장음표시 사용
591쪽
A NN. M. num vita in Igrauit: illiq. successor postero anno. X. Kal. Februar. ab Urbano CCCL cx . datus est Pileus,cognomento Prata, quem plerique in opido Concordia,quod est Aquileiensis Dioecesis, natum ferunt. Hic cum Patauinus Episcopus ad eam diem suis let, domum ea in urbe, apud D. Antonii Olysiponensis, eorum, qui studerent, commodis aedificauerat, additis etiam, unde uictus suppeditaretur, uectigalibus. Extant Vrbani litterae, quibus Archiepiscopum illum Rauennatem, renunciat apud S. Petrum, Romae. X. kal. Febr. Pontificatus anno octauo datae . atque item aliae pridie kal. Mart. quibus scribit, ad illum se pallium e beati Petri corpore per Anglicum Albanensem Episcopum, sumptum mittere, illi & Petro Auximati, sacrato uiro, quem Pileus , una cum Martino Testa Archidiacono Rauennate, ad illud petendum Romam miserat. Pontificio diplomati inclusum, illi reddendum, dedisse . Hoc autem anno cum in Galliam Vrbanus rediisset, non absque ingenti sanctitatis apud omnes opinione, ibidem decessit. ad cuius solemnes exequias cohonestandas,Bononiam conuenit Pileus Rauennas Archiepiscopus, & Guido Polentanus: Eae A u M M semio pompa, tertio Non. Ianuar. & magna uirorum Principum stequentia CCCLxxi. in D. Dominici celebratae sunt, cum interfuissent etiam Pandulfiis Mai testa Ari ininensis, Rodulsus Camers, Azo,&Beliramus Alidosii, Nicolaus Estensis Ferrariae Marchio, & longo ordine circiter octingenti atrati essent, ossicinaeq. per dies octo clausae perstitissent. Ibi cum esset Petrocinus habitaretq. in regione S. Antonini, per Iaco maliti de Valle Canonicii Aquileiensem,& Angelum E Castellione Aretino,Archipresbyterum plebis Cocanilis, Dioecesis Rauennatis, & Cusettu in de Arnu sano, Neu macensis, familiares, pr curatoresq. suos ab Artabolo, Pontificio in Flaminia Quaestore, ab aliis q. ad quos spectabat, XVII. kal. Februar. petiit ducatos aureos mille, quos, nullo foenore , mutuos dederat Anglico, Episcopo Albanensi, Cardinali, locorum Ecclesiae Romanae in Italia subiunctorum Uicario generali.neque uero eos frustra postulauit, si quidem Anglicus per ipsum Quaestorem, ac magistratus restitui Pi leo statim mandauit. lentesia, Hostasii Poletani; uti supra memorauimus; filia , cum testamento patris, qui illi mille & ducentas pecuniae Rauennatis libras, legauerat, multum de suo iure detractum diceret, Guidone Potentano uendidit, quidquid sibi iuris in paterna haereditate,aduersius Car- rarios statres csset: Hostasius enim Polentesiae pater, Guidonis Novelli patris,& Rainaldi patrui; qui fili t Archiepiscopus designatus; & Lamberti, fratris,
quem Fauentiae intcstatum obiisse diximus, hae res suerat. Cum igitur Guido Carrariis litem intendisset, iamq. disceptatio su nestum habitura finem uideretur, dissidium statim omne Anglici Cardinalis, Episcopi Albanensis, &Pontificii Legati opera compositum esti compositioni q. Constantia Nicolai,& Marsilii Carrariorum mater assensit kal. Augusti, Patavit,in specitante,testet Arsandino iurisconsulto, Rainerit Forti utensis iurisconsulti filio, qui tum incolebat, in D. Magheritae regione, Patauium: cum Carrarii fiatres, iura omnia,possessionesq. ubicumque locorum essent, quae Guido Novellus,ac Rainaldus, suo, Lambertiq. nomine, tum possilebant, cum anno MCCCXXI.mense Septembri, Rauenna sunt pulsi, Guidoni Polentano dimisistenti&Guido ducatos aureos decies mille se illis persoluturum spopondisset: quae tamen ad millia sex, opera Anglici Cardinalis, rediguntur. Bernabouem Vicecomb
592쪽
tem, Lugum& aliquot alia Rauennatis Ecclesiae opida , ipsam q. Bononiam
repetentem , nouum q. bellum, uiolata pace, inferentem. Gregorius XI. Lemovicensis summus Pontifex huius initio anni Vrbano subrogatus, communione , & omni dignitate priuauit. Pileus Archiepiscopus, postero anno.VI. t η' kal. Aprilis in aede Vrsiana, ne optimi Antistitis deesset ossicio, sacros ordi- Lxxii.
