Oratio de philosophiae natura

발행: 1852년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rumque sors, ut ita dicam, nascitur, quum non utilitatis causa, quam ex iis speramus, sed propter ipsam, qua nitent, praestantiam eas colere coepimus. Et ne quis putet, blivagam ore et jejunam hanc rerum cognitionem, nec fructus, ad quos non attendere videmur, esse laturam bonam enim seret frugem, et uberiores percipiemus fructus, ut illi ipsi , qui doctrinae studiis et

sapientiae dediti sunt, ad hominum utilitatem suam prudentiam intelligentiamque potissimum conserant. Videtis igitur A. R., si sine imperii proferre ac dive fas naturae provincias nostrae ditioni subjicere velimus, necesse esse , ut disjecta cognitionis membra colligentur et in disciplinarum formam redigantur. Est vero et aliud studiorum praesidium, non in conjungendo, sed contra in dividendo positum. Operarum dico partitionem, eo magis necessariam, quo latior pateat doctrinarum campus. Ossicia inter se diviserunt homines, et

suis quemque implicitum videm negotiis. Hic enim non nisi ad ea attendit, quae mari caelove fiunt plantarum ille formas et vicissitudines perscrutatur. Alius id unum in rebus corporeis curat, quod spatium occupant, suaeque disciplinae splendidum μαθησεως nomen imponit, quid de caeteris existimet ipsa hac μετωνυ μια demonstrans. Alius in animalia inquirit , negligit reliqua ut verbo dicam, unusquisque immensae illius doctrinarum areae unam sibi quam colat partem eligit. Eadem in disciplinis consecutio, quae in artibus quaestuosis et illiberalibus. Τantos enim per operarum dis-

12쪽

- 1 tributionem essecimus processua, ut vix credibiles videantur, quae si acta non esset, φυσιολογια conditio non dubito quin nostra aetate eadem esset atque Graecorum, imo multo adhuc deterior. Ita autem res humanae se habent, ut commoda sua ουemper incommoda sequantur. Universum genus hum, num quotidie sere progreditur singulos homines saepius retro ire nemo negabit. Sordidarum artium sequimur exemplum. Idem operariorum numerus in uno die, negotiis distributis, plura fabricatur, quam per anni spatium antea conficere potuit singuli vero operarii, in sua quisque arte excellentes, caeterarum artium, ni medicina adhibeatur, adeo rudes sunt, ut cultiorum virorum nomine vix digni videantur. Doctorum virorum eadem paene conditio, ut summo jure contendi

potuerit, apud antiquos quidem qui eruditionis laudem

quaerebant omnes ad humanitatem pertinentes artes atque doctrinas mente sua complexos esse nec ullam intellectus facultatem neglexisse nos autem ingenii quasdam tantum vires, paucissimas saepe ad maturitatem perducere.

Quid enim essedit operarum illa partitio Eruditorum

hominum maxima pars, in una disciplinarum provincia omnibus rebus praecellens, reliquas omnes aut parvi facit, aut, si magnis eas esserat laudibus , non ita tamen colit, ut paulum aliquid ultra primas litteras progressa sit. In moralibus praesertim doctrinis ingenii istae cernuntur angustiae Physicarum enim disciplinarum qui uni alteri se dedit reliquas etiam quodammodo cum ea

13쪽

conjungere earumque aliquam sibi comparare solet notitiam. Moralium autem qui hanc illamve perscrutatur, caeterarum admodum vulgo rudis et inscius est. Quod

quo magis appareat, quid morales disciplinas intelligam,

et originem unde ducant, explicandum est. Nihil habet dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint et obsint, nec ulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur.

