Joannis Grevii oratio inauguralis pro scholis, habita Groningae pridie nonas Apriles M DC XCV

발행: 1695년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ORATIO INAUGURALIS. ar

inum ac conspiculam , quod calumniantibus , ac Scholarum soribus os posti ob struere. Eadem sui sententia Socratis, principis Philosophorum, qui ab ipso Apolline dictus est omnium sapientissimus hic interrogantibus, cur nullis rationibus, nullis praemiis posset incitari ad rempublicam a pessendam , quum ejus gerendae prae ceteris esset peritissimus' respondisse fertur Multo majorem utilitatem cum adferre civitati , qui plures redderet idoneos ad radiandam rempublicam, quam qui illam summa prudentia tradiaret. Sed videor

mihi audire reponentium susurrationes , non de puerili institutione ac trivialis scientiae magistris loqui Ciceronem Socratemque , verum de alti-Orum ac praeclararum erum doctoribus. Non inficior Eos tamen nostri quoque ordinis Ioci homines , nostrasque curas, tanquam omnium studiorum fundamenta , Sc hac sententia complecti, dubitandum non est nam in Scholis nostris prima pueritiae rudimenta sunt deponcnda, ac jacienda quarumlibc scientiarum fundamenta necessaria. qui vero illis neglediis majori alicui disciplinae se dediderunt , nunquam ad bonam frugem pervenient, neque Ximiarum rerum atque artium cognitionem assequentu. sed oleum Sc operam e lude erunt perdituri, ac si cum effoeta muliere in

spem

42쪽

IOANNIS GREUHspem prolis consuescerent Fluctuant enim humana Omnia, quae non sunt in sedibus illis, inuasi fundamentis, constituta. Hinc in bene ordinatis

florentissimis rebuspublicis ipsi Viri summi, qui

magistratus summos gesserant , ac principem in civitate locum tenebant , praecipiendi munus sustinuerunt Minos Cretensium, Lycurgus Lacedaemoniorum , Hipparchus Atheniensium praefuit S publicae rei, Scholasticae Romae pueri Praetexta deposita deducebantur a parentibus vel necessariis ad Viros , qui dignitate claudatarum artium doctrina prae ceteris eminebant, ut ab illis optime formarentur ocVocarenturque a luX-uria atque libidine, ab otii atque intemperantiae vitiis, nec non assiduis cultortationibus incitarentur ad humanitatis studium AE ad laborem in negotiis , cum publicis, tum privatis , fortiter ferendum circa hos perpetuo Versabantur adolescentuli , hos sectabantur , hos prosequebantur ubique. In republica Laconica itidem praeficiebantur educationi tam puellarum , quam puerorum, Viri magistratibus maximis Mimperiis perstincti, qui has

docebant pudicitiam o temperatos, moderatosque mores , illos modestiam, reverentiam majorum, litteras legantiores omnibus vero aequi bonique anaorem Sc vclut genitricem vi autum,

43쪽

ORATIO INAUGURALIS. i

frugalitatem ingerebant. Hcbraeorum liberi libe' raliter educatione doctrinaque puerili institueban tu a Prophetis. Inde toties in sacris litteris Pro phetarum discipuli, Scholae aperte laudantur. Helium sacerdotcni audivit Samuel Singuli quoque Apostoli in ludis Xercuerunt juventutem

ac in moribus eorum corruptis mcndandis elaborarunt. Joannes, qui primus homines salutaribus tinxit aquis, inde vulgo aptistae cognomen invenit, docendi genere magnopere inclaruit.

Gamalielis Paulus, Pauli Timotheus fuit auditor. Quin, Christus esus , Rex regum , a Orbis

Sospitator, magistri personam suscepit, habuitque discipulos ciebo , quos separatim ac diligentissime erudiit. Sed nescio, me quis aestus de dignitate dicentem longius ortasse, quam par erat, abripuit. Tantus enim honor iis, qui litteras docent, tribuatur necesse est, quantus ipsis liticris tribui solet , utpote quae sine illis nullius sunt usus, pretii nullius, nullius existimationis. Quis nunc erit homo oris tam ferrei, quis animo tam agresti ac duro , qui ausit c ccesssitatem, utilitatcin Scholarum S dignitatem in ince tum dubiumque revocares Scholarum beneficio piaclitiam adolescentia egregie educatur , sanctissimisque instruitur disciplinis Scholarum be- a nefi-

