Oratio de philosophiae natura

발행: 1852년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quasi aequabilitate subjectae sunt ducit ad eorum, quae videmus, perceptionem atque intelligentiam, minime

vero ad illam naturae contemplationem, quae ab una proficiscitur cogitatione, neque ad eam unitatis rationem, quae ab ἐμπειρια divulsa est. Ab ea enim longo inte vallo distamus aetate, qua fieri posse confidebatur, ut omnia, quae sensibus et animo percipiuntur, ad absolutum quemdam naturae conceptum reserantur. hysica illa, quam persequor, κοσμογραφια non eam Simulat de rerum natura doctrinam, quae sola nitatur ratione: est potius eorum, quae videntur et εμπειρια duce cognoscuntur complectio vel si hoc verbum aut minus placet aut minus intelligitur, καταληψις Unitatis ratio ad quam κοσμογραφια mea reducenda est, non nisi ea est, quam in rerum gestarum narratione, in historia, appetimus omnia quae sunt, sive in eorum Serie, quae aut ipsa rerum natura gignit aut hominum virtute in ea emciuntur, sive in gentium satis, verbo omnia, quae casui et vicissitudini obnoxia sunt, e philosophicis notionibus duci ac describi nequeunt. πινο- γοαφια et perpetua rerum gestarum historia aeque ad ἐμπειρια pertinent utriusque autem meditatio atque complectio, arguta rerum descriptio et digestio, tum a narura tum a gentibus gestarum, fidem nobis aciunt,

omnia aeterna disponi necessitate, quae omnes tum corporum tum animorum vires regit, quaeque ipsa natura habenda est in utraque ipsius parte, et rerum

22쪽

tione segregata sunt. Ea inde nascitur perceptionis simplicitas atque perspicuitasν, ea naturae legum cognitio, quae tu εμπειρικαὲς disciplinis ultimus videtur humanarum indagationum finis.

Quod valet de philosophia naturali idem etiam de ea

valeat necesse est, quae ad animum, ad ossicia ad civitatem refertur. Cujus diversas partes ne oratione per- Sequar, quum summas rerum tantum attingere longiussoret, de una juris philosophia sive naturali jure dicendum videtur. Antea δυτων instar in juris sacrario sanctissime eam cultam fuisse constat. Ad haec occulta ac recondita templi, quo vulgares ureconsultos adirelas non erat, maximo tantum doctrinarum pontifici, philosopho nimirum, aditus patebat. Multa cum veneratione eum omnes prosequebantur, qui divinum ibia aeternum jus suis ipse oculis intuebatur, suisque auribus sancta audiebat uris oracula, nullis interrupta civilis uris fortuitis et arbitrariis praeceptis. At quantum mutata est rerum conditio Hiccine est ille TELAMO, modo quem gloria ad coelum extulit . Quem adspectabant Cujus ob os Graii ora obvertebant sua Jureconsulti eum admirari jusque eritis et κυριαι δοξαις audientes esse desierunt, nec amplius Sanctos recessus philosopho invident. Cui enim innoaeternum illud jus, quo nullo umquam tempor uti poterunt Nec facile adducuntur ad credendum, illum, qui ne προναον quidem civilis uris adierit ad intimos divini ac naturalis juris recessus penetrasse. quidem

