장음표시 사용
12쪽
ΟΤ V proprio &c. Cum nuper ad huius almae Vrbis M ornamentum, & publicam studiosorum omnium utilitatem nostro iussu instituta in hac Vrbe fuerit officina librorum pulcherrimis characteribus, & summa cum diligentia imprimendorum, praesertim sacrorum, ecclesiasti Corumque scriptorum , accersit6 Venetiis, & huic negotio praeposito dilecto filio Paulo Manutio, cum eruditissimo ui-TO , tum paternae in hac arte laudis , & industriae imitatore , Prouidere, sicut aequum est, volentes , ne eius labor, & industria, quae fructum aliis allatura est, ipsi uni detrimentum afferat; quod euenturum esset, si libros eius diligentia, &cura non sine magnis sumptibus emendatos , & impressos, atque editos , alii postea imprimerent, atque ederent. mino re forsitan etiam adhibita ciligentia: Vniuersis, & singulis librorum impressoribus, & bibliopolis tam extra, quam intra Italiam, sub excommunicationis latae sententiae poena, nostrae uero, & sanctae Romanae Ecclesiae temporali altioni immediate , mediate ue subiectis, etiam sub poena quingentorum ducatorum auri fisco nostro applicandorum, & amissionis librorum ipso facto, etiam sine declaratione cuiusquam Iudicis incurrendis, inhibemus dc interdicimus , ne quis ullum ex libris aut ecclesiasticorum scriptorum, aut cuiuscunctu e generis , qui aut nunquam ante editi fuerint, aut quos ipse Paulus primus , sublatis mendis, correxerit, declararitue , seu corrigendos , dcclarandosue curarit, siue illi Graeci, Latini, linguaue Italica communi, siue e Graeco sermone in Latinum, Italicumve conuersi, imprimere, uel ab aliis impressum uendere, aut uenalem proponere , & habere audeat per annos quinque, ab eo tempore , quo Paulus eum ediderit , computandos : Mandantes dilectis filiis nostris Camerario , & Vicario Vrbis. necnon Gubernatori, Senatori, Camerae Apostolicae causarum Auditori , dc aliis Urbis ordinariis Iudicibus, Legatisque, Vicelegatis , Gubernatoribus , dc Potestatibus terrarum sanctae Romanae Ecclesiae , Baricellisque , & executoribus earundem, ac uenerabilibus fratribus singularum extra terras praedictas ciuitatum Archi et i scopis , & Episcopis, eorumque Vicariis , ut quoties ipmis Pauli nomine requisiti fuerint, ei essicacis detensionis prae sidio assistentes, praemissa omnia, & singula contra inobe dientes , & contrauenientes ad executionem censurarum, dc poenarum praedictariim omni, & quacunque appellatione remota , procedant & quilibet eorum procedat, inuocato etiam
13쪽
si opus fuerit, auxilio brachii taculatis. Quia uero dissicile esset hanc nostram ceduIam originalem ad singula ioca deferri r Uolumus quod de eius tenore, quod ad prohibitionem nostram huiusmodi attinet, credi debeat exemplis .in ipsis libris imprimendis, seu etiam non inserto tenore, narratis e ita quod sola narratio, seu enunciatio in ipsis libris, ut moris est, facienda ad effectum, ut contra inobedientes, ut prae . fertur, procedi possit , sufficiat. Et maioris efficaciae causa uolumus ut originalis ipsa cedula per Cursores nostros hic in Urbe in locis consuetis, ut moris est, affigatur, & publicetur; ne quisquam ignorantiam eius ualeat allegare : Decernentes irritum,& inane quidquid secus fieri contigerit: Non obstantibus constitutionibus , & ordinationibus Apostoli cis , priuilegiis quoque , & indultis quibuscunque aliis su per imprimendorum librorum facultate forsan concessis , &innovatis, ceterisque in contrariu facientibus quibuscunq;.
14쪽
IV, multumque cogitanti mihi,Sancitissime pater, qua uia miseris his nostris temporibus afflictae iam, ac propemodum deploratae catholi cae Christianae religioni succurri, ac subueniri posset, cum multae sedulo uestiganti in animum occurris ient, nullam tame breuiorem certioremq; aduersus insurgetes nouos haereticos reperiri possie existimavi, quam illos non argumentis, ac disputationibus tantum, hominum ingeniis inuentis,
atque dispolitis, ut adhuc factum est, sed praecipue uetustate ipsa,doctrinaq; a Christo, & ab Apostolis ipsis ad nostra usque tempora repetita, conuincere, ac confutare. uera autem esse,quae dicimus, constat ex eorum scriptis,in
15쪽
quibus nihil aliud quaerunt, nec alio
unquam respiciunt, quam imperitis, ac in lectione Sanctorum ueterum minime exercitatis hominibus imponere , ac persuadere,ea,quae ipsi docent,
a Christo primum, deinde ab Apostolis ipsis accepta, nostram aute doctrinam , quam per Apostolicam Sedem, cui tu nunc Beatissime Pater sancte, ac honorifice praees, habemus, nouam, ac propterea commenticiam esse, ex ipso scholasticorum,ut blasphemant, fonte , annis abhinc paulo amplius trecentis prodiisse. hoc gladio Ecclesiam omnem traiicere, his dolis antimas in interitum trahere, his artibus miseros, ac infelices Christianos decipere conantur. subtrahunt enim se quotidie a nobis eo omnes praetextu, quod certiorem se, ac uetustiorem ex
ipso, ut falso iactant,expresso Dei uerbo ductam salutis doctrinam , ab his nouis hominibus,quam ab Episcopis& presbyteris accepisse se dicunt. Quae omnia cum falsia sint, ac sole cla-
16쪽
rius a ueritate ipsa discedant, nulluq;. adhuc quo tanto morbo plene subueniretur, inuentum remedium sit, pretium operae facturum me esse existimavi, si a ueteribus, aetatum, ac prouinciarum omnium, orthodoxis p tribus , ueluti coacto ex eis Cecumenico quodam ad hanc rem concilio, a ceptis , propriiS ipsorum uerbis, sen tentiis, contra hos adlatrantes haer
ticos ostenderem, diuinam, & ab ipso Christo ad nos usque manantem, doctrinam esse, qua hodie Romana Ecclesia utitur, quaque semper etiam usa est,cum ei in Petro promissum fuerit, defuturam nunquam esse illius fi dem,nec portas inferi aduersus ea unquam praeualituras, sed ab ea potius, ueluti omnium matre, ceteras in fide cofirmandas fore Ecclesias. incipiens igitur a sacramentis, quibus ueluti si ptem ualidis, firmisque columnis, Saepientiae ipsius domus, hoc est Ecclesia ipsa Christi firmata est, omnem eo . rum historia a Christo primum, mox
17쪽
8a ueteribus ipsis orthodoxis patribus
acceptam; in unam ueluti sacrae religionis catenam conteXtam, coposui.