44쪽

i. JOANNIS GREUH

reficio aetas senilis traducitur quiete , placide

splendide Scholarum beneficio traistantur gubernacula reipublicae Scholarum beneficio regna administrantur. Scholarum beneficio verus Deus religione vera , quae maximum humani generis

pignus est, colitur Scholarum beneficio viae, Si apertae, simplices, direct ae traduntur, per quas velut albis quadrigis vehimur ascendinaus in coelum. Quid multis Scholarum beneficio totus terrarum orbis regitur atque gubernatur Bouae mentis palaestra sunt Scholae, undamentum ccclesiae, seminarium reipublicae, pietatis, modestiae, humanitatis, doctrinae quasi templum, ac sacrarium quas qui contemnendas putat, is vincula convellit non modo litterarum humaniorum , verum tiam utilitatis publicae vita que communis. Sed contrahenda sunt vel hujus

navis , remis inhibendum est, eaque subducenda, ne in altum provect a longius portum non inveniat Pleniori autem ore laudanda est, .in coeliani jure ac vere serenda Amplisimi hu)us Urbis Senatus prolixa in liberalium artium Doctores voluntas, Mincredibilis munificentia in Scholam tuendam, ac fartam tediam conservandam. Fidem Omnem superat, quantae curae Illis sit eruditio omnium rerum scienti quam faveant ingeniorum

45쪽

ORATIO INAUGURALIS. Tum culturae, quanta vigilantia, quanta diligentia, quanta animi magnitudine collapsas dejectasque res litterarias Scholasticas restituant. Id quod non ita pridem inculenti Tniis argumentis deci

rarunt nostri Proceres. Nam cum acerba Mimmatura morte doctissimi ac celeberrimi Decesibris mei,' EsΑLii Mo Ah Cuti, hic locus vacuus siet factus,

cumque illius desiderium aequo animo nemo posset ferre, lugerent Collegae moererent discentes, atque ipsa cathedra ob interitum Praesidis sui desideratissimi qualeret, ac ingenti quasi convicio Amplissimorum Patrum auxilium imploraret, flagitaretque, ut fanaretur plaga ibi imposita, Scgravis haec actura resarciretur tam anxie, tam ibilicite, tantaque providentia ubique circumspe-Xerunt , ac perquisiverunt Varias urbes , varias regiones , a nobis longe remotas , invenirentne

quemdam, qui boni Docioris numeros posset implere, nullis parcentes laboribus, nullis sumptibus, adeo ut nihil fieri potuerit illustrius, nihil accuratius. Neque haec commemoro, Auditores, a

ctandi gratia , quoniam ipse potissimum fui ad

hoc munus electo iis Cabsit invidia dii iis nemo enini profecto Mnatura ratione alienior est ab omni Vanitate, Minani laude, quae mihi gloria videtur miserrima, quam ego sum quin Sc agnosco meam

46쪽

ingenii imbecillitatem , neque mihi unquam solao blandiri, aliis semper tribuo plurimum' crum

ut meo tiam praeconio testatum Omnibus facerem Amplissimi Senatus effusum studium' finitam benignitatem erga artissimam hanc Illius

Filiam cujus rei memoriam nulla unquam delebit oblivio , neque ullo tempore de a ommuni gratissimus sermo conticescet Vellem nunc, A ditores, tantam in me es vim L facultatem dicendi, ut immortale hoc Gravissimorum Patrum erga litteras totam civitatem beneficium, prorci di nitate, ornare, in astra tollere postem. Nihil enim magis ad tutelam felicitatis publicae consero, quam honestarum artium scientiam liberales disciplinas florere quam maxime Laete mur igitur, ac communi studiorum nomme gaudeamus e singuli, Si universi. Gaudete litterarum LMusarum amantes, quod ea in dignatione& pretio summo haberi cernitis, quae Vobis sunt

in deliciis Gaudete Musae , dulces ante

omnia audete, quod tales Custodes nactae estis, Qui non minorem vestrarum, quam publicae rei curam erunt. Gaudete Cives, quod libera vetiri domi, in vestro sinu ac contubernio, docti nae ac

sapientia tyrocinia ponere postant, ' natali lo sub . oculis vestris adolescere , quo nihil a

47쪽

o RATIO NAUGURALIA irremibus jucundius est, nihil honestiua, nihil gratius Gaudete vos in primis studiosiJuvenes, Gaudete chara Capita, Gaudete, quod haec discendi occasio vobis datur, Qtantum tribuitur beneficium Vestra enim res agitur Agnoscite per Deum immortalem tantum munus, quod vobis offertur, atque illo fi uimini. Patriae Parentibus pro singula i erga vos beneficentia ac bonitate gratiam referte maximam, incredibilem, immortalem Gratiam autem referetis, si vobis ipsimet non desum ritis, neque vos privaveritis hujus beneficentiae fructu Si summa ope incubueritis in litterarum studia, in iisque imbibendis tempus omne consumpseritis. Omnia alia fallacia sunt, caduca, fragilia , lubrica eruditio est una altissimis defixa

radicibus, quae non tantum propagatur continuo,

sed .nunquam ulla vi labefactari potest, nunquam dimoveri ex sua sede, statu , nunquam depelli de loco. Ad hanc adspirate mirifica vigilantia pleni ad hanc omnibus viribus contendite si famae vos, si gloriae, si dignitatis quaedam cura

tetigerit. Fugite desidiam, languorem, inertiam.&, tanquam infestissimos animorum scopulos, de clinate. Apta est aetas ad varios corporis ab res perserendos Patet trita via. Me ducem, aue potius comitem, habete assiduum diligentem.