23쪽

sane non miror . maxima eos prosequi inimicitia simulatam hanc philosophiam, quae a veris civitatium juribus mentem avertens, ad illud jus attendit, quod numquam usu recipiendum sit. Ἀ alia omni sectatur juris philosophia, qualem animo meo concepi. Quicumque ei se dederit a jure civili, patrio inprimis, initium faciat, ac tunc demum, quum jureconsulti nomen sine ulla arrogantia sibi vindicare poterit, ad altiora tendat daque conjungere studeat, quae in ipsa uri rudentia disjuncta viderit. Iunc demum quaerat, quid tandem in homine et in civili reperiatur societate, unde juris atque injuriae notio ortum habeat, et qua ratione haec ἰδεα magis magisque se explicuerit et ad nostri juris maturitatem perducta sit tunc demum ad persectiorem illam uris speciem omnes in animo suo informatas notiones, maximam sine dubio partem e sua aetate suaque gente petitas, digerat et disponat. Hoc enim juris philosophiae proprium est, disjunctas uris partes colligare rationem ostendere inter privatum jus et publicum; locum indicare, qui a jure criminali quod nunc dicitur occupatur explorare vim poenarum et vinculum, quod inter eas et juris injuriaeque notionem intercedit in earum principia et nem inquirere. manc autem disciplidam omnibus jureconsultis qui majorem quam legulei dignitatem appetunt, et in ipsarum, quibus jus definitur, legum constitutionem vim habero cupiunt, Summe necessariam esse , nullus dubitabit. IIaec scilicet inicit, ut in legibus emendandis certo gradu incedere posSit

24쪽

populus nec enim persectam illam et omnibus numeris absolutam juris speciem ante oculos ponit, cujus nulla umquam gens capax erit explicat potius, a quibus initiis suae aetatis suaeque gentis homines prosecti, quo pervenerint, quae, nisi me omnia saliunt, una via est, qua ad eam juris descriptionem progredi possit

humanum genus, quae omnium commodis, omnium saluti optime serviat. Haec duo exempla sussicere videntur, ut et philosophum et eos, qui ad singularum disciplinarum studia animum reserunt, in iisdem rebus elaborare, perspicue demonstratum sit. Numquam ita inter se convenerunt eamve fecerunt partitionem , ut omnia, quae in hoc mundo exstant, horum ingenio assignarentur, alius

autem quidam mundus, qui tantummodo ad cogitationem valeat, illi, philosopho nimirum, mandaretur. Jam satis diu philosophia veras res effugit, ut in sublimiores sc-tarum rerum regiones adscenderet, e quibus nullos vita civilis ructus percipere potuerit. Non is sum, qui ab hujusmodi philosophis plurimos errores ac praejudicatas

opiniones Gersas esse negem, verum hoc etiam contendo, omnem eam utilitatem , quam maximi sane facio, non

ex sterili ipsorum philosophia, verum ex critica , qua simul inclyti fuerunt, arte petitam esse. Qui multum in rebus externis valere cupit ab eo incipiat, ut earum conditionem , ut mundum hunc αἰσθητον penitus cognoscat et omnia, quibus uti possit, explorata habeat. Is enim optimus erit philosophus , qui plurimas disci-

25쪽

plinas accurate tenet iisque ingenii dotibus excellit, quae in disjunctis atque dispersis colligandis cernuntur. Qui

omnes doctrinas mente sua complecti nequit aliquas ex iis ligat, quae arctius inter se cohaerent, seu physicas igitur seu morales. Hoc autem unusquisque cogitet, cum, qui philosophi partes agere velit sine perfecta completaque, quantum humanae vires valeant, diversarum disciplinarum notitia, praestigiatorem esse, qui primum se ipse, tum alios etiam decipere conatur. Et

ne quis putet extinctam esse eorum gentem, inanem

quam tenuerunt regiam. Illi quidem, qui in naturalis philosophiae studio sorore dicebantur, tenui nostris temporibus auctoritate sunt. Nec illi laudibus esseruntur qui simulatae isti juris philosophiae operam dant. Verum novi exstiterunt homines, qui, tum historiae tum publici juris admodum imperit . de civitate tamen optimaque ejus forma philosophantur, et singularem , ut

prae e serunt, quandam Summae persectionis speciem animo et mente informantes, omnia ad ipsius effiem disponere et digerere student, nulla neque temporum neque conditionum ratione habita. Negligunt enim sublimes isti nugatorem hanc quoque disciplinam, quae ad civilem rationem pertinet, ita ab ἐμπειρια pendere, ut. quod a AcoΝ minus quidem latine, sed recte tamen dictum reperimus, circa subjectum versetur, quod caeterorum omnium maxime est materiae immersum, ideoque dissicillime ad axiomata reducitur. Si vera sunt A. A., quae disputavimus, quid de phi-

