Famiani Stradae Romani e Societate Iesu De bello Belgico decas prima ab excessu Caroli V Imp. an. MDLV usque ad initia praefecturae Alexandri Farnesii Parmae, ac Placentiae ducis an. MDLXXVIII

발행: 1632년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

n1tum non vocaretur Orangius , ne se authorem eius beneficii

Antuerpiensbus venditaret . id, quod in hominis animum alte de-' oscetidit. Hinc primae Orangi , Egmontiique ad Regem litterae querelarum plenae, se ad senatum raro acciri, quaeque ad Praefecturas' suas pertineant, secum non communicari, sed omnibus unius, aut alterius arbitrio clam desinitis, in speciem aduocari deinde se. rerum reliquias & eiectamenta discussuros: scilicet illic contem a iuri pios, hie illusos. Magnum profecto irarum, ossensionumque incitamentum , ex quo in Rebuspublicis extitere sepenumero ingentes u motus, quoties ab uno occupari partes plurium princeps voluit. Etenim intumescat licet amnis aquarum aceessione, dum suo contineatur alueo, nulli est iniurius. at super ripas egusus dum vicinos campos ,& messes alienas practicenter invadit: iusto nimirum dolore, & querelis agricolarum incusatur Et vero Granuellanus nullos intra certi muneris terminos coercebatur, Gubernatrice de sua sponte, de Regis iussu plurimum ei tribuente. Inter alia, litteras, quae ab Hispania, aut aliunde mittebantur ad Margaritam, non illa ad Senatum ante reserebat, quam secretis aut colloquijs, aut codicillis cum Granuellano conferret: Granuellanus expendebat

apud se singula, praesudieabatque etiam ad Margaritam remittebat,

aut ad Viglium priuati consilij Praesidem, qui eas praetermissis ijs

capitibus, quibus lineas Granuellanus subiecerat', volebatque clam esse) in Procerum senatu perlegeret. Et quamquam haec secreto agitabantur, nam sidus erat Viglius Granuellano; quia tamen interdum contigit, ut Orangio,alijsue eadem quae Gubernatrici, scriberentur animaduerterunt,aliqua se caelari eae ijs, quae perserebantur. inde suspectare omnia, querique, maligne secum negotia communicari, frau3arique prouincias, ac Regem multis optimisque con-- , j2-IT . sed Margarita nihil propterea mutabat. Tantum rationem iis . sui reddidit Regi, reuocatis ei in memoriam litteris mense Iunio abi . . ., a. a ipso datis, in quibus iniungebat, ut ea, quae ad Angliam, aut adiim . ita. Concilium Tridentinum , aut uniuerse ad Religionem pertinent, clam luti Pontifiet admonueran haberentur 'con tam/n infitior addebat ) .fiam in js,qua spectant ta reliquisprouinciarum negotia, inter diam aliquos procerum ad consillationem non aiaibitos, stura κυὸν in ara stratu . nitie iensi aemandando non ariolaui Ora iam Lindustriis ; Me malarem, quam ille exercet, in Briabantinos authori temex hac Magistratuum creatione raptarit. 5et iram di simulare hiaua psesm, quin Misi latu tuae significem, se e re signitatique nostra,

mi omnia is S atum riserantur ; ne pericula timores Me ae Mecessitates,

quitas ego UZκticiem nemor, aretidentur apud eos , quorum si quis furunon perinde ansmatus sit, abuti ea anticipatione posset is negotia contrarist