Est igitur hoc maxime necessarium, non ahium naturam, sed homines etiam nobis subjicere et ad usus nostros adjungere, ut eorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sunt. Quod ut sacere possimus, eorum indolem noscere debemus, animi affectiones et cupiditates quibus movetur, leges denique, id est constantem et perpetuum ordinem , qui in vehementissimo etiam animi impetu observatur. Nec in singulis hominibus consistere possumus inprimis attendendum ad eorum congregationem, ad humanam et civilem quae dicitur societatem. Unusquisque omni ope atque opera eniteretur, ut alios omnes sibi soli, suae causae Suoque emolumento subjiceret, nisi duae res

essent, quibus improbum illud privatae utilitatis studium coercetur. Nihil enim appetentius similium sui, nihil rapacius, quam natura, nec quidquam est, quod ad se rem ullam tam alliciat et tam attrahat, quam ad amicitiam similitudo. Ipsa natura , praescribens , ut homo

14쪽

- 13

homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam quod is homo sit, consultum velit, vi rationis eos conciliat et ad orationis et ad vitae societatem impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velint ob easque causas studeant parare ea, quae Suppeditent et ad cultum et ad victum, nec sibi solis sed aliis quos caros habeant tuerique debeant. Sic ipsi inter se aliis alii prodesse student in hoc naturam ducem secuti, commune utilitates in medium asserentes mutatione ossiciorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincientes omnium inter omnes societatem Natura solitarium nihil amat, semperque ad aliquod tamquam adminiculum annititur, ex quoessicimus, hominem naturae obedientem homini nocere non posse. Quid enim interest, motu animi sublato, non dico inter hominem et pecudem, sed inter hominem et saxum aut truncum aut quidvis generis ejusdem At praeter hanc nobis ingenitam caritatis societatem alia etiam medicina est, quam homoeopathicam dicere mihi liceat. Sibi enim soli prospicere eo quisque impeditur, quod caeteri quoque homines sibi singuli consulunt, quibus, si conjunctis viribus utuntur, unus homo, etiamsi validissimus sit, multo est infirmior. Multorum enim odiis nullae opes possunt obsistere. Non deerunt unquam, hoc me non fugit, qui aliorum spoliis suas facultates, copias, opes augeant, quaeque ipsi non tribuunt aliis, haec ab aliis desiderent; sed animadverto etiam, horrendos hujus ludii eventus, quantum hu-

15쪽

mana valet imbecillitas, iisdem reliquorum omnium studiis averti. Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita omnium inter omnes discedatur, propior est ejusdem gentis, nationis, linguae. In qua ut multum valeamus et communi utilitati servire possimus, necessariam esse ipsius cognitionem, accuratam rerum, ex quibus non tantum conflatur et esscitur,

sed in quibus etiam posita est, notitiam, ex iis, quae disputavimus, cuique patebit. Nova igitur disciplinarum series oritur, quae quum ad hominem, animum dico physiologia enim quae nunc dicitur physicis annumerata est), pertineant, moralium nomine recte significari olent. Facta est eadem in illis tum conjunctio tum distributio, quam in physicis quasi digito vobis monstravi. Nec alia fuit consecutio. Idem universi generis humani progressus; eaedem in singulis hominibus ingenii angustiae Theologorum enim maximam partem in juris disciplina omnium rerum videmus ignaram jureconsultis ne nomina quidem cognita sunt summorum virorum, qui religionis causam tuiti sunt eamque a sordibus humanis purgaverunt. Qui privato uri operam dant publicum jus gentium historiam, reipublicae constituendae et tuendae rationem negligunt; qui in rerum publicarum varietate versantur juris principia vix curant Artium ingenuarum et elegantium natura atque historia paucissimis cordi est a plerisque contemnitur, in gravioribus studiis, ut jactant, occupatis.