nes, magna accedentium stequentia, contulit Legatus interea Pontificius, quo cum Est enses, Carrarii, Florentini, Pisani, Lucensesq. arina coniunxerant, quamquam aduersus Berna bouem,Ecclesiae adhuc locis inhiantem, ad Ruberiam , hoc eodem anno, infeliciter dimicauit, adducti tamen ad suas partes Ioanne Acuto Britanno; qui Berna bouis ad eam diem meruerat stipendia; ita eius copias anno insequenti, in Brixianis campis dissipauit, ut pa- ANN. M. cem denuo peteret Bemabos, atque anno MCCCLXXV. inducias in annum C CC impetrauerit. A Pontifice Bagnacauallum,Cotignotam,& Conflicem, huius opida Prouinciae, Acutus stipendii loco habuit,quae deinde ab Acuto, uigin- c C cti millibus storenis emit Nicolaus Estensis Ferrariae Marchio. Ioannam Polen- L x X V. tanam Hostasi filiam, coenobii D. Andraeae Rauennatis Abbatissam hoc tempore fuisse comperio cum in eodem coenobio Francisca item Polentana sacra uirgo degeret. Andreas e ComitibusCunii,Guidonis filius,accipitrem unum, canes sagaciter odorantes, duos, Guidoni Polentano quotannis praebebat, cum illi Polentanus opidum Fusgnanum, & curtem Donigaliae, iis , aliisq. additis condicionibus dedisset. Fuit autem Guido Polentanus mense Februario, Ferrariae, ibiq. XIII. kal. Martii, in aedibus Nicolai Estensis Marchionis, per Bonsentinum Bosum Iacobi filium , ducatos aureos ter mille quadringentos quinquaginta quattuor Galeoto Mala testae,Pandulfi filio numerauit: quos Antonius Pochepenna Rauennas,Nerio natus; qui quo tempore est mortuus, incolebat Ariminum ; ipsi Galeoto, anno superiore, testamento reliquerat, Polentanus autem cum agros, domosq. Antonii emisset, debebat. Qiai ubi remigrauit Rauennam, foedus cum Ioanne Episcopo Agenense,Pontificio Flaminiae Rectore, Nonis Augusti, in annum, cum in Prouincia exules ita creuissent, ut bonis quiete degere non daretur, iunxit, iis legibus, ut quibus. cumque exulibus, damnatisve, in iis Prouinciae locis, Romanae Ecclesiae nullo medio subiunetis, quae Ioannes pro Pontifice administraret, esse per edicta non liceret, iis Rauenna quoque, &Ceruia; quarum ciuitatum Guido in iis tabulis Romanae Ecclesiae Vicarius dicitur 1 agris q. earum, & omnibus Polentanae ditionis locis, interdiceretur: nemo eos hospitio acciperet, aut iuuaret auxilio, ac potius caperentur, remitterenturq. ad facinoris locum. Quae Reia rubi. secus fecisset, ducentum, priuatus ciuis centum forenis, mulctaretur, si CXuli,poena corpore suisset luenda: sin mulcta pecuniaria, suisset,ltespubl. duplo, priuatus ciuis tantundem dependeret: sic tamen ut numquam Respubl. florenos ducentos superaret, priuatus ciuis, centum. Harum mulctarum pars
altera, fisci Pontificii esset,altera Polentani. In cuius ditionis locis clausis, per ipsiusPolentani satellites, atque administros,etiam Ioanne ipso, eiusve iudicibus, atque administris postulantibus, caperentur: extra ea loca, Pontificiis administris capere eos fas esset. Idem Polentanis satellitibus extra loca clausa
iurisdictioni Ioannis Rectoris subiuncta, liceret. Maleficium in locis, quibus Rector praeest Prouinciae, ubi quis commisisset, cum q. & uniuersitates,& pri-
593쪽
uati cives sui gent persequuti, etiam in agris Polentano subiunctis, eorum ineolae locorum adessent , fauerent q. persequentibus: qui secus fecistent, iis ducatorum decem mulcta singulis esset: ibidem captus, assignaretur Potentanis magistratibus , nisi qui persequeretur, Ecclesiae Romanae magistratus estet: tunc enim illi dandum esse. Quem uero captiuum sibi traditum, Polentanus magistratus haberet in custodia, eum Rectori Prouinciae postulanti, uel eius Magistratibus statim cocederetur. Potentanis satellitibus, Magistratibus q. in Rectoris Prouinciae locis, eadem omnia licerent. Per haec, nihil iurisdictionis
Rectori, in locis Polentani, neque Potentano, in Rectoris, adderetur, aut detraheretur. Sed quamquam haec ad tuc dam Prouinciae quietem apta erant, ingentes tamen undiq. tumultus omnia perturbarent siquidem cum omnibus
graue imperium Pontilicis Max. uideretur, quod Magistratus caritatiui sub .sidii nomine, intolerabilia tributa inclementcr exigerent, plerique ciues hac rei indignitate commoti, Magistratibus Pontificiis Omnibus pulsis , velle se pro Pontifice, ciuitates quisque suas , administrare affirmabant. In iis fuere Nequinu in , quod & Narnia vocamus, Falisci, Centum cellae,&pleraeque aliae urbes, a quibus initium desectionis manavit: licet prior fuerit a Florentinis origo: qui iis sortasse permoti nutantibus populorum studiis , in apertam adhuc defectionem nequaquam lapsis, cum Bernaboue aduersus Romanam Ecclesiam foederati, ad Omnes scripserunt, secunctas Ecclesiae ciuitates in societatem accepturos, si studium libertatis professae fuissent, atque ut ipsi, pro insigni publico nomen libertatis tulissent: sin minus, se illas loco hostium habituros,belloq. enixe persecuturos. Itaque Fortiuium mense Decem.