is is a

102쪽

1scla trariis confuse eludenda, successusque rerum occulto stis, Hae . Iesii, tamen alijsque, omnia in titteris, nutuque Maioratu tuae res γα-L Sed Rege nihil secus praeseribente, morem suum obtinuit Gubernatrix. Ex quo rumor increbrestere paulatim coepit, dictitantibus multis, indici oportere generalem Belgicorum Crdinum conuentum, specie corrogandi vectigalis, ac frmandi Belgij aduersus propinqua Gallorum arma , componendique simul domestica di Lsidia. Et fortasse id moliebantur aliqui: plures tamen conuellengo praesenti aulae statui publicum remedium praetendebant. At Margarita , quae mutuata a sdis hominibus aures, istorum conflijs, dictisque , ac paene cogitationibus intererat; sermones huiusmodi praecidit, palam testata, relictum sibi inter mandata Regis, ne illo absente cogi Ordines uniuersi Belgij pateretur. QVOD asperius negatum Margarita lenivit, permissa snam hoc quoque enixe postebant) sodalium aurei Velleris conuocatione. Verum ubi illi Brudie las conuenere, statim apparuit, ea in re mul-

tis eorum non tam publica curae sulse, quam priuata . Nam praeter conuentus coram Gubernatrice haberi solitos, in quibus plerunque agebatur de conseruatione prouinciarum contra Gallicos tumultus a clam apud Crangium miscere colloquia coeperunt, Car- ditialis Granuellani potentiam non vltra laturi. Haec conspiratio 'Is i. I. ducibus Orangio, Egmontio, atque Bergens primum inita anseripto firmanda esset, exploratis sngulorum Equitum animis, attentatum: sed aliquotum diseordiά, qui nihil se in Cardinalem iure scripturos affirmarunt, destum est . praesertim quod Margarita, euocatis illis apud se crebrius in sinatum,nouoque semper inquirendarum rerum onere fatigatis ; omnem sere conuenienὰisiorsim opportunitatem adimebat: ex quo etiam maturius conventui publico . finem imposuit. Summa earum consulationum suit; Mitteretur aliquis Procerum in Hispaniam, qui Cubernatricis nomine de Belgij necessitatibus Regem edoceret. Delectus Florentius Momorantius, Montinii Dominus: litterisque,quas a Granuellano conse- M , Ictas Margarita ei tradi3it ad Regem perserendas, ac monitis, ex ti quoium praeseripto ipse se gereret, oneratus: acceptisque quatuor aureorum millibus ad legationem honeste obeundam ; exeunte,j. mense Iunio,se viae commisit. Sed Gubernatrix aote huius profectionem, quo Rex praemonitus responsa tuto destinaret, simul ipsa vigilantiam suam ei testaretur; per certum hominem litterasti. 1... arcanis notis exaratas ad illum dedit in hanc sententiam. Inten- ὰι- αν. .,

dentem se sedulo in ea , qua ei ncidum Equites Mirabant, re tuis Me --

persuaseant.

103쪽

pe adeant ;Regem haud multum sidere illorum operae, eoque ἀGuberia inatrice ad arcana consiliorum nou e ocari. quod Granuellanin retinendae

potestatis anxius hane Regi μ ν ovem iniecerit, ausim etiam eidem sere tire , Nunquam eum futurum Neles Dominum, nisi recisi, si septemve Primariorum cupit ibi . quod idem litteris follicitet Regem , it inham

prosineias formidando cum exercitu invadat, iisque de integro potitu , qui et elit leges iure belli midiis imponat . quod non alio Jectit auctivi eodem aut bore numerus Infularum, quarum primam i e induerit, nisi iresistanicum de Religione tribunal in Belgium inferatur. d quae

τί is, Saflamoniis dicta respondis siue 2 re Proceres ab arcanis procul habitos

' '' - --, qtiis fise ipserum interirat, is ipfimet Bartimontis, quippe consiliorum participi, non incompertum erato nec si ranuellanum eis aut adso ratis au res gerenui, O, qui olim isti/nis farolo Caesari, M H lippo Regi operam suam probatierit; niane granssi aetate .sque mirandidit ad n otia a Principe non posui aut adeo inuita praecipitem, qui cum Rege moliatur eorum necem, quos Regi per ros se, est si a