16쪽

Εst igitur in aperto, A. A., operarum partitionem doctrinarum progressui adeo necessariam esse, ut eam negligere et ad antiquissimam conditionem redire nequeamus una autem tantorum incommodorum causam suisse,

ut anxie quaeramus, num aliquid reperiatur, quod damna

arceat, commoda tueatur. Nec laustra quaerimus summus enim omnium rerum gubernator, humano generi

prospiciens, plerosque arctissimis unius disciplinae finibus circumscribens, paucis quibusdam majqra largitus est, eosque in summo posuit montis jugo, unde omnia ejus latera atque omnem ei subjectam vallem oculis terminare possint. Plurimas scilicet easque maxime diversas disciplinas mente sua complectuntur, et ita complectuntur, ut earum rationem et vinculum, quo colligantur, penitus perspiciant. Nec enim multiplicis variaeque docιrinae jactatores sunt hoc ipsorum proprium est, omnes illas disciplinas ad artis perpetuis praeceptis ordinatae modum revocare, ut eam in toto mundo ubique intelligant continuationem seriemque rerum, qua alia ex alia nexa et omnes inter se aptae colligataeque videntur Exemplo rem confirmare liceat. Si quis adeo eruditus est, ut quid humanum genus primum in religione, tum in civili ratione, deinde in litteris, tandem in artibus, sive honestis, sive sordidis, profecerit, ac- eurate possit explicare, non is sum, qui in eo spem salutis ponam. Si autem plurium disciplinarum variarumque eruditionum ornamento acerrimum unxerit

et subtilissimum judicium, ut tantae molis capax sit,

17쪽

et religionem, rationem civilem, litteras, artes denique liberales et quaestuosas, arctissimo inter se vinculo cohaerere sibi persuasum habeat si ubique in rerum consecutione easdem observatas viderit leges, eandem normam, etiamsi distinctis progrediantur viis et ad diversos fines homines tendant, tum sine dubio is est, qui nobis succurrere et ex angustiis singularum doctrinarum nos eripere possit. In iis, quae de rerum natura disputantur, plures jam conati sunt, diversas eorum partes in corpus redigere, et in omnibus naturae provinciis certum et immutabilem ordinem, inviolabiles leges et continuum ab uno gradu ad alterum progressum monstrare. Alii ab imis inde, quae in terris existunt, corporibus usque ad hominem,

vita ac ratione praeditum, unum esse nulla re interruptum tenorem, in quo nihil omnino desideratur, perspicuis ostenderunt argumentis. Alii in ipsarum terrarum mutationibus sive μεταμοονοσεων serie eundem Observatum vident ordinem, quem in incolarum mutationibus

perspiciunt Alii denique, et sensibus et animo totum hunc κοσμον percipientes atque comprehendentes, eandem ubique sabulam agi, cujus nec primus actus nec extremus a poeta neglectus est, omniaque rerum genera, quibus plurimae occupantur disciplinae, iisdem legibus subjecta esse docent. Is horum, ni fallor, ingenio tribuendum, non partes naturae, sed ipsam nobis cognitam esse naturam.

Nec in moralibus disciplinis desunt, qui operam dant,

18쪽

ut eas colligent atque artificio et via tradant Litterarum enim historiam conjungi et componi videmus cum artium, φυσιολογιας , juris, civilis rationis, ipsius religionis historia Publicarum etiam rerum vicissitudines. quarum cognitio ab aliarum omnium rerum cognitione separari solebat, ad opiniones et sententias hominum, qui aliquam in iis sustinuerunt personam, relatae Sunt. Maximos etiam populorum motus ac tumultus, rerumque publicarum commutationes ita cohaerere cum iis motibus atque conversionibus, quibus philosophia et religio fuerunt subiectae, ut ab iis divelli nequeant, dilucide jam demonstratum est. υδαμ γα κινουνται μου σικης τροποι ανευ πολιτικων νοριων των μεγιστων, est,' φησι τε σαμων και ἐγω πειθομαι.