bri in ipso D. Thomae Apostoli peruigilio, defecit ab Ecclesia; Gibellinaq.
factio, Guellam expulit sibi ualde imparem: cum autem populari libertate XV. circiter diebus, sese Ciuitas rexisset, Nonis Ianuarii, insequentis anni, Pinus Ordelassis, Francisci, ex Ioanne fratre nepos, prima uigilia,urbem ingreditur, cum reliqui Ordet alii inde haud procul abessent: Qui postridie eius diei, in urbem admissi ; fuere autem Sinibaldus Francisci filius, Ciccus,&Thebaidus; magno populi studio, opera poti stimum Petri Pungetti, Iuliani Nomai , Nerii Florini, Calbi Moratini,&Dutioli Latios,Legato Pontificio,& Cichino Mengo, AZZone Argulioso, Iacobo Caputio, Oddone Oddo, &multis praeterea Romanae Ecclesiae studiosis, eiectis , Sinibaldus ciuitatis impetium arripuit . Per cosdem tumultus,ciuitatum proceres,qui occupato su
rum ciuitatum dominatu, inde exturbati, ab Ecclesiae Magistratibus, exulabant, intra Galliam Cisalpinam, atque Apuliam,eiectis Pontificiis Magistratibus, in pristinum statum rediere. Hinc Bononienses, quod se a Gregorio Pontifice frustra auxilium postulasse, & neque se,neque Gulielmum S. Angeli Cardinalem Legatum, ad tantos sustinendos hostes, satis instructos uidere affirmarent, per quosdam nobiles tu mul tu excitato Legatum ipsum urbe egredi coegerunt, ac Republ. instituta,quem statum Libertatis uocarunt,XII. Antianos,&Vexilliserum iustitiae creaverunt. Eadem defectione, Columnii, Ursini, , Sabelli, ipseq. urbis Praefectus foedere cum Bemaboue, Florentinis, Viterbiensibus, multis q. aliis percusso, Pontificiis sese Magistratibus aduersos constituerunt. Nihil tamen fuit, quod aeque omnium Italicorum Principum animos commouerit,ac Perusina defectio. Perusini enim aliorum exemplo,
594쪽
pio ,&Magistratuum tyrannidis praetextu, tametsi arcem Pontificii muniti Gamam in ea urbe extruxissent,& aliquot ibidem milites praesidio haberent, Cometiusq. Bernotius Spoleti,& A sculi Dux, militibus, urbiq. praeestet, sumptis tamen armis,Bernotium,qui se in arcem contulerat, ad deditionem com- .
pulsum,urbe expulerint.Omnibus hinc fere Potificiis ciuitatibus ad desectio nem uersis, cum Antonius Feretranus, Urbinum esset ingressias, totaq. pene Flaminia trepidaretur, Guido quoque Potentanus, legibus abrogatis, quibus Pontifici obligabatur, cum Foricornelii Regulis, ceterisq. qui ab Romano Pontifice desecerant, foedus secit, accedentibus praesertim nouis affinita.
tibus , quas tum, Elisa Opizonis Estensis Ferrariae Principis filia, uxore ducta, tum Aleta filia Guidonis Novelli, Francisco Gonzagae, Guidonis filio,
Aloysii nepoti, in matrimonium collocata, contraxerat. Has urbes recuperaturus Pontifex, Britonum copiis, qui ex civitatibus Armoricae putantur: in Italiam missis, omnem sein Flaminiam perturbauit. Quamobrem Pileus Ra uennatum Archiepiscopus, cum Opida Ecclesiae suae occupari cerneret, Asorq. Manstedus Faventinus Regulus nuperrime Granarolum; quod Romanam Ecclesiam spectat,& ab Lugo, Rauennatis Ecclesiae opido abest ferme millia passuum tria,ui facta cepisset,ipsum q. Lugum suisset bis iam a Barbiani Comitibus oppugnatum, ponteq. potiti filissent, ac intelligeret, quam parum esset Pontificiae ditioni, adeo uiribus imminutae, fidendum, eodem anno MCCCLXXVI. ut Ioannes Baptista Pigna,uir doctrina,atque optimarum artium studiis eruditus, auctor est, in Historia Principum Estensium sua, sexto Id. Octobr. villam S. Potiti ,& opidum Lugum, atque eius arcem Nicolao . Estensi Ferrariae Regulo tradidit, adiectaq. quingentorum florenorum pensione, quam quotannis Rauennalibus Archiepiscopis selueret. Vicarium illum Archiepiscopi Rauennatis fecit: sanxiiq. ut idem ius, & par auctoritas fratre, illius ,&fratris filium attingeret. Id autem eo maiore causa a Pil eo factum Pigna testatur, quod S. Angeli Cardinalis, Vicarius Bononiae, uti diximus, Pontificius, ad quem deserre Pileus opidi illius praesidium uoluerat, renuisset
