장음표시 사용
11쪽
gens Lucretia quam Clara atque antiqua fuerit, argumento sunt Lucretii Tricipitini, Triones,
Osellae, Vespillones, Galli. Quod vero ad cognomen attinet, tametsi rarius in Fastis, et ceteris monumentis compareat, Romanum esse tamen et ex Elegiis nonnullis P. Ovidii, et ex Epigrammatis M. Valerii Martialis, intelligere licet. Sed credibile est, huius familiae Lucretios, equis-stri ordine contentos, Populi honores non magnopere eXPetit se: quod nemo mirabitur, qui legerit, C. Maecenatem Vipsanium, cum et Caesari Augusto, et M. Agrippae Carissimus , atque adco intimus esset, ideoque amplissimos honores capere, atque ad Senatorium ordinem Per- Venire posset, angusto tamen clavo contentum fuisse. Licet etiam dicere, Lucretium nostrum e Vespillonum aut Osellarum familia fuisse, duoque cognomina habuisse; cum ad commune totius familiae cognomen aut Vespillonis, aut Ofellae, cognomen Cari accessisset, vel propter ingenii magnitudinem ac praestantiam, vel Propter morum suavitatem et comitatem, vel propter aliquid tale. Quod. ut facilius credam, facit vel Q. Lucretius Vespillo, iurisperitus, quem Commemorat M. Tullius in Bruto: vel Q. Lucretius Ofella, quem idem ibidem scribit aptiorem fuisse conis elonibus, quam iudiciis; de quo fortasse et Velleius Paterculus libr. II. verba facit: vel potius alter Lucretius Vespillo, cuius Μ. Tullius meritionem facit libr. VIII. ad Attic. Epist. I. et C.
12쪽
Caesar lib. I. et III. de bello es vili; ut credibiles
sit, Lucretium poetam horum alicuius fratrem germanum, aut patruelem fuisse. Neque me mo-Vet , quod Caesar libr. I. de bello civili, Lucretium illum Senatorem appellat: fieri enim poterat, ut ex eadem familia alius esset equestris, aut etiam plebeii ordinis, alius senatorii. Quod si cui mirum videatur, consideret M. Tullium Ciceronem, et Q. Tullium eius fratrem, eqVestri loco esse natos. Finge igitur, ex his duobus fratribus alterum se ad honores petendos, et rempublicam gerendam contulisse; alterum luce POPVlari carere, suum negotium agere, intra Pelliculam se continere voluisse, quod tamen secus factum est; sed finge ita evenisse, procul dubio is, qui aedilitatem maiorem, Praeturam, convsulatUm adeptus esset, ut Marcus, Senatorii omdinis factus esset: ille alter, qui nullum magistratum gessisset, in equestri ordine mansisset. Hoc idem de nostro Tito dicere licet, eum equestri ordine contentum fuisse, cum eius ProPin qui , quod se ad rempublicam administrandam, et ad magistratus gerendos Contulerant, Senatores facti essent. Quo posito et concesso , licebit eum referre in familiam aut Vespillonum, aut Ofellarum, ut praeter Praenomen Titi, et nomen
Lucretii, et cognomen Cari, vel sic appelletur T. Lucretius Vespillo Carus; vel sic, T. Lucretius Ofella Carus. De duobus cognomentis riItem dubitari non debet. Nullum enim dubitandi locum relinquunt P. Lentulus Sura, P.
13쪽
Cornelius Lentulus Spinther, Q. Fabius Maximus Verrucosus, L. Cornelius Sylla Felix, L. CaIpurnius Piso Frugi; et alii, quos longum sit
Haec sunt, quae de T. Lucretii genere comperta sunt. Eusebius autem Pamphili F. eum n tum esse tradidit Olympiade CLXXI , hoc est, Cn.
