Classicorum auctorum e vaticanis codicibus editorum tomus 1.10. ... curante Angelo Maio Vaticanae Bibliothecae Praefecto Tomus 5. 5

발행: 1833년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 시학

12쪽

EDITORIS PRAEFATIO.

DE VIRGILIO MARONE

GRAMMATICO.

. In multis latinarum litterarum capitibus , quae doctorum hominum labor et industria nondum satis illustravit , duplex illud est de antiquis grammaticis et de lexicis seu glossariis , quorum ingens numerus in annosis bibliothecarum codici-hus adlluc desidet : quam ego rem et in aliis sive superioris sive inserioris Italiae urbibus passim perspexi , et Romae in vaticana omnium principe hi-bliotheca quotidiano usu compertam habeo. Neque vero hactenus hanc doctrinae partem neglexi: edidi enim Frontonis exempla elocutionum , Placidi glossas , Μinutianum de orthographia , Μaximinum de re metrica , et Martyrii fragmentum. Sed haec quidem brevia sere specimina sunt prae illis copiis , quas partim prelo dccrevi subiicere , pamlim idonea narratione ad communem notitiam per- serre. Constitueram autem huic volumini , quod re grammaticali magnam partem refersi , duplicem disputationem pracponere , de grammaticis scilicet et de glossariis seu Iericis vaticanis ; et pri

13쪽

VIDE VIRGILIO

mum de tutinis , deinde etiam de graecis ; tractationem sane milii iucundam , legentibus utilem .dilatandae arti pammaticae linguaeque utrique Per- idoneam; sed quia tot codicum descriptiones , operum facienda excerpta , auctorum pandenda notitia , operosiorem diuturnioremque lucubrationem postulant , ampliandum est. Nunc ut praesenti Volumini quantum opus est praeloquar, de grammatico Virgilio incipiam dicere , homine hactcnu S ignotissimo , quippe quem sere nullus typis editus auctor , quod ego sciam , vel novit vel commemoravit. codex ne i - a. Neapoli anno 3 329. bibliothecam regiam gr*m xivi. cursim invisens, postulavi veterem latinorum gram malicorum codicem , quem vir cl. Cataldus Iannellius in catalogo a se edito n. 35. diligenter SUO more enarrat. Est enim optimae notae liber , saeculo circiter undecimo scriptus , magnumque grammaticorum numerum continens partim adhuc ineditorum ; quos inter animum meum praecipue commovit claritate ipsa nominis viRGILIUs ΜΑRO : quem

quum cupide lectitarem , quantum sermonis duritia ossendebyr , tantum copia eruditionis peregrinoque magisterii genere delectabar. Μox ad opus exscribendum incumbens , sustinatum sane impersciniumque exemplar mihi conficiebam, quod sequentibus annis Neapolim redux absolvi utcumque atque

recensui: qua quidem re nihil propemodum dissi eblius expertus sum: etenim codex tanta prisci librarii

14쪽

barbarie et inscitia corruptus fuit , ut nullum ser- me vocabulum non sit vitiatum: mihi vero et Neapoli celeriter propter arctum tempus lucubranti , et Romae procul codice coniectanti , non medi eris hercle molestia permultaeque dubitationes atque anxietates tolerandae fuerunt. Nihilominus ne sic quidem despondi antinum; sed sicuti Clivensem geographum paucis horis exscriptum edidi, ita hunc grammaticum raptim transcriptum , dein quanta absens potui meditatione expolitum, typis trado. Neque me obiurgandum magnopere puto , si sorte menda varia erroresque a criticis aliquando deprehendentur; Primum quia vetus reapse scriptura plerumque ita se habet ; deinde quia codicis inania versandi brevius iusto, ut dixi, tempus noc idoneam satis commodi- latem peregrinans homo sum nactus: quare qui e

dicem lente et pro libito tractare queunt, ii sane αγαθὴν τυχην laudent; milii tamen benigne igno eant , si quod ipsi elimatius sacere poterant, ego impari conditione infirmatus rudius praestiti. Interim quod hunc fructum ex nobilissima et urbe et bibliotheca retulerim, gaudeo. 3. Nunc ut aliquam Virgilii grammatici n litiam tradam , quatuor mihi hactenus do illo te

tes sese obtulerunt, quorum primus est Cod ex ne politanus , alter codicis romani fragmentum in angeliea ΡΡ. Augustinianorum bibliotheca , tertius Gaiusredus grammaticus adhuc ineditus , quartus