uersaturam, non ignoret. Nec minus ah Ardum, aut radiculum mid

ri, quod ae silicitiato Rege diterent j nempe it MLquis inferat halum , smmoque impendio , quod suum est, emat. P remo quod ad Epistopos attinet, prorarari A quiuem 2 granuessano , quemaamogum ei ex designatione Ponti cis mandauerat Rex, hon ad 'rnendum V panis Inquisitioni lium, se ad tuendam inter ea turhamenta Religionem quam prouinciam, sol istia omnia, qua lust menta Regi, Ruthontataeoniacunt, Poniam ille stretis omnium ossis Ombis intrepa admini Dei, sine odia multorum esse, ae futura simper in eos, qui Principis auliaritatem atrius defendunt. Haee sibi comperta praemisit ad Regem Gubernatrix, orauitque addito seorsim eodicillo , ut in epistoc. . Paria A laen danda , non nisi fidelissima uteretur opera . Quamquam Bar-ιuis ' lamontius ipse, ut aperto erat animo , rebaturque in ea re non minus patriae adesse, quam Regi; interrogatus ab Orangio , qui eam moram apud Gubernatricem obseruauerat: num ei aperuisset, quae priuatim ipsi inter se se contulerant; diserte assirmauit, quaeque Gubernatrici significasset, enarrauit omnia. Neque Orangius aegre id tulisse visius est . credo, quod videret,suas potissimum querelas. plurium nomine propositas imputari sibi haud posse , & a multitudine

aut horitatem accepisse . Interim Gubernatrix ab Rege admonetur, Raria a ua ne priuatos Nobilium doetus uspiam pateretur : quin rationem eY-

cogitaret; qua tantus animorum consensus publicae quieti perniciosus , opportune dissolui posseti simulque obseruatis Orangit con ' silii , ne sineret eum ab aula conspectuque dilabi. Et Fgmontium 1,-ό. --o,a quidem, atque Orangium inter se se Aistrahere. haud permagnum Izismiiii. - videbatuti quippe grauiter olim antequam eos commune in Gran-uellanum

104쪽

Issa uellanum Odium coniungeret, dissidentes :&natura, moribusque nimium quam diuersos. Erat Egmontius ingenio hilari, explicato, sibique praefidente : tristi Orangius, inobseruabili, vitabun- , do. In hoc solertiam ubique laudares: fidem in illo saepius reperi Elissari res. Dux belli melior quam sinator, Alast ille: hie Vlysses domi

pugnacior consilio, quam soris manu Prouisor alter anxius, in-ς η τε que situra semper animo praecurrens; eoque aduersus repentinari ρ nunquam improtectus: alter plerunque curis vacuus nisi instantibus ; ad subita tamen magis imparatus, quam aut impromptus, aut impat. Plus ab altero sperares: ab altero plus timeres. amicumque tibi Egmontium malles: Crangium magis inimicum nolles. Et ne qua in re conuenirent, vultu erat Fgmontius perquam pulchro , validis membris , aspectu pleno dignitatis alter ore gracili, colore susto, capite re ealuo. Summus tamen uterque populo ha- Rem σε. bebatur. sed illum homines amabant: hunc colebant. Ergo gnara

utriusque ingenij GubernatriY, quid sibi promptum videretur di

,.. sistia sparandis amborum studijs perstripsit ad Regem: atque hanc praecipue viam attentandam eidem commonstrauit. Stipendia, largitionesque de quibus eo tempore mittendis ad prouinciarum Prae- fictos , ipse consuluerat Margaritam omnino mitteret, non qui dem ad omnes, sed ad Crangium, Egmontiumque: atque ad hunc aliquanto,quam ad illum, liberalius : sic enim futurum , ut 8e Orangius suspectam habere aemuli gratiam apud Principem , & uterque apud reliquos Proceres, qui interim praetereuntur, aliqua inuidia flagrare incipiat. Et procedebat hic cuniculus, nutabantque male cohaerentes aliquorum animi. nec desistebat ab opere Gubernatrix rsed ob eamdem causam, quum ad Imperii comitia , quae creando Romanorum Regi habebat Francosurti Ferdinandus Caesar, mittendus esset eY Belgio aliquis Nobilium, Philippi Regis nomine, in magna Procerum expectatione, praelatus est a Margarita Philippus Croius Arescholi Duxi non tam quia in Germania educatus eset apud Carolum Caesarem, sui ipsa tetulit in senatu) eoque acceptus Ferdinando fiatri crederetur ; quam ut hominem Orangianis partibus insensum honestissima legatione remuneraret, similique spe ce