26쪽

losophorum oratione et vocabulis judicandum sit, quibus utuntur quasi privatis ac suis, facile ex iis colligitur. Post xkNT1umimprimis adeo horridum et barbarum fuit eorum dicendi genus ut ad ea, quae litteris mandaverint, plerisque etiam doctioribus viris aditus vix pateat. Errant

autem, qui ad hunc sermonem alligatos eos censeant. Qui in iisdem rebus versantur, in quibus caeterae disciplinae occupatae sunt non est, quod aliis utantur verbis. Nec enim, quum eorum orationem ad commune judicium popularemque intelligentiam accommodandam esse dico, illud cogito, necesse esse, ut indoctis scribant et ab omnibus intelligantur, verum hoc unum, ut eam tantummodo animi attentionem exigant, quae jure ab omnibus postulatur, qui cogitationes suas ordine disponere solent.

Audivistis igitur, quid philosophiam intelligam quaeque

sit ipsius oratio. Vix opus est ut multa addam. Causa vicisse jam videor, etiamsi perorare recusem. Hoc scilicet mihi persuasum est, vestro omnium judicio hanc disciplinam, cujus origines vobis monstravi, non improbari, verum summis ornari laudibus. Hanc sine dubio non ad Germanos rejiciendam esse censetis ex injusto exsilio in patriam hanc revocatis atque omni postliminii jure donatis in parem uris libertatisque conditionem cum reliquis humanae scientiae partibus eam recipientes. Quid enim 3 occino Batavorum proprium sit, singulas

quidem doctrinas summo animi ardore excolere, earum vero conjunctionem omni studio arcere Num astronomia, φυσιολογια, humia, holanice, mathesis etiam, in Dipjlias by Cooste

27쪽

IIollandia ssorebunt philosophia autem, quae per totam naturam easdem leges observari, intimoque vinculo omnes ipsius partes cohaerere ostendit, turpiter neglecta jacebit Quid humanitatis studia, in quibus majores nostri excelluerunt, locum suum et decus apud nos tuebunturi Theologia, jurisprudentia, reipublicae gerendae rati et prudentia, sempiternae gloriae Batavos commendare pergent philosophia autem, quae in religione, injure in civili ratione, in litteris etiam, idem nostrae gentis ingenium reperiri docet, contemnetur omnique inicietur ignominia Isemini vestrum hujusmodi quid in mentem venire potuit. Si philosophiam vituperare

ausi fuistis, eam intellexistis, quae a veris rebus ad ἰδίας evolare conatur, nec ducem Sequitur εμπειριαν. Ad hanc autem, quam vobis delineavi, non attendistis haec, simulac sormam ipsius et tamquam faciem videtis, mirabiles in animo vestro amores excitat. Nec enim quidquam aliud est praester studium sapientiae; sapientia autem, ut a veteribus philosophis desilitum

est, rerum divinarum et humanarum causarumque,

quibus eae continentur, scientia. Nulla pars ejus inculta ac deserta est: omnia ejus praecepta ad vitam reseruntur; frugifera tota et fructuosa, cui qui pareat omne tempus aetatis Sine molestia possit degere. Pergant igitur homines nostri in eam incumbebe pergit juvenes philosophiae operam dare fructus percipietis uberrimos rudem enim et indigestam disciplinarum molem ita in corpus redactam videbitis, ut in omnibus quae in