Domitio Ahenobarbo, et Caio Cassio Longino Coss. anno ab U. G DCLVIII. Alii, Olympiade CLXXII, hoc est, P. Licinio Crasso, et Q. M
cio Scaevola Coss. an. ab U. C. DCLIX. Ex quo apparet, eum M. Tullio Cicerone annis XII. aut XI. Natu minorem fuisse; siquidem M. Tullius
natus est Q. Servilio Caepione, et C. Attilio Sarano Coss. Et ita T. Lucretium Carum, C. Iulium Caesarem , Q. Tullium Ciceronem, C. Valerium Catullum, T. Pomponium Atticum, et horum aequales non longe admodum inter se aetatibus distitisse. Quod ad vitae studium attinet, credibile est Lucretium, cum ad poeticam et philosophiam
natus esset, ingenioque suo indulgens, et natu- Tam suam ducem secutus, philosophiam Epicuream approbasset, ut solutiore animo et com-
modius Philosophari posset, sese Athenas contulisse, ibique Zenonem illum, Epicureorum Coryphaeum, audivisse, atque hoc Pacto totam Epicuri disciplinam accurate cognoVisse atque perdidicisse. Cum esset igitur Lucretius ad poeticam factus natura, ingeniique acumine excelleret, contem
14쪽
tis popularibus honoribus, qui non soliam eque stri ordini, verum etiam plebeio patebant, certe maioribus eius et propinquis patuerant, ) sive quod a populari levitate abhorreret natura, sive quod vitam suam ei disciplinae, quam sequeretur, quamque amPleXUs esset, Consentaneam es
se vellet, sapientem enim ad rempublicam accessurum negabat Epicurus,) constituit se intra fortunam suam continere , PerPetuoque equestrem dignitatem retinere, neque longius Progredi, idque multorum honorum et Clarorum virorum exemplo. Quamvis autem essent hi numero Complures, Unus PomPonius tamen multorum instar ei esse poterat; qui, cum ei honores amplissimos in sua civitate consequi liceret, ita privatus, quamdiu mansit in vita, vixit ta. men, ut viris totius Civitatis Romanae . amplissimis , et ornatissimis, et nobilissimis carissimus fuerit. Quantus autem Poeta sit Lucretius, quam acu to et acri ingenio, quanta sit carminis ab eo scripti, gravitas ac maiestas, quantus ornatus, quam pulchri et Praeclari versus, quanta serm nis elegantia, integritas, atque, ut ita dicam, sanitas, cum omnes eruditi, qui hodie vivunt, intelligunt; tum qui Patrum nostrorum aetate floruerunt, eo maxime declararunt, quod hunc poetam inprimis amahant et lectitabant. Sed ultima illa et maxime veneranda, utpote nondum
peregrinis sordibus oblita, antiquitas non ob scure id significavit.
15쪽
Satis vero interdum mirari non possum, qUae
tanta fuerit in Quintiliano iudicii perversitas, ut
primum cum Macro Lucretium, hoc est, cum musca elephantum, compararit, cum sint inter se maxime dispares ac dissimiles. Macrum autem eum significo, quem Quintilianus noverat. Nam is, qui hodie est in manibus, non est Macer ge manus, sed alius quidam Pseudomacer, in antiqui et veri Macri locum subditus. Deinde scripserit, utrumque esse quidem legendum, sed non ut phrasin, id est, corPus eloquentiae, faciant. Postremo subiunXerit, elegantem esse utrumque in sua materia; sed alterum humilem, alterum is dissicilem. Nam primum Lucretius non fuit cum Macro .c mParandus, Propterea quod nihil habent inter se simile. Deinde quod negat, Lucr iii lectionem oratori Prodesse posse ad corPus eloquentiae constituendum; nihil unquam Qui ii tilianus minus vere locutus est. Nam sive verba simplicia, ac propria, et elocutionem ipsam speCtes, paucis admodum verbis eXceptis, quae Poeta aut suo iure finxit, aut ab Ennio et aliis ficta
usurpavit, Potest orator eX sermonis genere, quo I Ucretius est usus, orationem suam enicere Pri-mUm puriorem atque elegantiorem, deinde uberiorem ac nitidiorem: sive te ad rerum tractandarum rationem convertas, habet, Unde facere Possit orationem elatiorem, grandiorem, eXcelsiorem.