teros alliceret. Sed Orangius priuato nomine ad ea comitia eundum sibi statuit; quod dieeret, cum Septemviro Savonum Duce de uxoris dote , di cum Caesare de rebus, quae ad familiam stabiliendam pertinerent, agendum esse. Cuius diseessum licet Margarita non probatet inconsulto Rege ; discessit ille tamen tanta festinatione, ut nec sustinuerit uxoris opperiri partum, quae triduo pdst enixa si iam , baptismo lustrari catholico ritu voluit, magna Gubernatricis gratulatione.

105쪽

Er 11M Montinins ab Rege bis auditus reditum adornabat: quum i 6 1 Rex, quo die hominem dimisit, dum ei rem Belgicam commenta

ἡat, quas per occasionem sermonis, exquirere ab illo coepit, pro in irari. , fide sinceritateque,quas in eo virtutes expertus erat, exponeret, quae 'st, . .

nam ei videtentur abalienationis multorum in Belgio, & querela- χ:a 3 rum eauis . Montinius & si nihil allaturum se dixit: quod eYplora ium Maiestati eius haud pridem foret, tamen quantum ipse sciret . Videri id partim prouenire ab nouis Episeopis Belgio clam adiunctis, re cum prouincijs, earumque Praesectis non communicata: ex

quo credi vulgo coeptum, eosdem, Hispaniarum exemplo, de Re ligione quaesituros. partim ab odio, quod in Cardinalem Granuellanum summi iuxta infimique gerant adeo implacabile,ut timendum propterea sit, ne qua seditione aliquando populus implicetur. Ad

ea Rex, Gnarum se quidem respondit eorum , quae attulerat; mirari REY -ai ,ου, tamen quotidie magis, quod tam vanis rumoribus Belgae impelle '' rentur. Nam prosecto se non alia ad sacrorum Antistites augendos adductum causa, nisi populorum necessitate. & Caroli patris admonitu idque non secreto, aut subito procuratum , uti docere poterat Marchio Bergensis, cui iam tum, quum eum duceret in Angliam, Mariam sponsam accepturus, consilium ea super re suum impertiuerat, non sine eiusdem commendatione. Assirmare autem

se posse, numquam sibi in mentem veni sie , illa Episcoporum adiunctione eensuram Religionis inferrem Belgium Hispaniarum more: neque ea de re subministratum sibi fuisse consilium a Cardinas,..tihJlaruum ti Granuellano, cui etiam Episcopos augendi propositum non ante quam Franciseus Sotinius Romam allegaretur aperuerat. Porro falli eos,qui Cardinalem eo Domine odissent,quod occultis delationibus inuidiam creare nobilitati non desisteret. id enim ab illo num i amattentatum: neque se adhuc in Granuellano detexisse ea liuoris, quae iactabantur, argumenta : quae si deprehendisset inposterum , neque in eo, neque in alio quoquam rerum suarum administro permissu- Θ θεου, adα tum sed vi ut esset, sperare se breui in Belgium traiecturum presenisis temque non minus suis, quam prouinciarum votis satisfacturum . ,.ti , is . Dig ius ab Rege Montinius Bruxellas reuersus est Decem -ὸ ι. f.,. .: bri mense , lectisque in Senatu litteris, in quibus de componen- i

dis a ratij dissicultatibus , de subsidij; Carolo Galliarum Regi in posterum designandis, ac potissimum de procuranda Religione praescribebatur : multa addidit ipse de principis animo erga pro-c . .., s. a uincias sed pleraque incassum. Namque Montinio absente sa- . --. spiciones increuerant , contraque ea , quae ab illo promittebantur ,

