Famiani Stradae Romani e Societate Iesu De bello Belgico decas prima ab excessu Caroli V Imp. an. MDLV usque ad initia praefecturae Alexandri Farnesii Parmae, ac Placentiae ducis an. MDLXXVIII

발행: 1632년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

ue MARGARITA PAR MAN sis

numero atque ornatu vincerentur; diuitias sane ingente, inter ea certamina consumpserant, maiore ipsorum impendio, quam Hispanorum, quorum plerique opibus anteibant. Quare quum ex una parte nulli iam sundi, nulla patrimonia sussicerent eontinuando eiusmodi pomparum ludo : Se tamen angusta in re animus in-oens, de dignitatis suae retinens perduraret: ex altera parte quum ι- . vim haeretici ne urbibus pellerentur, plecterenturue,t id quod agebatur)pecunias abunde pollicerentur Nobilibus, ac praesertim ciuitatum Rectoribus, in quorum praefecturis perfugium collocauerant; facile factum est, ut ad tuendam eorum causam sponte transferrent sese aliqui Nobilium : posthabitaque proprijs commodis salute ac tranis quillitate populorum , Gubernatricis Granuellanique operam in iis tumultibus componendis per summam dissimulationem quotidie ludiscarent atque eas demum seditiones ac turbas haud grauate paterentur , in quibus ipsi mercaturam interim quaestuosam facerent. VERUM quas ego sparsim memoraui hactenus causas, ostendique resedisse penes populum , penes nobilitatem ; in unum deni

. parvcrps que Orangium conuenere omnes. id planum Ut faciam,genus eius,3 RV ' ingeniumque, & quibus artibus potentiam adeptus, accurate perscribam, necessatia nec tuti arbitror) ingrata lectoribus enarratione : ut quem magnorum exercituum imperatorem , annos ferme sexdecim, varia fortuna dimicantem visuri sunt, eius quoque mores , animumque , S tanquam imaginem ante oculos habeant.

Di η ηιμ ιη Nassauia gens a principio clara per Germaniam fuit: sed Adolphus Nassanius Imperium adeptus, Augustam sedit. Transtulit illam in

Belgium Comes Otho, ante annos ferme ducentos. srmaruntque i, . nepos eius Engelbertus Primus , atque huius Primi nepos Engelbe tus Secundus,Gulielmi Orangij, quo de loquimur, ille abavus, hie. - .. p.ra patruus magnus: a quibus aucta per hasce prouincias dotalibus opi ' -- pidis opibusque praulare inter Belgas coepit: accrevitque postea traducto a Catonijs ad Nassauios, Arauliensi Principatu . Etenim He 1icus patruus ex Claudia Catonia Philiberti Calonii principis Oran- igii sorore , Renatum filium suscepit : Renatus, extincto Phili

herio auunculo, qui postremus Catoniae gentis suit, ea lege in Prin cipatum succedit, uti pro Nassauio Calonius cognominaretur , Sed hoe quoque sine liberis decedente, Arausensis principatus, ac reli quorum bonorum hereditas, quam apud Sequanos amplissimam Renatus habuerat, ad Gulielmum patruelem, de quo nune est 'γ iis, sermo, adnitente Carolo Quinto Imperatore, peruenit. Ortus est t '' nutem Gulielmus anno sesqui millesimo trigesimo tertio, fiatrum, quos quatuor habuit, natu maximus Feruntque , a parente cui

Gulielmo quoque nomen) consultum fuisse super liberorum fato

72쪽

philippum Melanchthonem, qui chaldaicis rationibus eruditus ge-r ηαελ nethliacum agebat,professione quam scientia clariorem: confectoque eorum themate, dixisse, Gulielmum genesim haud sane aequa uia i bilem habere : primum ad magnos honores stellis aurigantibus per

Ait i uentiarum, dein moliturum longe maiora, sed ad extremuta infe-laci rerum exitu vitam conclusurum. De quatuor aliis, quae Idem

praesenserit, nec fando audiui, nec consignata litteris usquam legi. an quia successu caruere, ideoque silentio transmissa sunt, ne artis aut horitatem elevarent 3 A Gulielmo parente quod is ad Luthe- ει tianos Aiscesserat) abducit filium impuberem Carolus Caesar, Reginaeque Mariae sorori tradit. Mox, ubi per aetatem licuit, anter ephebos adscivit Imperatorij cubiculi: quo in munere delectatus indole dicitur ac solertia pueri Caesar, quod ad modestiam compositus , neque vane ostentaret Principi obsequium, neque Cccasionem ullam praetermitteret obsequendi : idque sedulo ageret, ut gratiae opportunior, quam promptior haberetur . E cubiculo, in quo annos ferme nouem versatus est, transfert illum Caesar sdM - militiam, uniuersoque praeficit Belgico equitatui. Quin discede et . . ti e eastiis sabaiago totius exercitus legato Gulielmum substituit, . tata oneri quamuis immaturum, duosque nondum annos ac viginti v praetergressum praeteritis interea multis bellica virtute prassantibus: In A '. interque alios quod Crangius ipse est admiratus) Fg montio, qui praeter militarem scientiam , annis illum duodecim anteibat Exin de in pace aeque ae bello. ad honestissimas quasque legationes semper adhibitum, primos inter proceres, summo loco Caesar habuit, Sane in magna illa abdicatione Regnorum, quod ei supremum operum suit in Principatu, dum ceteris Gulielmum praetulit, per quem, uti memorauimus, Imperii coronam,sceptrumque transmitia teret Ferdinando fratri; satis ostendit ultima ea voluntate Caesar, qua illum beneuolentia complecteretur. Et qua quam nonnullii ,.ue s. ... quibus ingenium eius a principio suspectum fuit, monuere inter- pati , . dum principem, Nimium ne crederet Gulielmi motibus: illum imi

tatione virtutis, fraudem tuto tegere, ac destinare : proinde caue- Iet, ne eam in sinu vulpem aleret, quae domesticos pullos ad extre mum deuoratura esset. Id tamen secus accepit , contempsitque saevi, a