prouinciam, seq. minus aptum ad tuendum, & conseruandum opidum affirmasset. Interea cum Astorgius Mansredus Ecclesiae Romanae loca infesta red- . deret, turbatis undiq. rebus, Epistopus Ostiensis, huius tum Prouinciae Comes, qui Fauentiae morabatur, eam uariis factionibus agitari conspicatus,
uerit usq. ne reliquarum exemplo duceretur, Ioannem Acutum cuin Britano
rum cohorte euocauit. Ibi postquam aliquot dies perstitissent, ausi magnum scelus, templa, domosq. diripuere: Cumq. Britones, Caesenae, ad arma cucurrissent aduersus citari, aduocatis Britannis, simul irrupere in eos, & ingen viti clade, ad tria millia obtruncatis illis, urbem cruentarunt. Gregorius Pon - sex tot malorum causam , suam esse ab Roma , ipsaque Italia absentiam conspicatus, Romanam aulam denuo, Romam profectus , ad locum suum, unde abfuerat septuaginta iam annos, revexit: sub quod ferme tempus, Venetiis, familia Rauennas Lambescorum , uetusto cognomento Ingagnalia,
cum patritia fuisset, omnibusq. Senatorii ordinis honoribus insignis, finem habuit. Anno insequenti, qui suit a partu Virginis septuagesimus septimus supra millesimum tercentesimum , Guido P Olentanus postquam Caesenatibus fuit pollicitus aliquot militum auxilium, florenorum aureorum miti Lxxvii.
595쪽
Ita sex, in stipendἰum Britonum Caesenae commorantium, d reliqui exercitus Pontificii usibus, Roberto basilicae duodecim Apostolorum Cardinali, Apostolicae sedis in I alia Legato, mutua dedit: oppignerauit autem illi Robertus,
portum , arcem'. ac rurrim Caesenaticam. Iam enim Guitio chisa Ponti cein gratiam redierat , O Ponti sex aliquotc: uitatibus, in quibus fuit nonia, pacem petentibus, eam dederat, amantissim q. iec crat Patientiam tamen Ioannes l lauciatus, nam ita etiam scribi um. 1 oraginta millibus ducatorum:
sunt qui sci ibant uigintii Nicolao Marchioni Estensi uendidi Ged paulo post
Asto: gnas Mansredus exul, si di ione Marci ionis fugata, Sinibaldo Ordelas
& Ioanne Haucii st, Opera I na bouis, fauentibus, rapuit. Paulo post mo tuo Gregorio Potit. Max. Vrbanoq sexto,in eius locum.V. Idus Aprilis anno Aesti se millesimo tercentesmo septuagesimo Octauo, subrogato,cum dissensiones ita C c C Italia multae adhuc fuerunt,ttim Rauennae pestilentia maxime est laboratum:
LxXVIII. Dissidiorum causa in primis filii in ligne, ac perniciosissunum schisma, quod permultos post annos Eci lesiam fatigauit. Nam Clemens VII. XIII. kal.
Octobris hoc eodem anno , Urbano obiectus, in duas omnino partes Ecclesiam distraxit: Ex quibus Rauennates cum tota Italia, Vrbanum, ut uerum
Pontificem, dominumq. complexi sunt: qui Pil cum Archiepiscopum Rauennatem Cardinalem, mense Septembri, titulo S. Praxedis adiecto, fecit. Sub id tempus Samaritana Potentana, Guidi. V. stia, Antonio Scaligero. Verona Principi nupsit. Fuisse autem magna , ct excellenti pulchritudine ferunt, sed formam a superbia superatam: sicut Antonius nuptiarum,& matrimonii diε, sumptu, ludorum l. apparatu plane Rrgio celebrauerit. Contra Clara Potentana Pandulfi,qui in carcere obiit, filia, Christiana animi demissione insignis, ipso eventu, mortalium rerum uanitatem edocta, Franciscanum sacrarum D. Clarae uirginum habitum Rauennae induerat: chim q. hoc anno illius Abbatiosam coenobii gereret, ut resarciret damna, quae superiorum, praesentiumq bellorum tumultibus illata fuerant, praedia aliquot coenobii uendidit. Post e ro anno, licet Bononienses a Florentinis impulsi, praetento schismate, quod xx x I x in Ecclesia uersabatur, iterum sese foederatis applicuerint, ac liberos se, non hostes Ecclesiae praeserentes, statum libertatis redintegrarint, Rauennae t men nihil immutatum, Galeotus Mala testa Caesenam sibi a Gregorio Pontifice traditam, ac magno deinde labore adeptam, pacate ipse quoque administrauit. Cumq. Paulam Blancam Pandulfi Mala testae filiam, Sinibaldo Ord, laso in matrimonium collocasset, ita illum deinde cum Vrbano Pontifice r duxit in gratiam, ut tandem Pontifex suum, Romanae l. Ecclesiae Vicarium in duodecim annos urbis Forti uti cellis additis pra scri istis q. legibus secerit. Cei teri Prouinciae proceres alius alio, in uarias expeditiones abducti, liberum quieti in hac Prouincia locum reliquerant. Almericus Alidosii filius Barbiani, ac Cunii Comes, pro Vrbano. VI..Ponti fice, aduersus Clementis VII. c pias , prope ipsam R omam, ad Marinum felicissime, ut uir erat militari uirtute clarissimus, pugnabat. Ciccus Oi delatus Venetorum ductabat cohortes eo proelio, quo Genii enses Francisco Carrario Patavino Principi foederati, ca- .r a r. iam Fossa Clodia, Venetiis imminebandi Astorgium Maias eduin, cuius hoc anno fratrem , Franciscum, Nicolaus Estensis Marchio, Guidi Polentam hortatu, e diuturno sex annorum carcere, pace cum Astorsio stari, liberum Q luserat;