Crangius disserebat, aliique nonnulli,qui malebant elandestinis litteris, quas ex Hispania a fidis in aula hominibus acceperant an

quaerentes

106쪽

quaerentes indignationi patrocinium videri volebant aecepisse γ) cim Philippi Regis , sororisve pollicitationibus fidem habere. - ..ti Rutili eorum indignationem, quod inaudissent a Montinio, haberi se in Gallia tamquam Hugo notorum patronos. De quo Cum Margarita ferociter expostulantes, non omisere, eam calumniam non aliunde quam e Cardinalis ossicina prodire potuisse: frustra repugnante Margarita, atque ostendente, commentum id potius esse rebellium, haereticorumque Galliae, qui ut authoritatem factioni conciliarent, Nobilitatem Belgicam apud ignaros inuoluebant . Denique magis magisque exacerbatis animis, quum apud Gubernatricem mouere loco aemulum non possent, quippe is nullo eorum 1 r. ., titi, vi artificio S conspiratione trepidabat: propositaque sibi Regis sui , gratia, prae uno hoc love minutos reliquos Deos contemnebat; quati vero non possit quis non solum ii tu fulminis, sed etiam gregarii telo militis interire: aut non ipsi Ioui sulmen ab insmis elementis suggeratur ) statuunt Orangius in primis, Egmontiusque ad Hegem litteras dare aduersus Granuellanum,omnium nomine: quam- η β' quam non omnes conuenere: saue iactis antea discordiarum a Gu.

bernatrice seminibus, siue Procerum nonnullis idcirco DNpRSIs, quia non ipsi familiam ducebant. Sane Arescholi Dues ab Egino rio stimulatus, dum venatum itent, ut se alijs adiungeret; negauitsbi quidquam esse aduersus Cardinalem e ac nolle Regi praescribere, quatenus ministris suis uti debeat. eoque prouectos est , ut aflextremum concluserit, Non se legem ab ramontio , aut ob orangio accepturum, quorum neutrum ducebat se suisque maiorem. mi rantibus , qui aderant, Arembergio, ac Baria montio: neue res vltra verba piogregeretur, alio sermonem auertentibus . Nec minus

inter Arembergium ipsum, Orangiumque ex eadem causa dissidium intercessit: ut de utroque Regem admonuit Margarita. Sed quam uis re horum ediem plo , & priuatas ob causas conspirationi se se subtraherent aliqui; data sees tamen ad Regem litterae, ab Fgmontio, rangio, atque Hornano subsignatae, quarum exemplum , uti Rex ipse Margaritae postea trans sit, hic latine apponam , nam Gallace scriptae sunt DOMINE, summopere uolem , coo nos in prae- r1Ῥrra sentia interpellare lauisfimi cori tuis sty ses famulatus nostri ratio, '. ab quae tuis ἔψα stiinesse rario imminet clades, hiaua mitra flere patiun-ατ : praesertim quia 'errimis, signifieationem hanc no iram , quippe omni penti atisne animi liberam, ab; te accipienarim ea virinentia ae recordatione nostri, quum iamintim tibi aia cti morum sollicitudo mer/iar . simiai mi ignostas, enixe oramus, si serius quam res tanta postulabat, ad re cripsi m. Rurionem administrana se 3 quum misi prima, ij sepientesque considerant, haud dubae pronuntiant , penes Cardi-

107쪽

MARGARITA PARMEN sis

stil/m Granuel num esse rerum publicarum flammam : thiae tam alte 1 in Bel urtim animus descenait, mi sperandum non sit, euὸlti eam opinionem posse, illo qua nos degente. Petimus itaque As ra ΝΛpplices, pro ea, quam in nobis agnoui ti semper erga te de , t nihil a ramis aevera re in prompta Maiestati tuae o mi cogitare tecum ipse ne graueris,

quanti reserat communi populorum querimoniae,dolorique consulere. Hoc .nim mi in animum inducas, etiam atque etiam oramus, GCVMIVAM litem exitum hialtura prouinciarum negotia, quorum arbitrum esse

