Joannis Grevii oratio inauguralis pro scholis, habita Groningae pridie nonas Apriles M DC XCV

발행: 1695년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ORATIO 1 NAUGURALIS. illa fera agrestique vita ad hunc humanum cubium civilemque traduxit. Beatissima enim haec terrae plaga nunc omnibus copiis, atque omnium rerum abundantia ad facile beateque vivendum circumfluit. Incolatum comitate , assabilitate sermonis , ac morum elegantia nihil illustrius est, iiihil benignius, ut exteras nationes in sui admirotionem rapiant, ac saleis lepore suo pelliciant in sui amorem. Virorum varia eruditione excellentium feracissimo floret proventu Benignitas coeli, soli laetitia, salubritas , amoenitas tanta, ut nihil neque usu uberius, neque specie ornatius esse possit. Sive ornatissimarum urbium magnit dinem , multitudinemque , ubi omnia mirifice nitent, ubi oculis , quocunque eos vertas, nihil propemodum , iiisi politum legans occurrit; sive rei militam virtutem , sive ductandorum exercituum, Castrorumque locandorum peritiam, sive

curam optimarum legum ac judiciorum, sive retia publicae domi forisque gerendae rationem, sive artium varietatem consideres, his omnibus , innumeris aliis dotibus, quibus respublica censetur, nostri reliquis gentibus aut pares sunt, aut si eriores. Quin haec ipsa Urbs, foederatae Belgicae ocellus, quod vigeat, quod fortunata, quod

ampla, quod ingenio Mopere munita sit, quod

32쪽

JO ANNIS GREuri

fitu descriptione aedificiorum pulchritudine in primis prae aliis emineat quod abundet

rebus omnibus ad vitae jucunditatem, facilitatem que necessariis ; quod referta sit incolis .indigenis, quos non magis natalium splendor, plena imaginum antiquarum atria, quam morum decor& lautitia exornat quod ei praesint, Jam pridem praefuerint Viri aut admiranda animi magnitudine , aut insigni doctrina o sapientia , aut utraque re ornati, ac sempiterna laude dignissimi, qui illam tanta constantia , tanta moderatione, tantaque prudentia regunt, Ut mentes cunctorum perstringant , ac stupore defigant quod propterea nobilisTima obsidione, qua eam ante tres viginti admodum annos acerrimi potenti immihostes maximis .in viictis exercitibus constriciam tenebant, tam feliciter fuerit liberata, cum jam

tres populi iuncti foedere, a nobis vi hostili sient

avulsi, nec tantum omnis vicinia tremeret, iatria nostra a nemine non conclamata haberetur, verum etiam atrocis in illa tempestate tota concuteretur Europa id omne litterarum disciplinae acceptum est referendum. Sed nimium multa fortasse de re minime dubia loquor. Haec enim nota sunt, testata, atque in omnium incurrunt ocu

33쪽

ORATIO INAUGURALIS. .

Ut autem elegantiae, ac vitae cultioris magistra est Schola nostra omnitim artium ac sapientiae parens , altrix, conservatrix. Quicquid litterarum in omni orbis tractu hinc inde aut viget , aut succrescit, Scholae debetur. Non enim angustis terminis circumscribitur usus ejus ac utilitas , sed ea tam late patet, quam lati sunt

f nc rerum humanarum ad omne vitae genus sese extendit. Proponamus nobis omnes aetatis humanae partes ac gradus , omnes publicorum temporum distinctiones ac dissimilitudines omnes conditiones rationesque vivendi , atque Caci quae oculis non possumus , animo ac cogitatione contemplemur vidcbimus Scholas ad ea omnia tanquam uberrimos fontes , rivulos suos salutares mittere, eaque Mad)uvare plurimum, cincredibiliter illustrare. Nihil nunc dicam de humilibus artibus , quarum omne opus est in faciendo S agendo , de agricultura , de navigatione, cceteris pluribus. Nihil de iis , quae ad liberales proxime accedunt, de pict ura , statuaria archi tectura, de artibus fingendi scalpendique, in quibus non tantum utilitas quaeritur mirabilis , sed animi haud mediocris oblectatio quantum illarum cultores inter reliquos semper excelluerunt, quando in nostra ossicina, limati prius sue-