Quemadmodum enim M. Tullius Periclem illum , qui fulgurare, tonare . permiscere Graeciam dicebatur, eo ceteris oratoIibus praestitisse dicit,
16쪽
quod Anaxagorae Physici auditor fuisset: et Demosthenem illum, quem Longinus scribit, ignis
inStar, eorUm, quos assicere velit, animos incendere atque inflammare, tanto maiorem evasisse, quod Platonem in Academia de rebus a sensu populari remotis disputantem audivisset: ita arbitror, eum Oratorem, qui sitidiose Lucretium te. gat, multo maiores in dicendo sonitus editurum, multoque vehementius animos auditorum quasi Per USSUrtim, et, quocunque Volet, impulsurum. Neque tamen hoc ita accipi velim, quasi hoc sentiam, disputationem de Atomis, et de earum conc Ursione fortuita, et de earum motU triplici, et similibus rebus, ad eloquentiae incrementum ac Pondus acquirendum oratori Profuturam : sed hoc sentio , hoc dico, detracta certorum libro-TUm materia , eius tractandae rationem ac figuras oratori magnos et Uberes fructus allaturas, magnoque adiumento ad eloquentiam omnibus sitis Partibus absolutam comparandam futuras; et oratorem ab huius poematis lectione ProfectUm, Ora tionem confecturUm longe grandiorem , magis sonoram, magis arduam, et eXcelsam, magis denique, ut ita dicam , eXstructam, atque eXBggeratam.
Iam quod idem Quintilianus ait, Lucretium esse dissicilem, quid diceret, si his temporibus
natus esset, qDihias a certis hominibus ita depravatus est, Ut - eius pristina facies agnoscatur, cum et aetati Lucretii paene vicinus, et Lucretii eXemplaria integra et emendata, aut certe quam
17쪽
minime corrupta et mendosa habens, haee scripserit tamen P Atqui nihil est in Lucretio magnopere dissicile homini tolerabiliter erudito, et in disciplina Epicuri non omnino hospiti: quia Pleraque in eo sunt, quae non debet ignorare homo honesto loco natus, et liberaliter educatus, ethonis artibus eruditus, nedum is, qui est orator aliquando futurus, et apud pontifices, apud im- Peratores, apud reges, apud Populos opulentos ac Potentes magnis de rebus verba facturUs. Tali igitur ingenio praeditus atque Ornatus, talibusque adiumentis partim a natura, Partim a studio et doctrina instructus Lucretius sese ad scribendum de natura rerum contulit, scribendi quidem genus et figuras et grandiloquentiam Empedoclis secutus; materiam vero , et res ab Epicuro, cuius disciplinam et decreta adamarat, mutuatus. Quo mortis genere eXstinctus sit Lucretius. difficile dictu est; neque multo facilius est dicere,
quoto suae aetatis anno e vita discesserit. Plerique mortuum esse ferunt anno aetatis XLIII. Cn.
Pompeio Magno III. Caecilio Metello Pio Coss. an. ab U. C. DCCI. eodem die quo P. Virgilium
Maronem natum esse nonnulli scriptum reliquerunt. Nolunt autem, eum aUt sua sponte mortem obiisse, aut alicuius morbi vi, ut fit, consumtum esse, sed , Ut eius obitum τραγαω ον faciant, scribunt eum sibi ipsum manus attuljsse. Alii taedio vitae, quod patri Π suam ambitione , avaritia, luXuria, discordia, et similibus civitatum, quae diu floruerunt, et iam sene-
18쪽
XIII seunt, morbis aestuare atque afflictari videret.