homines animaduertant illum , quem oderunt. Neque hae progres se Imao semus, hi ante ocutis mersaretur malum, quo , remedia s disse ris , periclitari Rempub. neces est. β in resi mmquam fundo, agenitie quil te mem inuenimis , nostris mi ierkis sit in praestentia Mes , Obsecramus. Hac quippe fuit ratis , eur Optimates sane eomplures , --rumqtie prouinciarum Troecti, alij tie non pisuri, significare haec tib

sitiere, mi ingruenti exitio in tempore Occiarri queat. Occurres autem , Domine, iti framm iatque apud te pluris istiquanto malebunt tot Setigarum tuorum merita, proque publica incolumitate p=eces, quam mi me-

iis mnitis gratia tam mulsos o ltientissimos Maisati tua. famulos auersari.ἁtium praesertim de gubernatricis prudotia non moia queratur nemo , sed etiam pro eim a)ministratione habere nos tibi immortiales pro

solo gratias n cesse sit . Vt atitem non opineri, quod tibis gerere fortasse quisphfito hac nos moliri cupidine dominianai; impense rogamus, Asenatu, atque a tractanda Rep. nos ita iidetur amoueas: quum

neque e re Maiestatis tuae, neque existimationis nostrae si, in eoaem cum

sardinali conseris in post/rtim conueni=e . stisa mero aci Religionem θectat, qua res summi momenti est hoc t/m reo is nosti /a stonimus omnia, qtiis ci jubditis tibi ela solisti tiὰ hominibis, quales pro remur fs , merito e EZari pupist. Menam si ' Obititisti ea res euris nonfus', profED Religionem hoc tolerabiti, quo quidem nunc est, loco non haberemus, corruptis nempe mules animis haereticorum lue tui morbo persane parum mederar Cardinalis authoritis, mitia. Denique, ne citutius moremur amplis mas raras itias, oramus, aqui ianique consuli signiocationem hane n ram: quam mi aὰ te mitteremus, non minus obseruantia Mai lati tuis debita, arctumque tibi sacramentum, quam metus,ne silentiam notirum aliquando culpares, s qua forte calamitas se ab inuolueret, persuasertint. Atque in haec merba Regias Mantis tuas menerabundi s Jamur pre multie Deum, mi te quam diutissime se pii et, ac fortunes. Ex 'orbe tua Brinalis, muricima die Martij s , 6 s . Lamoralius Egm litis, miti m assauius, ρέ tippi Momoriantias. Has litteras, subscriptis hoc modo Triumuirum Domi Dibus, clam in Hispaniam mittit Igmontius ad Caiolum Tisnacum, hominem

108쪽

t,s , minem Belgam, regiumque rerum Belgicarum in Hispania Plocu 'tio...ti , , , ratorem Sed antequam illae mitterentur, gnara earum Margarita mmc di, Mis . Regem praemonuerat Neque haec ipsa Gubernatricis praemunitio eos latuit, qui conspirauerant, culpamque contulit Egmontiuβ in os,uia . n.

Comitem Arembergium, quasi dissidentem ab alijs, S Orangio praecipue insensum . Quumque is seno negaret, quidquam ab se TX uis.

indicatum alicui mortalium : neque opus esse indice earum reIum ,

quas ipsi ubique gloriose iactarenti & quum nihilominus persisteret Egmontius, adderetque, per certum hominem sibi constare, non aliunde prodijsse, quam ab illo ; enimuero iratus Arembergius, Et ego, inquit ementittim assero , quisquis hoe ge me retulis, paratusque hscpersti , iuctum ferro tu/ri . id, quod ad Regem, uti actum erat, ,. u.a Margarita perscribens, haud praetermisit de Fgmontio queat, quod

