Oratio de philosophiae natura

발행: 1852년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

elaborare disciplinis, quas omnes procul dubio, quibus patriae salus cordi est, maximi aciunt. Utinam vobis quoque Academiae cives laeta tantum accidissent. Sed eheu vestro ordini plures socii a morte, quae nec juvenili parcit aetati, erepti sunt. Supremum obierunt diem

GUILIELMUS MOLEMANS, ADOLPHUS THEODORUS DYON BARENDA, ARENTIUS ANUS OsΚEN , et ARENTIUS CORNELIUS UGO BOEZER.

At quid eorum nomina in memoriam vobis revoco, quae pia mente colitis p Ingenii dotes animique virtutem diram mortem non arcere, experti estis A parentum amantissimo pectore divulsos vidistis filios, in quibus vitae et senectutis omnem reposuerant spem ac selicitatem. Ne umquam talium exemplorum obliviscamini. Hilaritatem aetas vestra amat et exposcit, nec, si intemperantem Senem excipiam, morosis juvenibus tristius cogitari potest spectaculum verum in media laetitia finem ante oculos habete;

omnes enim una manet OX,

Et calcanda semel via leti. Μixta senum ac juvenum densantur funera nullum Saeva caput Proserpina fugit.

Ad vos me converto, amplissimi Curatores ut reseram de civibus nostris, quorum causa ipsa haec academia vivit et oret, in quorum honestate ipse academiae honos nititur. raeter tristia, de quibus dixi, caetera

32쪽

laeta omnia atque austa. Non molestam, sed jucundam regendi provinciam mihi reddiderunt viderunt hujus urbis incolae, vel in festissimis praeteriti anni diebus,

in tanta juvenum frequentia, ita omnia esse peracta, ut vituperio nullus superfuerit locus, contra eorum urbanitas et legantia omnium laude digna sit habita. Non possum , quin, sollemnem illam dierum hebdomadem, cui omnes intersuimus, memoria repetens, de illustri hac juvenum corona optima quaeque perem. Hoc enim audiatis velim , cives academici me quadragesimum et tertium, quod celebrastis, lustrum recordantem, non tantum dispositionem laudare, qua omnia venuste et eleganter digesta suerunt, sed etiam, ut cum praesentibus sutura copulem, omen accipere. Quid enim Qui in res festas et ocosas omni virium intentione incubuistis, eundem sane in gravioribus animi ardorem ostendetis, ne umquam, in ludis serii, in seriis ludere videamini. Ingenui, faceti, remisso homine digni fuerunt ludi vestri, sed memores etiam eritis, non ita a natura nos generatos esse, ut ad ludum et ocum acti simus, ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque majora Nec tabernarias dedistis nec planipedesne Atellanas praetextatas egistis, cogitationem et mentem ad illustrem patriae historiam revocantes Muneri vestro et studiorum et vitae ratio congruat. Eorum suscepistis personam, qui primi hic cuRIsTuM secuti sunt; ne vestitu tantummodo et ornatu Christiani sitis, sed

mente imprimis ac moribuSP, in τεκνα φωτος περιπα

33쪽

Rhetoricorum, qui litterarum inmollandia instaurationi servierunt, mores et opera penitus perspicere conati estis: ipsi, hac in re eorum exemplum secuti, litterarum laudem, qua majores nostri floruerunt, adaugete Nobiles egistis viros, qui terra marique , in artibus et doctrinis, immortali gloria gentem nostram assecerunt; ipsi elaborate, ut eorum nomine digni, patriae libertati, Vigori ornamento prospiciatis Pendet a vobis civium salus in ecclesia, in scholis, in summis reipublicae

muneribus, vestrum aliquando erit, eorum commodis consulere. Incumbite igitur m disciplinas scientia et virtute excellere studete omnia vos excitant, movent Omnia Augustissimus ipse rex vos invitat, cui persuasum est, optime patriae consultum esse, si juvenes nostri in iis occupati sint studiis, quae ad omnem virtutem, ad omnem humanitatem impellunt Recitabo quaestiones, quas ex ipsius munificentia et summa auctoritate proposuimus. acce qui denuo vobis patet campum ad victoriam contendite l

DONDEus ut tibi a rege successori mihi designato, cademiae fasces tradam. Accedas ad sedem tibi destinatam. Salve magnifice rector iterumque salve Lubens regendi munus tibi cedo. Cum lascibus omen accipias Floreat te duce alma haec Musarum sedes. Hoc etiam anno Academiam Rheno-Trajectinam illustret sol justitiae l

SEARCH

MENU NAVIGATION