596쪽
dimiserat; Bernabos Vi comes, ut Venetis satisfaceret, mouere iusterat, in Genuenses, qui crumpentes ex urbe, illius cxercitum, quam societarem Stellae uocabant; ita dissiparunt, ut ipse uix Astorgius , di ismulato habi tu , incolumis clim paucis euaserit: cum tamen ad fossem Clodiam, magna clade superati deinde Genuenses fuerint. Guidonem Polentanum propinquo rum agitati erunt molestiae, cum per hos dies Rinaldus e Monte uiridi, qui Polentanum assinitate attingebat, urbis Firmi Dominus, a Firmanis, quod acerbiora illius imperia se pati amplius non posse dicerent, fuerit ei eruis, nec diu post cum uxore, tribus l. liberis in Opido Monte Falcono captus, & Firmum ductus, proximo anno, capite poenas dederit, in quattuor partes discer ANN. M. plus: filiis autem de moenibus urbis, Vna cum sociis uiginti quattuor, su. C C Cspenss, fractae ceruices essent. Forum Pompilii a Sinibaldo Ordetaso restitui LXXX coeptum. Astorgius Mansredus cum, Franciscum fratrem proditionis in similia lasset; ita enim increbuit sermo; capi ipsum,&in opidum Solarolum, contrudi in carcerem iussit. Sed Franciscus, dum ibi teneretur, captis arcis custodibus,per aliquot opidanorum beneuolentiam,potitur opido; eodem hoc an .no ad XIIlI. kal. Maii, inducias in quattuor menses fecere Guido Polenta.
nus, Galeotus Malalesta, Pandulfi filius, Sinibaldus, Bel trandus, Ioannes Astudi ita enim ibi scribitur; Franciscus Manstedus atque horum assectae,sneulis deinde quattuor mensibus renouatas: Quas Guido Ricci ardi e Muti- Aliana Comitis, filius, quod intclligeret se ex Galeotisoederatis Psse. V III. Kal. Iun. in opido Balneo probauit: Idem postridie fecit Franciscus, Rogerite Doli adula Comitis filius, in Tuscia palatinus, cum in opido Tredocto esset.
Ceterum Carolo Pacio in Rauennate deinde, excurrente, & infestum agrum reddente, mense Nouembri pax conuenit. Cum autem adhuc pestilentia Ra uennae atque omni Flaminia saeuiret, Urbanus Pont. anno M CCCLXXXI. IN facultatem omnibus huius Prouincia' dedit, ut sacerdotem,qui illos a consese L x x x 1 sone criminum expiaret, deligerent. neque uero hoc tantum anno, sed & po steio, adulto potissimum uere , inualuit, maxima l. strage Castrocariam indo A N N. M. Fortiuium, mox Fauetiam, Forum l. Cornelii,& finitimos colles,sicciore licet LYYYu. acre praeditos, male habuit. Advenit tamen in Flaminia hoc anno ad Neapoli anu Regnum aspirans, & Clementis Pseudopotificis partes fouens, Ludovicus, qui tu Aloysius dicitur, Andegauesis Dux,& una secu Allobrogu comes: post qua enim Vrbanus sutiamus Pontifex, Ioannam Neapoli Reginam, quiacu Clemente sentiret,&aliis criminibus notaretur,Regno mulctauerat, Caroluq Dyrachinum renuncia uerat Regem,Ioanna illud ReSnum, Siculum l.Ludovico dono dederat,& eam Clemens donationem confirmauerat. Sed Carolus cum firmo exercitu aggressus Regnum,co potitus est,ac Reginam suspendio necauit. Hinc Andegavensis Dux & suapte uoluntate,& Clementis subdititii Pontificis studio ut Ioannae ferret opem,de cuius adhuc nece nihil acceperat,& Vibanu in de Pontificatu deiiceret,cum exercitu in Italiam contendit:&mense Augusto Flaminiam cum quinquaginta armatorum millibus pera grauit : Obvius illi Guido Polentanus Rauennae Princeps , ossicii causa ,
Orcurrit,& cum partes Clementis tueretur, iuuit commeatu, perpetuus
que illi suit in Flaminia comes . Idibus, iuxta Fortiuium, ad portam Sc lauoniam, duxere castra, quae in rure Ronco sunt metati: ipsiusq. Potentani in .