is, quem Regi fidum praeceteris habuerat, eo prouectus esset, Vt alios palam sollicitaret, hortareturque, consociarent animos operamque, pro patriae benescio, ac libertate. Iamque post tres men- ι, fis aduenere ab Hispania Regis litterae. manu Caroli Tisnaci scri ptae, quibus ad triumuitum postulata respondetur ab Rege in hanc sententiam. Accepisse se es m litteras, Mec talitrare , qasn opismo animati erga Pristi m , εν pistriam Pa si nistrauerint di satis enim multa extare ei eorum, alae obsequij testim is . Sed Dum certam interim causam non expediant, cur iamamnatis sit e BAgis si nuesta artis: nec sis, mos sit, ioco mou/re quemquam inistiorum , indicta usue propteriis gratiam si jIi futurum, si eorum aliquis ad se in Hii ' .. ,.- a 4, , ,. niam iras. 19 Didquia ilitia Hi , raram edocerit. Etio enim miaiori opus aes remedio ipsi 'marent, eo minus clituri mur absentes rem tantiam oportere. Prmiet hasce litteras, priuatim sua Rex manu setabit Fg- montio , significatque , libenter se auditurum ab illo, quas litteris , i, .is. iun. non explicuerant, causas. Simul Margaritam docet, quid tribus communiter, quid separatim Egmontio respondeat inuitari ab se eorum aliquem, ut diuidat: praeoptari Egmontium, quod as seiunctus ab alijs faelle tractari ac secti, atque adeo ingento suo, rationi que reddi queat. Sed neque Egmontius, neque eorum aliquds adduci tunc potuit ad eam profectionem suscipiendam ; sue infra Gignitatem suam rati, si tantum iter ingrederentur aA Granuellanum accusandum , siue conscientia retardati, ne se Hispaniae committerent. Quamquam Regi scribentes retulere causam in s nitimos Gallos, qui pace utcumque domi composita, an alio arma conuerterent, expectandum erat qua trepidatione nefas esie ducebant, patriam deserere cuiusquam deferendi gratia. Quod si nihilomi-Tus alio nomine accerserentur a Rege , illico mandata facturos Interim non ituros in Senatum , ne cum Granuellano conuenirent M E ceteris in

109쪽

MARGARITA PARMEN sis

ceteris in rebus neque Principi, neque patriae unquam defuturos. si- , uesi milia his respondit seorsim Egmontius, actis praeterea gratijs ob praecipuam in se Regis voluntatem . Verum dum haec agitabantur, o ....ti., nutabat in aula Glanuellanus. Etenim Dispici p est, in lubri eo diu '' stare, quem plures impellunt, praesertim iniecta Principi suspicione, quas ipse regendo impar arguatur ex ministri potentia, ac societa te . Nec alio saepius telo a veteranis aulae magistris, aemulorum gratia iugulata est, apud eos praesertim Principes, qui famam in-getiij, seu pares, seu minores, mo3o auidi, aucupantur. Hac certe machina , paucis post haec annis, Didaeum Cardinalem spinosam non mitius Regi in Hispania, quam Regis sorori Cardinalem Gran-uellanum in Belgio percarum, de summo aulae fastigio deiectum ferunt ab iis, qui Regem nouerant, hactenus suorum gratiae tribuentem , dum illi se consiliorum ministros, non authotes iacta-

maiae, sian tent Et iam ubernatrix mutato in Glanuellanum animo vide-

baturo siue hominem pertaesa, quasi moderatorem sibi adiunctum: siue quod odii, quo is insanabili laborabat, asilari se contagione

videret: siue demum quod animum eius introspexisset auidum inuidumque,ac simultates inter Principem,ac populos occulte fouentem , ut ipsa Regi post aperuit. Quae postrema nempe contraria ijs, quae ad Granuellani commendationem toties illa Regi memorabat ) vera ne sint, & Margaritae comperta post diuturnam consuetudinem : an comperta quidem initio, sed vi tunc ob beneuolentiam occultata, ita nunc hominis taedio, metuque impendentium malorum patefacta: an potius salso Gubernatrici credita , aemulisque compellentibus ad Regem perscripta ; equidem. a firmare non