At videte, A. A., quo tandem , tardo pede progressi, pervenerimus. Ipsa haec disciplinarum colligatio , cujus finis est, ut omnes aliquando in unius disciplinae sormam redigantur, philosophia est, et philosophus is solus dici meretur, qui ad hunc finem tendit, et eadem ratione plures doctrinas inter se conjungit, qua in ipsis singulis doctrinis diversae conjunguntur sententiae. Ad summum igitur philosophiae gradum nemo accedit, nisi

qui omnes omnino disciplinas, cunctas humanae scientiae partes, arte concludere, in omnibus mundi provinciis, sive ad corpus pertineant sive ad animum, eundem ordinem easdem leges observatas esse demonstrare possit. Quis autem est, cui hanc Corinthum adire contigit 3 Quis omnem rerum universitatem tam accurate novit,

19쪽

ut in nulla re peregrinus sit atque hospes Quis rerum physicarum ac moralium aeque peritum se profiteri potest Paucissimi sane adeo beate vivunt. Apud hos solos summa invenitur philosophia, ad quam quo propius, accedimus, eo digniores sumus philosophi appellatione. Philosophicae inquisitiones ac disceptationes, si talis

earum indoles est qualem delineavi nullum certe habent in cultu horrorem Allicient potius quam deterrebunt eruditos, qui in una altera doctrinarum parte excellunt. Quodsi ad ea attenti, quae philosophiam simulare solent, hostilia adversas eam induunt, eamque contumeliis insectantur, injuriae criminis rei vix videntur. Naturalis quae dicebatur pliilosophia, in ipso hoc saeculo omnium fere sermone celebrata, imo janua dicta, qua effracta et revulsa tota pateret natura, hodie inutilis habetur contemplatio, quae philosophis sorte in deliciis esse potest, physicis autem admodum vana est et sterilis. Etenim si, ut ab ipso scuELLINGI dictum reperimus, illius est, ad hanc respondere quaestionem, num Omnino consistere possit natura, nullam sine dubio utilitatem physico asseret, qui ad φαινομεν tantum attendit,

parum curans, utrum in mente sola, an etiam extra

cogitationes existant. Verum ab inani hac disciplina, abstrusis occupata quaestionilius, verbis utenti aeque abstrusis, philosophiae honorem a udico. Mihi philosophia naturalis, quam apud eos ne quaeratis, qui ipsius auctores atque principes dicti sunt, ea doctrina

est, quae ostendit, totam naturam opus esse summa arte Dipjlias by Cooste

20쪽

persectum, cujus diversae partes emciunt, ut totius artificii vis atque splendor augeatur, aut, si quis malit

hoc simili uti imperium, cujus diversae regione arctissime cohaerent eademque prima lege reguntur. Haec tanta luce res corporeas persundit, haec tantopere exacuit ingenii aciem, ut totam naturam mentis oculis terminare et vinculum perspicere possimus, quo remotissimae res

colligantur. Nec hujusmodi disciplinae momentum et auctoritatem ab ullo umquam physico, cujusvis naturae partis ipse contineatur finibus, parvi factum iri, audacter contendo. At procul ab ea absint qui in ipsa astronomia, hemia physiologia, parum admodum prosecerint,

et paucis quibusdam animo anteceptis rerum informationibus contenti, uπMoιαν contemini habeant. Nemo ad eam accedat, nisi qui uπειρικας disciplinas quam accuratissime fieri potest cognoverit, et in ipsarum omnium quasi centro potitus, levi opera ad quamvis Orbis partem se movere possit. Est mihi in hac philosophiae parte HUMBOLDTIUM, ne aliorum nomina recitem, dux atque auspex. Ipsius audiatis verba, quibus suam rationem ac disciplinam eleganter exposuit. Hoc, inquit, licet enim in Latinum illa convertere, hoc cogito, rerum universitatem vere univerSitatem, corpus, intelligere in singulis rerum sormis caladem percipere conditiones, easdem naturae leges et ab ipsis his legibus ad causarum nexum adscendere. Incipit

hoc mundi seu naturae ordinis intelligendi studium ab iis conditionibus, quibus physicae mutationes ubivis uris

SEARCH

MENU NAVIGATION