48쪽

, JOANNIS REVII

Equidem quantum opera , vigiliis, auctoritate,

consilio efiicere potero , nihil praetermittam, quod ad incrementa, processus vestros pertinere arbitrabor. Docebo, admonebo, initabo urgebo, excitabo, aliquando etiam, si res ita flagitabit,

obiurgabo , increpabo , castigabo. Neque enim

vobis blandiar. Contemnam vos, si vos litteras contempseritis sin autem amaveritis eas, amabo quoque bos, vestra commoda mirum in mo

dum.

Vobis vero, Consistes ac Senatores Potentissimi, quibus verbis gratias agam, quod tam ample, tam benigne, an honeste de me ensistis, ut mihi praecipue hanc provinciam credere ornandam, ad claram hanc ac honoratam stationem cunctissasfragiis evehere volueritisse Tantum enim in me amorem Vestrum, tantamque benevolentiam qua me estis complexi cum maxime, silentio praeterire

non possum. Quid habeo nunc aliud optare, Patre Amplissimi , quam ut hanc , quam de me concitastis opinionem, sic, ut opor et tueri queam, utque in dies vehementius Vos de me ita statuisse laetemini Intelligo enim, quantum onus sustineam, quantum mihi omni studio Rossicio omni ope opera sit enitendum, ne Vestrae Vos unquam honorificae sententiae quam de me habuistis,

49쪽

ORATIO INAUGURALIS.

Poeniteat. Ne Vos autem illius poeniteat, nullum tempus a me dimittetur, neque diurnum, neque noct urnum , quin de ingenuorum juvenum, qui

hanc Musarum aedem celebrabunt, commodis at

que profectibus, quod cogitandum sit, cogitem,

quod faciendum , atque praestandunt, id non modo non citigiam abnuamve, sed appetam etiam atque ultro deposcam. In his enim mihi omnia constituta esse decrevi. Nihil a me, pro Vescia singulari humanitate ac sapientia, exigetis spero, cui humeri lacertique mei serendo non fuerint pares, in primis si perspectum plane ac exploratum habueritis me nullam nec corporis unquam, nec animi contentionem recusaturum, unde aliquam haec Schola utilitatem atque emolumentum poterit percipere. Neque enim dubito, quin omni cultu, summa, qua Vobis devotus sum, observantia , nec non perpetuo obsequio erga Vos studio vero ac sedulitate in fingendis Merudiendis Vestris , Vestrorumque civium liberis a cile 8 Vobis ceteris omnibus sim satisfacturus , quamvis mihi ipse fatisfacere nunquam potuero. Ea mihi utique curarum omnium antiquis-ssima est futura , ne Vestram, qui me clegiliis, expect ationem prorsus fallam , ac destituam. Haec verba velim existimetis foederis vim esse habitura,

50쪽

IOANNIS GRE VUDon orationis, teque ea, quae Vobis polliceor aerecipio , constantissime esse observaturum, diligentissimeque acturum. Vos nunc appello Praeceptores ornatissimi, Collegae honorandi ad os mea tandem declinat oratio recipite me eadem voluntate, eodemque

amore , quo me ad vos vocavit Amplissimus Senatus Meam ainicitiam , meam benignitatem, meum

ossicium vobis bona fide promitto defero. Non me superiorem sed parem cognoscetis Colite concordiam colite pacem, sine qua nec publicae res, nec privatae bene geri possunt atque huic uni curae estote intenti, ut virtute, probitate, bonis moribus, Graecae Latinaeque Linguae cognitione, arte bene dicendi, quae divinas humanasque scientias illustrat juvenes instruantur. Illa enim priecipue in Scholis nostris sunt docenda. Aliae disciplinae graviores , de caussis rerum naturalium, demorali civili doctrina, de arte disserendi, quae Logica vulgo vocatur, vi quae similes, quae si

perant captum adolescentium , nostrae fidei creditorum, reservandae sunt Scholis aliis sublimioribus , ubi haec , cum ingenia ad ea intelligenda maturuerint, ratione illa, via, qua decet, tr duntur. Nam si in nostris Scholis hae arto a curate .utiliter possunt tractari, cierete si

SEARCH

MENU NAVIGATION