ausim. Quamobrem Margarita, quod iam decreuerat, Thomam Armenterium, veterem aulicum a secretis in Hispaniam mittit, acum accurato rerum commentario, quas Regi partam legeret, partim si se offerret occasio, inter colloquia insinuaret. summa capitum suit, Doceret principem rerum Belgicarum , snitimarumque statum, & quo se modo ad eum diem Margarita praestiterit in ijs, quae ad sacram iuxta , ac ciuilem gubernationem pertinent. Atque ubi de conspiratione Nobilium aduersus Granuellanum mentionem faciet, sigillatim exponat, ad se venisse Iulio mense Principem Grangium , Marchionem Bergensem . Comites Fg montium , Hornanum , Mansseidium, atque Meganum : & Orangium quidem post multa, quibus omnium nomine questus est de praesenti rerum statu. de stipendio equitibus peditibusque tamdiu debito, ge Quaestoribus

regiis alieno aere oppreisis, deque mercatorum querimonijs ob eam causam ; subiecisse ad extremum , quando ea omnia ex Cardinalis, asseclarumque dominatione prouenirent, decreuisse se in posterum senatu

110쪽

LIBER TERTIVS

1ssa senatu abstinere, non quidem Gubernatricis causa, cuius prudentiam , caritatemque in Belgium praedicaturi semper essent; sed ne in partem venirent earum rerum, quae tanto cum Regis, ac prouinciarum detrimento sant: ae praeterea quod addidit Egmontius one senatum frequentando tamen patriae necessitatibus non consulendo, amitterent apu9 populos beneuolentiam, ae nominis existi mationem , eoque modum Occasionemque tuendae Principis cauis . Neque hoc mirum videri posse Regi, si recordetur, olim Carolo Comite Latinio senatum moderante , in senatum venire Granuel lanum tune Atrebatensem Episeopum noluisse, potentia Comitis offensum . Inde acriter in eum inuectos Orangium , 8c Bergensem commemorasse, quibus ille artibus apud Regem eos insimularet, ut dubiae Religionis, nec principi s dos. Quin sibi constare, Telidanum Lovaniensem theologum, uti ipse iactauerat, scripsisse Regi , Primores Belgas haeretica omnes labe consperses esse : quamque occasionem inimicitiarum cum Cardinali Lotharingo arripuis 1ent haeretici per Galliam , eam nunc simulationem in Belgio Nobiles induere . Ad haec, alio die si orsim ab aliis umontium easdem querimonias confirmaste, miratum, quod turbari Prouincias sineret Rex unius hominis gratia, qui nec Belga esset, ideoque sertunas amoresque extra Belgium haberet: nec Sacramento addictus Regi, sed partim Caesari, quippe imperatoria in Urbe natus, paratim Pontifici, a quo Purpuram accepisset. Haec ubi Armenterius exposuerit Regi, simul addat, quae sigillatim responderit ad ea Gubernatrix : quemadmodum in eodem commentario praeseriptum habebat inter alia legationis capita . Postremo illud quoque super eadem re dieere non omittat, Affirmas e sibi nuper Egmontium , is amuam sua unius Opera factum , ut ad eam diem uiueret Granuellanus: sid tin posterum remissurum se eam curam Gubernatrici, quam diserte iam monuerat, in horas illum capite periclitari. Quam ob rem quum Redi probe intelligat, quos motus secum trahere plerunque soleant hac quum sagitia perpetrantur; pro sua sapientia consideret , quid de Cardinali Cranuellano agendum sit. Histe cum man-11. sis datis, post mensem itineri datum . in Hispaniam peruenit Armen- - terius: utque Regem comperit perquam auidum Dostendi rerum rariis, Belgicarum statum , ita quum primum admisius est , quatuor ipsashCras eum tenuit audientem ea, quae ipse percorrebat e seripto . Quo in congrestu, ut in alijs non multo breuioribu , dc Gubςin oh. . .. tricis operam mirifice probauit Regi, de eius animum, propositi alioqui tenacem , de Cardinali retinendo saepe suspendit, ac postremo etiam mutauit . Sed dum Rex deliberationem digeri Tarraconensibus comit ijs , quae tum agitabat, implicitus, super

SEARCH

MENU NAVIGATION