597쪽
stinctu, Roncum, Bagnotum , & Carpenam, Fortui ensis agri uillas incendiocremarunt, expugnationemq. urbis frustra tentarunt. cum ad Clementis
partes, Italicas adducere ciuitates niterentur, & plei aeq. iam a Clemente starent. Cum autem Albericus e Barbiano secietatis Italicorum Dux , e Piceno, Fortiuium cum tercentis equitibus, eodem mense, esset ingressus, de Galeotus Malalesta commeatum negaret, abiere in Neapolitanum Andegauenses. Hoc anno .XVII. kal. Septembr. Thebaidus Ordelassis,Ludovici filius, pestilentia opprestus , decessit annos natus uiginti novem. Guido Polentanus,Galeoto Malalestae Ariminensi, Caesenae speciatim, Flaminiae generatim Rectori, sex Florenorum aureorum millia, per Ioannem Rosellum Aretinum, Nicolao Balbo,& Ioanni Ugodo nitio Foro Corneliano, procuratoribus suis, Ferrariae, in aedibus Nicolai, &Alberti Estensium Principum, in cubiculo Amo. ris , coram Dondacio Maluicino e Fontana, milite Placentino , & Francisco Ariosto Bononiense, tum incolente Ferrariam , numeranti,portum Caesena. ticum cum arcibus, ac turri tradidit, a se ad eam diem possessum, quod quin isto abhinc anno Robertus basilicae duodecim Apostolorum Cardinalis, Pon. tificis, de Romanae Ecclesiae nomine, pro totidem Florenorum millibus, eum portum, eas l. arces illi, uti supra memorauimus, oppignerasset. Vades autem Polentani,& Malalestae. Nicolaus, Albertusq. Estenses fuerunt. Bernardinus Corius auctor est, Guidonem Polentanum anno MCCCLXXXIII. ab Galeoto Malalesta, Ioannis Hau cuti, & Berna bouis Vicecomitis auxilio, Rauenna pulsum: Mala testam q. Rauennae Principem, ab Hauculo, & Lucio, Bernabouis genero, factum: Quem etiam Principatum; si eidem Corio assentimur; diu obtinuit: nam ad annu MCCCCII. quo Ioannis Galeatii Viceco mitis , Mediolani Ducis, peractum funus est, Pandulfius Malalesta, Galeoti filius, Rauennae Princeps scribitur, qui illi su neri, summa pompa celebrato, intersuit. Faciunt tamen quae a Polentanis gesta in tabulario Reipubl. Rauennatis, & in aliis eius saeculi monumentis leguntur, ut ab hoc scriptore, ob oppugnationem in errorem inducto , omnino putem dissentiendum . Oppugnatio autem fuit, quia cum ob pestilentiam hoc tempore Rauennae, ac multis aliis orbis partibus grassantem , Guido, patricii l. Rauennates, saepe ac diu ruri commorarentur, Galeotus Mala testa, qui assidue in cogitationem incumbebat propagandi imperii, in spem uenit Rauennae potiundae : nam fuere , qui ad eum profecti , dicerent, urbem Rauennam ciuibus sere destitutam , ipsoque praesertim Principe , occupari non esse difficillimum . Quod cum Malalesta , missis speculatoribus, uerum comperisset , statim copiis, quas potuit, comparatis , coactaque non parua manu agricolarum , Rauennam contendit . Verum Guido re interea cognita , ad urbem accurrerat, dispositisque uigiliis cum Malatestiniani, intempesta nocte , scalas ad muros admouissent, non sine miraculo , atque ope Diuorum tutelarium , ut Spretus auctor est : eos facile repulit: tresq. ex iis , qui moenia conscenderant, captos , in furca strangulauit. occupauit tamen Galeotus hoc anno Polentam, Culianellum q. Rauennalia opida,&per Comitem Lucium , Comitis Landi Germani filium , Cerviam Guidoni ademit. Proximo anno, IIII. Idus Novembris, Lucia Can signorii
Scali seri filia, Bernardini Polentani, Guidonis filii uxor, quae Magnificae, &generosae,
598쪽
generosae , ut pater Magnifici & excelsi, titulo in signitur, oppressa morbo,
inspectante, assentienteq. marito, Rauennae , suis in aedibus, quibus erat Palagretiae nomen , in regione D. Michaelis in Africisco , intra domos, &palatia Guidonis Polentani, quem appellant Magnificum , testamentum condidit, haeredemq. instituit Antonium Scaligerum fratrem : Bernardi no marito , quod suppellectilis , & gemmarum reliquum erat, & floreno. rum aureorum decem millia , quae illi Can signorius pater testamento reliquerat ultra dotem , & mediam partem dotis , filiis communibus non extantibus , iuxta leges Rauennates; nam excesserat e uita Guido eorum filius; legauit. Arcas tres,quas obsignari mandauerat,& claudi, clauesq. d nec Veronam mitterentur, apud Alisiam Polentanam, Estensem Marchionissam ; quam illustrem , dicit; iussit esse ; Veronam mitti uoluit ad Iacoba in Fauacii, & Bartholomaeum Veronensem cucullatum , Franciscanum , illi a confessionibus , cum erat Veronae ; ipsi eas , quae q. inclusa in illis essent , uenderent omnia , & in egentes, inq. alios pios usus erog, rent . E panno aureo rubro uestem , uilla nam appellatam , Vrsiano templo reliquit, confici q. ex ea ad aram maximam stragulum iussit. Alteram ea dem condicione , caerulei coloris sacrae D. Vitalis aedi reliquit . Nutrici