Alii aegritudine animi, quod Memmii sui, qui
in exsilium pulsus erat, tristem casum aequo animo ferre non posset. Alii furore percitum , in quem Lucilla, sive uxor, sive amica, amatorio Poculo porrecto, eum imprudens adegerat, cum ab eo amari, non ei necem inferre, aut bonam mentem adimere vellet. Quoniam autem de numero librorum a Lucretio scriptorum nonnulli dubitarunt, et levissimis argumentis adducti, plures quam Sex in eo scrip tos esse existimarunt, videtur hiC error minue dus, atque haec dubitatio tollenda. Omnino igitur sex libros dumtaxat de natura rerum scripsit T. Lucretius Carus. Cuius rei cum sint mihi illa quoque argumenta non imbecilla: Primum, quod grammatici veteres, aliique scriptores, F stus , Nonius, Diomedes iaΡriscianus , Probus , Carisius, Donatus, Servius, Tertullianus, Arnobius, Lactantius, nullum Lucretii librum ultra seXtum Commemorant. Deinde, quod ex his sex libris solis tota Epicuri ratio, sententia ac doctrina, quae quidem ad naturae explicationem Pertineat, continetur; neque quidquam amplius, quod quis de ea dicere queat, reliquum est. Et tamen multa de continentia, et Parcimonia invictu, de honoribus contemnendis, de luxuria et mollitie aspernanda, et de ceteris rerum ad Philosophiam moralem pertinentibus accedunt. Consilium denique Lucretii est, animi tranquillitatem , et αταξαν illam, quam crebro hab
19쪽
hat in ore Epicurus, hominibus asserre. Quoniam
autem duae res inprimis homines sollicitant et conturbant, ut ille Putabat, religio , hoc est, timor Deorum inanis, vitaeque beatae inimicus atque infestus, et metus mortis: his duobus animorum quasi pestibus et crucibus conatur eos liberare, ostendendo Primum, nullum esse Deorum providentiam , deinde nullum sensum post vitam remanere, animosque esse mortales. Quibus vehementer errat Epicurus, et nos Christiani ab eo valde dissentimus. Quoniam igitur neutrum horum facile expedire poterat Lucretius, nisi natura rerum PersPe-Cta et cognita, omnem operam suam in eXPlica da ratione Naturae ponit. Itaque docet mundum sine consilio Deorum, Atomorum concursu foris tuito esse factum; et mundos esse innumerabiles, eodem modo creatos, eosque omnes esse interituros. Ac totum quidem librum tertium in disputatione de anima consumsit: ceteros vero in diversis ac variis quaestionibus, quas lector eX indice earum rerum, quae in singulis libris tractam tur , facile cognoscet.
20쪽
ex Io. Alb. Fabricii Bibliotheca latina a Io. Aug. Ernesti auctius edita, Tom. I. caP. g. LUCREΤII AETAS.T1rus LucRETI Us CARUs, patria ut videtur Romanus, natus est, teste Eusebio, OlymP. I 7 I. u. anno V. C. 659. ante Christum 95. Postea ama-
intervalla insaniae 3 conscripsisset. quos postea Cicero emendavit. propria se manu interfecit anno aetatis quadragesimo quarto. U. C. 7o3.3 ante Christum 5 I. Philosophus de Epicuri schola acutissimus, quem qui legunt, videntur, ut IX. 3. ait Vitruvius, cumr Euseb. Chron. Prosper in Chron. Pomponius Sabinus ad Virg. Georg. III. a 2. hippomanem hibisse ait. a Hoc vix credibile mihi videtur. Neque eo respicere putem Statium lib. II. Silva . in verbis V. 76. ee docti furor arduus Lucretia. Poetarum enim furor laud bilis , Ἀθουσιασμόρ. Pro arduo diffritim ait Quintilianus X. I. qu sensu etiam Statium intelligit Barathius, qui ad eius verba conferen dus , T. I. p. 26o sqq. ubi Vet rum loca eum laudantium vel testimonio eius libenter utentium.
cretii assignat Is. Vossius p. 83. ad Catullum, a Scriptore Vitae Virtilii.