15쪽

denique Abho floriacensis in suo commentario ad Victorii aquitani calculum aeque in edito. Et codex quidem angelicus atque Cainlaedus Virgilii

tantummodo nomen , eiusqUe operum grammaticalium excerpta tradunt sil ; Abbo autem patriam quoque Virgilii revelat Τolosam lai , quam urbem Omni tempore scholarum nobilitate claram sasti docent. Ceterum neque apud Maurinos litterariae Gallorum historiae auctores , neque apud alia doctissimae gentis monumenta Virgilium hune memoratum vidi. Quare Superest, Ut reliquam eius notitiam nonnisi e scriptis eiusdem , quae nunc eduntur , hauriamus. Atque is in primis natione se gallum manifeste demonstrat p. 32. quo lo

co de quodam dicit gallus nouor; deinde p. 44:

multi nostrorum maximρ gallorum. Et paulo post: in quisuwdam gallorum nostrorum S φtis. Habemus igitur hominem gallum Tolosae civem . Virgilii nomen medio etiam aevo in Gallia non est mirandum : complures enim apparent alii, V. gr. apud Cointium in ecclesiasticis Francorum annalibus et , apud Bouquctium rer. gall. et franc. Seri Pt., nec nouapud Μabillonium in annalibus Benedictinorum irgilius diaconus litteras episcopi ravennatensis ad

Gregorium I. ΡΡ. detulit. 3ὶ Ad Virgilium arelaten-

16쪽

GRAMMATICO. Xsem episcopum scribit idem Cregorius si . Ennodius , qui saeculo sexto ineunte floruit duos memorat temporis sui Virgilios , alterum in epist. 33. sic: Virgilius sublimis Dis , tum sangu e quum honestate Praeciρuus , i mi sibi Ravennam excurrendi necessitatem Plurimum dolet. Id ad nostrum grammaticum pertinere vix puto. Alterum in epigram. II 8 - Iaa Virgilium Ennodius nominat, quo loco designari nostrum i quem Ennodius , ut mos morbusve est hominum litteratorum , despi- 'ciebat fortasse vel odio prosequebatur valde suspicaver , nisi eum poetam EnnodiUs, non grammaticum, diceret: quamquam versus quoque Virgilium nostrum iactitavisse non est dubitandum. Sic ergo Ennodius:

In tantum pri qei 'defluxit iam a Maronis . Ut te Virgilium saeetita nostra darent. Si fatuo dabitur tam sanetum nomen hiam illo . Gloria maiorum eurret in opprobrium. Captivo stultus eongaudet sten inate vatos ;Non est Virgilius . dieitur esse lauacu. Externo quotiens voeitaris numine demens . si iihi sunt sensus , prospice ne venias. Cur te Virgilium mentiris pessime nostrum Non potes esse Maro . sed potes esse moro. sul

Virgilii nostri pater videtur Aeneas grammaticus:

hie enim filium suum Virgilium dicit p. so. 34. 94

3OD. I 28 , qui postremus locus rem magis forta

17쪽

pta v tria iet religio.

se consistit, ubi et cognomen filio imponit Maro , quila in eo antiqui Maronis viritus Dodiolueret pet statim avi Martulis aeque grammatici mentio consequitur. Aeneam vicissim Virgilius ter saltem P. 6O. 74. 27. memm appellat ; nusquam tamen Patris nomine in ligitat : quare haud scio an opinari adhuc liceat magistrum tantummodo fuisse ,

non parentem , Virgilii Aeneam. Etenim Aeneam magistrum suum diserte dicit Virgilius p. 74. Insuper Virgilii nostri magister a teneris unguiculis Virgilius asianus suit , qui p. I 24. Pureuio no

tas charaxavit. Verumtamen adulescenS praeceptO-

rem audivit decennio Gratianum grammaticum , ut lego in epitome p. t 3: item Cornelium grammaticum nobilissimum , quam rem ipse narrat p. 33. Quin etiam p I i 7. magistuos suos appellat Sulpiciam quandam et istium , pro quibus ego Sulpicium legere malim atque Histrium. Denique adulescentem se interfuisse conventui grammaticorum

haud minus triginta , ait in epitome p. I O. Condiscipulos suos ipse memorat p. 23. Latoinium; et p. 33. duos filios Iuliani Donatum ac Donem. . Virgilii scripta hactenus mihi nota sunt. I. De

' octo partibus orationis epistolae totidem ad Iuliiun Germanum diaconum, quae nune eduntur. II. Epitomarum grammaticalium epistolae quindecim ad Fabianum puerum in Africam missarum , ut ex p. 3. intelligimus. Ilas quoque ex neapolitano codice ex-