34쪽

IOANNIS REVI Irant ac politi Constans enim inter omnes auctores opinio est, cunctas artes tam arct a quasi cognatione , Lindissolubili vinculo cum Musis copulari ac conjungi , ut iis viventibus ac florentibus, florueritat ac nituerint artes, Oppressis vero, extinctis litteris , penitus jacuerint demersae ac prostratae , nec ante potuerint recreari ac se erigere, quam eaedem littera reviviscerent , ac rursus extollerent caput. Mitto,

quod parit Schola, tanquam foetus multiplices edit frugi, attentos patresfamilia , obsequentes cives, patriae amantes , probos S singulari integritate mercatores , claros atque excellentes historicos, sine quibus nulli non pueri sunt, divinos ac ingeniosos Poetas , quorum suavissismis cantibus coelum ac terra personat, disertos ac eloquentes oratores , qui ore rotundo , a celeri canoraque lingua , ceu habenis quibusdam , audientium animos pro arbitrio flectunt, atque contorquent Magna haec .utilia, quis ibit inficia. Sed ad ma)ora properat oratio. Ex Schola enim, tanquam ex equo Trojano prodeunt sortes ac constantissimi Imperatores , qui dies noctesque excubant pro aris c focis contra insultus

hostile. qui invicta manu ac consilii magnitu dine gravissimas injurias a patria propulsant. Pro

deunt

35쪽

ORATIO INAUGURALIS. ν deunt periti ac diligentes Medici, qui avertunt

pestilentiam, morbosque ingravescentes exquisiita ratione provident; qui omnes suas curas, omnes cogitationes conserunt in salutem ac vitam nostram. Prodeunt virtutis magistri, acutissimi Philosophi, qui in magna rerum obscuritate, ac in arte retrusa subtilique versantur . qui cocti immensa spatia, ac solis siderumque situs , magnitudines , intervalla dimetiuntur; qui mundi originem, abditas naturae causas rerum rimantur initia ; qui omnia divina atque humana explorant qui rhdicem vitiorum omnium extrahunt stirpitus qui disciplinam ossici excolendi, eique publicaς componendae viam tenent ac persequuntur. Prodeunt sanctissimi Legumlatores , qui scribunt leges, quibus recta, honesta jubentur, vetantur Drava, turpiaci Leges , quibus supplicio assiciuntur improbi boni defenduntur: Leges,

sine quibus nec societas ulla , nec civitas , nec populus, nec universum genus humanum con11stere, nec rerum natura omnis, nec ipse mundus potest. Prodeunt honestissimi ac praestantissimi Senatores , qui consilio Sc prudentia rempublIcam regunt, propugnant, tutantur. Prodeunt in

tegerrimi udices, qui summa religione, iaci severitate S aequabiliter, laboriosissime ura

36쪽

h IO ANNIS GREVII

vitigantibus reddunt Prodeunt solertes Legum Jurisque consulti, boni Si aequi sacerdotes, qui civi una inter se lites ac dissidia sedate componunt , qui pro insontibus causas orant quibus exploratum est , quid suum sit, quidve alienum,

quantumve tribui cuique oporteat quorum domus est totius civitatis oraculum, quod irreprehensa dat populo responsa petenti Prodeunt pru-dcntos erumpublicarum oderatores , quibus, sicut gubernatoribus cursus secundus , fortunata civium ita si proposita , ut opibus firma sit ac munita , copiis locuples ac abundans , gloria ampla ac illustris , virtute honesta ac honorata. Prodeunt denique casti ac probatae pietatis ecclesiae Doctores , caeremoniarum ac Sacrorum Antistites, qui arcanam Dei immortalis volunta- em interpretantur veram ejus colendi edocent rationem , qui improbos a pravitate vitae revocant ad virtutem S scelerum expiationem; qui beatae vitae inexhaustos thesauros pandunt recluduntque, tanquam in statione positi, pro

salute populi Christiani noctu ac interdiu vigilant

adversus occultas malorum insidias. Sed dies, vox, vires me deficerent , si omnes , qui exliae virtutis S doctrinae ossicina naetiores prindeunt vellem enumerare. Cum

37쪽

o RATIO INAUGURALIS. irCum igitur cereissimum sit, ex minoi talibus Graeciae Latiique monumentis, quasi ex sanctis Sc vulgo ignotis fontibus , omnia studia omnem-oue humanitatem in vitam hominum profluere, dubium nullum est, quin sponte nunc omnes in telligatis, has artes , Xercitationesque virtutum, quas longa serie recensui , tanta ac tam divina munera has artes , inquam, me Graecanicarum Latinarumque litterarum cognitione atque adeo sine Scholarum usu, in quibus harum artium fundamenta jaciuntur , nec recte, nec feliciter posse institui , aut conservari , haud secus, ac si quis sine navigio mare vastissimum vellet transire. Id qui negant, aut quid verum siti, non vident , aut

contendendi tanto studio tenentur, ut etiam ea, quae verissima sunt, impugnare non Vercantur,

habeanturque indigni, quibus exquisitis argumentis respondeamus. Diamvis enim intelligendi sapiendique facultas a natura nobis sit indita, vires tamen suas illa exercere non potest , nisi animus praeclararum rerum studio excolatur velut aurum Margentum , quamdiu in venis suis est reconditum , luto adhaerescit , nullum habet usum, nisi e fodinis eruatur manum industria hominum, S faecibus purgetur. At quis ab omni memoria tanta ubertate ingenii , tantaque dicendi