28쪽

universo hoc mundo exstafit, unius primae legis imperio subjectis, unius etiam mundi genitoris vestigia appareant. Academiae historia paucis exponenda est; copiose enim de ea dicere haud placet. Nemini vestrum gratum fore arbitror, si singula consectar et colligam, quae ex museis nostris caeterisque ejusmodi studiorum praesidiis elata quaeque in ea invecta sunt. Hoc etiam anno, ut antea, doctrinarum explicationi servierunt; fuerunt autem sine insigni accessione. De bibliotheca tantum plura dicenda videntur majora enim habuit incrementa, quibus apparuit, illam erga patrias academias liberalitatem, qua majores nostri cernebantur, imminutam quidem nec tamen prorsus extinctam esse. ccepimus enim ab amplissimo viro, cujus nomen publice referri vetuit ejus modestia, omnium sere, quae ad sabulas lautinas spectant, librorum corpus, ita ut in hac litterarum parte paucissima sine dubio hic desint. Ostendit iterum acceptissimo hoc munere venerabilis ille hujus academiae alumnus, quanti faciat Musarum sedem, cui ipse plurima accepta refert. Utinam omnes fructuum in academiis perceptorum, adeo essent momores et eandem gratiam redderent. Lubens enim confiteor, studiorum praesidia, cum ex publico aerario vix sustententur, privatorum hominum dona, ut vitam agere pergant vere vitalem, admodum desiderare. Quod ab aliis etiam perspectum esse gaudeo, nonnullis scilicet ditioribus hujus urbis civibus, quorum muniit -

29쪽

centia tria sere orenorum millia in bibliothecae usum contulit Gratias vobis ago sincerrimas, nobilissimi virilsi qui inter auditores meos adestis. Nomina vestra mihi

incognita sunt, nec ea memoriae tradere possum, sed

fructus eorum, quae fecistis , a studiosa juventute percipientur, quamdiu litterae in patria nostra florebunt. Nihil aliud quaesivistis; hoc decus vestrum, haec vestra laus sit apud posteros lAnnus in nostro amplissimo senatu academiae Curatores atque Prosessores sine clade fuit. Nullum lugemus. Senibus etiam dira mors pepercit. Unus uARTINGIus noster, quem omnes observamus et diligimus, iniqua valetudine conflictatur, nec tamen est Deo gratia periculose aegrotat. Speramus ore, ut optimus ille vir, summa assiduitate, maxima doctrinae copia conspicuus,

cujus tota vita in rebus honestis perspecta est, brevi insanitatem restituatur, suisque disciplinis ornamento sit atque praesidio. Tibi inprimis gratulamur, Clarissime GERMAN venerabilis professorii ordinis Nestor, cui licet morti vicinus fueris, restitutam esse sanitatem omne gaudemus. Studiorum causae, aegrotantibus, patriae Servatus es.

Diu adhuc nobis superstes esto consilium atque ratio, auctoritas et sententia, quibus per tantam annorum Se riem nobis prosuisti, tuaque senectute, quae a rebu3gerendis te non abstrahit, senatus noster illustrari

30쪽

timis ominibus prosequimur, qui quintum muneris tui lustrum ante has aliquot dierum hebdomades celebrasti. Meum non est enarrare, quid tibi debeant studiosi juvenes, quibus magnam doctrinae tuae copiam effundis, quid anatomia, physiologia, psychiatria, quibus tum usu

tum ratione ita prosuisti, ut nova mente captorum cura atque conditio a te originem ducat, tu autem ipse principem non tantum in patria nostra locum occupes sed apud exteros quoque omni laude floreas. Maneant tibi eaedem vires, idem ingenii vigor, eadem animi pietas, qua humano generi consulere numquam non studuisti, tuoque exemplo juniores alii impellantur, ut ex tuis ipsius votis, tua vestigia prementes, disciplinarum tuarum fines magis magisque proserant. Τ etiam, Clarissimo visscuER eodem sere tempore reminiscendo festum illum diem recognosti, quo ante hos viginti et quinque annos patriae litteras et historiam publica auctoritate tradere coepisti Laeta tibi sui haec recordatio quid enim, ubi praeteriti temporis spatium respicimus, majori gaudi nos assiciat, quam ante partorum bonorum memoria atque copia, industriae, laboris, impigritatis conscientia Et tu quidem erudiendo ac docendo juventutem numquam suisti contentus extra scholarum sine etiam tum voce tum scriptis illud semper egisti,

ut antiqua suae gentis monumenta evolverent populares nostri, et, ut nostrae actatis rationi servire possent,

quid a majoribus actum sit memoriae mandarent. Diu tibi concessum sit, haec tua instituta tenere, et in iis

SEARCH

MENU NAVIGATION