18쪽

tulimus , ab ipso Virgilio in priore opere commemorataS P. II. 36. 57. 59. 68. 34. Ex his aliquot locos P. I 3. 27. 23. 35. 65. mutuatus est Cainise-dus grammaticus apud me ms. in membranis , de quo anglico homine , qui extremo saeculo duod cimo claruit, in disputatione mea de grammaticis vaticanis locuturus sum. Idem tamen Gainlaedus p. 96.98. II . epistolas quoque ad Germanum scriptas legebat. III. Epistola grammaticalis ad discipulum Donatum Bomam missa p. Io 6. IV. Liber commentariorum de mundi creatione adversus paganos P. 92. V. Paedagogus liber poeticus cuius initium refert Aldhelmus in hoc volumine meo p. 5uo. et

546. Ibi enim Virgilium potius grammaticum quam epicum intelligere inalo. VI. Scriptum quoddam P. 9. 90. VII. Opuscula ab Abbone floria consilaudata p. 349. Christianum fuisse Virgiliu in multis locis apparet, linino perspicue ipso dicit p. 3.

Ea tamen tempora adhuc decurrebant, quibus othnici passim supcrcrant . Nam et Fabianus , ad quem noster scripsit epitomas, ex gentilitate ad baptismum acceεsit p. 4; et p. 32. gallus quidam auctor baptigatus dicitur ; et p. 49. Oo Lupum christia- Dum noster memorat ; et p. 38 Donem condiscipulum , prius rhetorem et grammaticum , postea fidelem presbyterum. S. Virgilii grammatici aetas nondum satis explorata milii est ; coniecturas tamen prOPOuam ,

19쪽

pudiisti.

ob quas in sexto christianoruin temporum Sae Pulo colloca nil Lis videtur , dominantibus nempe in Gallia primae stirpis regibus. Nam I. Iulius germanUS, ad quem grammaticale opus millitur videtur mihi sanctus ille Germanus , qui parisiensis saeculo VI. suit episcopus celeberrimus ; in cuius vita a Venantio Fortunato scripta dicitur is ordinatus diaconus turtio aetatis lustro. Porro et praenomen Iulius , quamquam apud Fortunatum non legitur , attamen in Callia iam inde a Iulii Caesaris expeditionibus suisse satis pervulgatum , alibi dixi tu . a. Pag. 23. mentio sit Biga dis reginae litae videtur mihi Rigunt his Chilperici I. filia ,

Reccaredi uxor , quae saeculo VI. vixit. Saltem hinc demonstratur . ' irgilium nostrum saeculo VI. non esse antiquiorem. 3. Pag. 0o. Maximianiam nos Liam appellat , id est aequalem sodalemque . ut Salis apparet; quem hominem ad praedictam aetatem pertinero , mox probabiliter domonstraturus sum. Nihil dico ite Donatis : nam certe Iuliani filium Donatum irgilii nostri discipulum , ncino profecto seniorem illum Hieronymi stridoniensis magistrum putabit, cuius aetate mentio Rigadis reginae fieri

non Poterat.

6. Profecto ad revelandam grammatici Vir illi

a late in catalogus apprime videretur idoneus auctos Apud Bollanis. T. V l. maii pa . 7 8 u) Decios ad Iul. Victorem rhetorem pag. 69. Distii sed by Cooste

20쪽

rum ab illo commemoratorum, qui sane sunt plurimi ; sed quia plerique sunt nobis obscurissimi , parum lucis hactenus suppeditarunt. Nihilominus is catalogus a me perscriptus heic recitabitur , tum eruditionis gratia , quae non parum tot nominibus augetur tum ut his paulatim a viventium doctorum indagine expensis , grammatici nostri aetas liquidius , ut Spero , innotescat. Ac primo mirari licebit recenseri in his Catonem , Ciceronem , ΙΙoratium , Lucanum , Maevium, Τerentium , Varronem , atque Virgilium , quorum nemo tamen ad priscam illam classicamque aetatem pertinet , ut

ipsorum prolata verba demonstrant. Quid ergo P Sine dubio haec nomina adscit ilia sunt ; eo prorsus modo quo tu Caroli magni academia , duo post saecula , fictis nominibus sese docti homines vocitarunt : erat enim Carolus David , Alcvinus Sa- inuet, Angilbertus Homerus , Iliculsus Damoetas ,regiae puellae Gisia Lucia , Guia trada Eulalia, ne

plures nominem : quem morem lepidum sodalitia doctorum hominum nescio quomodo saepe adamarunt, et romana poetarum Arcadia hodie retinet, in qua pastores non solum nomina fingunt, verum etiam patrias ac patrimonia. Νeque est cur quisquam apud nostrum Virgilium tot nova doctorum hominum miretur nomina : est enim temporis summa edacitas , et res praeteritas lubrica inrepens , ut ait quidam apud nostrum grammaticum , raP-

SEARCH

MENU NAVIGATION