Vsus sum autem hac in re ideo non meis, sed ipsorum ueterum patru uerbis , atque sententiis, ut non disputationibus, quibus facile a uersutis hominibus uersuta etiam tergiversatione respondetur, nisi ubi tantum erat opus, sed antiquitate ipsa, contradicentes haereticos confutarem. Quid enim certius, ac ualidius hoc ta deplorato aevo,male persuasis, deceptisque hominibus , ad confutandos eorum errores , poni ante oculos potest, quam ipsum Dei uerbum, orthodo
Xorum omnium aetatum ac locorum
patrum auctoritate expositum, atque enucleatum Θ praesertim cum constet apud omnes, eos non minus doctri nae puritate, quam probitate uitae amicos Dei, & fideles Christi fuisse ministros, plurimique eorum religione nostra, effuso etiam pro ea sanguine, propagarim In capita uero ideo opus
18쪽
ipsum partitus sum, ut Catholici h bere ipsi etia possint, unde singulis in
dubiis erudiantur. Quot autem quantosque hac in re labores ipse pertui rim , illorum iudicium sit, quibus e
perimento cognitum est, quantu openae, ac studii, quantumque tempori & assiduitatis requireretur, ut ab uno tantum homine, multis humanis auxiliis destituto, omnis ferme tam g corum , quam latinorum antiquitas
uestigari, legi, ac uersari potuerit. Decreueram aute hanc sacramentorum
historiam una omnem editione promulgare : uerum dum ad operis absolutionem nauiter incumbo,ac semper aliqua noua, quae iam inuentis auctoritatibus addam, sedula lectione perquiro, proptereaque editionem ipsam libenter etiam remoror, amplissimus praesul Ioannes Moronus Cardinalis, patronus meus, apud quem pro sua immensa benignitate familiariter hospitor , rogauit me, ut aliquid sibi ex laboribus nostris, quos quotidie
19쪽
aduersus haereticos elucubramus,I gendum ostenderem. quod cum me facturum pollicitus essem, forte eu nit, ut tunc hoc confessionis, & anti quarum paenitentiarum opus prae manibus haberem: tradidi, legit, laud
uit . indeque propter catholicae religionis ardentissimum amorem, quo erga Christianam pietatem ,& sinc ram fidei ueritatem mirifice affectus, haereticam prauitatem semper est aversatus, ut ex legationibus eius Germanicis, & omni uita, doctrinaque, multis etiam examinationibus approbata clarissime constat, uersus ad preceS, adhortari coepit ut ederem. Ego dilationis causas subnecteba multas, quarum illa praecipua obtedebatur, quod
totum sacramentoru opus absolutum a me non erat, partemque tantum in
lucem edere parum decere uidebatur. uicerunt tandem illius preces . quis enim ego eram, qui homini de catho Iica religione optime merito, tot honoribus , ac dignitatibus praeclarissi -
20쪽
me lancto, patroni mei Reginaldi Po
li Cardinalis, uiri nunquam satis laudati c mei etia amantissimo cotraducerem Θ praesertim, cum ipsius ope, &beneficentia eiusdemq; in aedibus historia haec cosessionis extremam a me susceperit manum, & eius editio ad publicam pertinere utilitatem uideretur. cosensi autem eo libentius,quod infelicibus his nostris teporibuS, magis omnium hoc sacramentum non solum ab haereticis oppugnari, uerum
etiam a prauis,ac scelestis hominibus, qui dedecori sibi futurum putant, quod occulta sua, ac inhonesta facianora cuiquam patefiant, discerpi, i
riderique animaduerterim,cognoue rimque hac in re eo periculosius magisque noxium, ac damnosum esse, si huius salutaris, diuinaeque institutionis medela desereretur, quo crimina maiora, crebrioraque hac aetate, amplius forsitan quam unquam antea nosolu perpetrantur, sed saepius dimissa, saepius etiam ab eisdem numerosius,