Dra copia

38쪽

copia fuerit praeditus , qui commoda 8 utilitatem, quam ex ludis percipit orbis universus aptis verbi exponere possit , c ornando amplificare λLicet autem non minor dignitas in Scholarum ra, quam utilitas vertatur, vulgus tamen, rerum eximiarum imperiti, nescio qui terrae filii, qui splendore ducuntur, specie ista, quae oculos serit , inique ac corrupte de iis judicant, existimantque non tam veritatis amore, quam Odio in litteras ac malitia impulsi , rem tenuem esse ab)ectam, in ludis litterariis tempus Maetatem consumeres, plane ut Musiis , earumque patronis bellum indixisse videantur, nisi eos forsan hebetiores natura finxerit stolidioresque quam ut perspicere possint hujus rei praestantiam ac claritatem. Aliter senserunt viri illustres incredi bili sapientia, Sc auctoritate graves. Hi docendi munera inter maxima nonestissima totius reipublicae semper habuerunt, eosque , qui illis sungebantur, in summum locum, atque celsissimam dignitatis, honoris, ac gloriae sedem collocarunt; causati non parvis contemnendisque rebus occupari, sed eos neque ampliorem operam, neque salubriorem patriae navare posse putabant quippe cui non unius tantum, aut paucorum hominum , sed

39쪽

ORATIO 1 NAUGURALIS. sed omnium, sed publicae consulebant utilitati ae saluti Possem hoc infinitis ostendere exemplis, nisi

temporis ratio vestra patientia me brevem esse hortarentur. Sententia igitur in primis M. Tullii, do stissimi Romanorum , erit nobis instar plurium. Qui cum omne tempus suum amicorum temporibus transmisisset cum a privatorum cervicibus pericula saepius avertisset non sine sui capitis atque vitae discrimine Cum tot acentes .afflictos cives ere. xis set suis factis atque consiliis, perditosque recreasset: cum homo novus per omnes honorum gradus ascendisset ad summum fastigium dignitatis, consulatum homi

urbis Romae , in tanta nobilissimorum multitudine, omnesque gessisset magistratus immo tali cum gloriari cum clarissimum illud orbis terrae imperium , domicilium virtutis, sedem omnium gentium eripuisset ex ore ac faucibus conjuratorum, qui pestem e nefarie moliebantur, iisque, qui ci. vium interitum adornabant ac perniciem , impia scelerata arma excussisset e manibus cum Proconsul provinciam foenore exinanitam sablevasset, ac integritate sua, continentia, moderatione prist num ei reddidisset statum ac sormam , hostibus, qui eam infestabant, fusis sugatisque denique cumla, fortunasque suas, cum Vitam omnem, .spir,

tum quoque animam pro reipublicae salute ac

40쪽

incolumitate devovisset, ut senatu consentiente cum populo Romano a Quinto Catulo PAREN PATRIA fuerit cons lutatus Q tamen talis ac tantus Vir liquido audacter affirmat Neminem posse munus publicae sterre majus, meliusγὶ quainti doceat , atque erudia juventutem, his praesertim moribus, atque te' poribus , quibus ita prolapsa en , ut omnium opibus c. fraenanda sit , atque coercenda. iii agis M. Tulli techene intellexisti verba, quae effundi, inconsideraten loqueris 3 Quid Θ adolescentes docere praestat, quam reos innoxios squalore sordibusque, patriam incendiis c direptionibus, interitu es exitio re publicam, caedibus, internecione cives, vastitate S ruinis provinciam liberare Audesne erudiendi munus Quaesturae, Aedilitat , Praeturae, Consulatui tantis dignitatibus praeferres Non audet tantum haec palam ac magna Voce pronunciare

Auditores, sed quod majori admiratione disnum est , ausus est de Verba rebus confirmare , ausus est jam senex, jam praesulgens omni honore ac majestate, ipsemet familiaribus Scholam aperire persuasum enim habebat vir divinus, de in posteritatis exemplum natus, rempublicam nullam esse, si desiderarentur Viri, liberali doctrina perpoliti, apud quos juvenes morbbus, disciplinisque ingenuis tingerentur. En igitur bonestatis dignitatisque maximae acroama verissi

SEARCH

MENU NAVIGATION