hus , ancillis , a cubiculo , quae ibi quinque numerantur , nutricum filiis legauit multa , quae omnia sidet Alitiae , & Bernardini coniugis coinmendauit. Florebat philosophiae, ac medicinae gloria Nicolaus Badaius, ciuis Rauennas nobilissimus hoc tempore , quo Ludovicus Andegavensis Dux, commisso in Apulis proelio, Alberico e Barbiano pro Carolo Rege , &Vrbano Pontifice fortiter dimicante , superatur, & uulnere confossus ,
moeroreq. animi confectus migrauit e vita . Vrbanus maximo liberatus
metu, Neapolim se ad Regem Carolum contulit, sed cum postulata quaedam sua, contra quam putarat, reiicerentur, Pontifex ad minas conuersus, eo iracundiae Regem compulit, ut Vrbano per aliquot dies in publicum prodeundi potestatem non permiserit: Quamobrem dissimulata Vrbanus iniuria, impetrataq. ab Rege uenia , Nuceriam prosectus , cam urbem firmis confestim praesidiis munit, nouos Cardinales creat, septem ex ueteribus, in quibus Pileus Rauennatum Archiepiscopus suit; in carcerem contrudit,&criminum aduersus Regem quaestionem. inchoat. Qua re permotus Rex, Vrbanum , cum satis magno exercitu , Nuceriae circumsedit , omninoq. cepisset, nisi Rai mundus Balcianus , eum , ad proximum litus deductum, Genuensium triremibus ad id instructis clam imposuisset: quibus dum Genuam Pontifex traiicit, ex septem Cardinalibus, quos Nuceriae captos, com . prehensos adhuc tenebat, quinq. saccis inuolutos mari demersisse Platina memoriae prodit, quod diceret, eos, cum R ege, & Cardinalibus Gallis , Cle. menteq. ab eis pseudopontifice creato, contra se coniurasse. Corius tamen scribit , omnes in custodia quidem habitos, sed incolumes Genuam deuexisse. Vtrumque,certissimum est, Pileia in Rauennatem Archiepiscopum,unacu Petra mala Cardinale, Genuam peruenis Iesaluum, indeq. ex Vrbani manibus elapses ambos, ad Ioannem primo Galeatiuin Vicecomitem , mox Auenionem ad Clementem subdititium Pontificem, inexorabilis, S praecipitis, nimiumq. suspicacis hominis iram ueritos, aufugisse. Sub id tempus exitu an-
599쪽
ANN. M. ni millesimi tercentesimi octia agesimi quincti, Fortiuit, Sinibaldus Ordela-C C C fusa Cicco,&Pino Ordelafis, fratris filiis,&aliquot praeterea ciuibus coniux X X XV ratis, nocte intempesta , i Idibus Deccmbris, captus cst. nec multis post men sibus excessit culta cum Ioannes Ordelassis, eius liberandi causa, inulta fiuiastra tentasset. Quoniam uero Almericus Barbiani Comes, a quo ueteris militiae decus est Italicis restitutum, Tusciam armis infestam reddebat, Bononienses ueriti, ne deinde in eos moueret, coniunctis cum Nicolao Marchione Estensi copiis Barbianum, Zagonaram q. opida adoriuntur. Cepit Marchio ANN. M. Lagonaram, Barbianum Bononienses, obtruncato ibidem Alidosio, Alme- CCC rici patre: sed cum opidum, ut polliciti fuerant, minime diruissent, fece-L I re, iit Almericus haud ita diu post, codem iuuante Marchione, illud receperit. Interea cum Antonius Scaliger Veronae Princeps, Samaritanae Potentanae uxori,familiam non ut Principi, sed quasi Reginae comparasset, coq. adductus esset demetiae,ut reiectis ab uxore,pulsisq.ueteribus suis familiaribus,& ministris, nouos ex cius sententia accepisset, qui ad sensum, cupiditatesq. Dominae cum accomodarent, factum est, ut nihil aliud quam uxoris blanditiis studentem, illius i. omnibus annuentem uotis, opes, amici l. deseruerint, multiq. finitimi Reguli eius Regno inhiarent. In iis primus Franciscus Carrarius fuit, Patauinus Princeps, qui misto, cum aliquot equitum turmis, Francischino caldonatio Tridentino, cum esset repressus , maiore comparato exercitu ,illum sedit, ac fugauit. Itaque Samaritanae consilio, Antonius, Ho stasium Polentanum, quartum hoc nomine, Samaritanae fratrem, Rauenna accitum, omnibus copiis suis praefecit: Secum quidem magnam ex omni Flaminia, Rauennaq praesertim, manum adduxerat Hostasius, uerum proelio cum Argone Vbaldino, Carrarii exercitus ductore,ad castrum Baldum com
