micheletius Regno,Ssortiae omne mortis periculii adimeretur. Hanc Claram, pleriq. Marsheritam falso appellant,&cum ex Michilino marito,filiam peperisset, Claram ca Marini Carraccioli, S. Angeli Comitis uxor suit: quam uero Mariam alii vocant,illi Massiliae fuit nomen,& Vgulinus E Corbaria Comes, coniux. Quae quoniam ab aliis in genealogia Ssortiadum secus scribuntur, huc adducere

SEARCH

MENU NAVIGATION