η e , anno MCCCLXXXVII. mense Martio, tanta clade superatus est, ut xxxxvii. duobus millibus amplius ex suis, desideratis, ad tria autem millia, cum omnibus uexillis, tabernaculis, impedimen iis a. captis,uix incolumis Veronam se receperit. Hinc maior patuit Ioanni Galeatio Vicecomiti, ad occupandam Veronam aditus, quamobrem haud ita diu post Samaritana Rauennam praemissa, noctu Antonius Venetias fugiens, omnia amisit. Sunt tamen qui Samaritanam secum naui devexis e Venetias eum scribant, &Vbaldinum, non AZonem, scd Ioannem, qui filius Agonis suit, appellant, quibuscum non disputo : nam Venetiis aliquando Samaritanam habitasse, ex tabulis Rauennatibus, Venetisque certum est. Percosdem fere dies, Guido Hostasii & Samaritanae pater, Rauennae acceperat, Lucium Germanum Comitem , e proelio sese recipientem , quo in Castrocarianis primo campis, inde ad opidum Russium, cum Cecco, & Pino Ordelafis,c terisque Forti uianis, infelicissime, omnibusq. fere suis captis, & ipso in primis Comite Conrado fratris filio, dimicauerat. Cum suppetias Forolivianis Bononienses, per Guidonem e Sciano , & Philippinum Vermem, ser- ites Duces, tulissent. Interea Pileum Rauennatem Archiepiscopum Vrbanus
Pontifex & sacra purpura priuauit,&de Archiepiscopatu deiecit, Archiepiscopo Ravennatibus dato, Cosmato Meliorato Suhnonense: Pontificii iurisconsultissimo, Diacono,&Valuensis Ecclesiae Praeposito. Extant ipsius litterae Pontificis hacde re datae Perusii; quo se iam e Genua contulerat;
600쪽
Non. Octobris, anno X. Pontificatus, ad populum Rauennatem , quibus
mandat, illum ut recipiant, eidemq. pareant. Habentur & aliae, tum ad uniuersos Ecclesiae Rauennati subiunctos, tum Rauennatii in sacratorum conventui eodem die scriptae,quemadmodum & IIII. Id. alias scripsit ad Caro. tum huius Prouinciae Rectorem , & ad Mala testam, Pandulfi filium, Pisaurensem,& ad Pandulfum Malatestam Ariminensem Regulos,Domicellos appellat ;& Romanae Ecclesiae Vicarios; quibus magnopere hortatur, ut Cosma. tum iuuent auxilio, & commendatum habeant. Rauennam mense Decembri Vercinensis Scaligeri exercitus uenit, quem dissipato iam, ita uti supra memorauimus, Antonio, Ioannes GaleatiuS Vicecomes una cum urbe Verona habuerat, confluentibusq. quotidie nobilibus uiris multis, egregie instruxerat: ne uero esset in ocio, ii primo in Bononie se duxerant, ibi q. complures morati dies, aduersus Forolivianos promouent castra, eam se urbem Ioanni Ordetaso, qui erat in eo exercitu, & equites. C C C. pedites aliquot, atque exules Forolivianos secum ductabat,recuperare uelle iactantes. Aureolum primum tentatum est,inde Flumana, mox Caminatae, cum Ioannes paternae hae- . :reditatis iure, ea si i opida deberi diceret 1 sed cum, nullo dato responso, ballistis,ac sagittis inde reiiceretur, itum est ad alia Rauennatis Archiepiscopatus in Caesenati opida: Bulgariam ibi opidum primo expugnatum est, ac direptum, multis aliis, eo metu, se dedentibus, in quibus Casal bonum fuit,
Polenta, Culianellumque : Inde traiecto amne ad S. Archangelum, ac Longianum abiere: quibus seu stra oppugnatis,Britonorium redire, ac Rauennam
se tandem conferre coacti sunt. Hic uero cum multa inter eos minime conue.
nirent, Ioannes Ordelassis relictis sociis,apud Mala testas militauit,exercitus, cum stipendia deessent,haud ita diu post dissolutus est. Postero an no, quo Bo- A N N. M. nonienses mense Iunio, loco inter Fauentiam&Forum Cornelii medio, castri C C CBoniensis uocati, iecerunt fundamenta, Antonius Scaliger, iam Veronae Prin. LXXXVIIIceps, socio uenenum illi praebente, in Forolivianis montibus, apud Tredo. tium. Non. Augusti, miser, & infelix, migrauit e vita.Pileus ab Clemente subdititio Pontifice in Italiam Legatus missus; cum se adhuc, uti antea fecerat, Cardinalem Rauennatem scriberet; nixus est Florentinos ab omni studio,sensu l. Pontificis Max. flectere: Quod escere cum non potuisset, id tamen in nonnullis Romae finitimis ciuitatibus est assecutus.