Caesar, gnarus illa iactati solita in familiares, & continuos Princi apum . Quin potius auxerunt haec beneuolentiam apud Caesarem . certe honoriseis illum verbis nominando, modestiamque, & fidem iuuenis extollendo , liberare ea inuidia visus est: sue quod ita sen tiret siue Dominorum vitio, qui quum huiusmodi criminatio nibus non minus se peti sentiant, quam intimos carosque sinos; facile vel non animaduertentes, horum patrocinium suscipiunt,

73쪽

,6 MARGARITA PAR MAN sis

cum quibus causam utique communem habent. Sess erant in Orangio iam tum aliqua, ex quorum indiciis si minus caueri, obseruari certe debuerat : quae tamen indicia magis magisq; prodiere post abscessum Caesaris Etsi enim hic abiens accurate Philippo stio commendauit Orangium e ac Philippus tum sua sponte, tum Patris inuitatu , multa ei Ostendit beneuolentiae argumenta . nam & inter equites aurei Velleris eum statim adlegit, & consciendae pacis eum Henrico Galliarum Rege interpretem, eaque consecta obsidem dedit i & ad amplissimas prouincias, quibus eum imposuit in Belgio, etiam Burmandiam procul adiecit: tamen quo haec loco esse poterant apud illum, qui uniuersi Belgij administrationem sibi ultro deberi a Rege ob labores, ac sumptus in Austriaca amplitudine defensanda , nullo fine praedicaret ξ Ausus etiam in Apologia aduersus Philippum Regem , post enumerata Maiorum suorum in Maximilianum, & Carolum imperatores merita, ad extremum conscere;

diis Nasauij Comites. Orangijque Principes suissent, profecto Hispanum Regem non tot regnorum terrarumque titulos in capite proscriptionis, quam in eum ediderat,praepositurum. Spe igitur euolutus moderandi Belgij, simulque occupatis a Granuellano primis in noua Gubernatricis aula partibus, veritus ne minoris quotidie seret apud eam, quam in Belgica praefectura capessenda posthaberi Christiernae Lotharingae palam ipse voluisset, palam conatus etiam esset; alia ratione tueri dignitatem suam, quodque iampridem moliri coeperat, nouis instigatus Osiensionibus urgere sedulo statuit Et quamquam compertum non habeo, a principio certum ei consilium insedisse animo, desectione reque ab Rege meditatum es e tamen haud dubie amrmauerim , noui tunc aliquid agitasse, quo Regis imperium enervaret, Hispanorum potentiam euerteret, haereticorum partes aleret, sibi per aequa , per iniqua decus authoritatemque adstrueret, &, si quid, super haec, fortuna obtulisset, arriperet. Et vero ad novandas res haud scio, an ullus unquam mortalium sue tit instructior, quam Orangius . Ingenium ei praesens, & occasio num haud segne, sed subdolum, sui obtegens, etiam ijs, qui arca notum eius conscii serebantur, inaccesium. Porro captandae eorum gratiae, quibuscum semel loqueretur, artifex sane mirus: adeo ex vero ad omnium mores, mores sam consormabat, seque alienis momentis circumagebat. Non quod ad ista descenderet ossi elotum aucupia, & vocabula imaginariae seruitutis, quibus hodie sese homines honorisce ludificant: sed quod obsequii dignationisque nee modicus, nec praelargus, ita verba callide temperaret, ut sicale crederes , eum plura factis reseruare. Ex quo maior & grauitatis eius opinio , de dichorum fides. Accedebat,quod licet superbo esset animos

74쪽

mo , ac dominationis oppetentissimo: se tamen in speciem com poneret se, ut ubique sui potens, extra sensum iniuriae videretur, Sed quam liber ab ira, tam metui obnoYius : plane ut si gula vereretur, atque intuta putaret omnia. Non tamen propterea desistebat: quod animus ex una parte serax consiliorum, si prima non probarentur, noua illico supponeret: ex altera vallus, atque immoderata percupiens, omnem denique metum cunctationemque praecideret . At rei domesticae splendor, famulorumque , &iasseclarum multitudo magnis principibus par. Nec ulla toto Belgio sedes hospitalior, ad quam frequentius peregrini Proceres, Legatique diueriterent, exciperenturque magnificentius, quam Orangii domus. idque & populo gratum , qui gaudere solet,patrias opes ac potentiam

aduenis ostentari: nec inuidiosum apud imperantes, a quibus omnem seperbiae suspicionem supplici obsequio redimebat. Ceterum

Religio prorsus ambigua, aut potius nulla. Praesentibus Caesare, ac sitiei, maria. Rege , catholicum egit: illis Belgio abeuntibus,ad paternam haeresim, quam puer hauserat, sensim redi jt; ita tamen, ut quamdiu administrauit prouinciam Margarita parmensis Dux, potius haereticorum partes, quam eorum disciplinam fouere videretur . Postremo sub Margaritae distessum , Caluinianae familiae ad hane enim a Lutheriana gradum secerat) non sectator modo, sed etiam propu--. ., gnator palam videri voluit. scripsitque postea libellum , quo testat 33, tus est omnibus , A puero se reformatae s ut vocat ) religionis per- Qquam studiosum fuisset mansisseque animo semper illius semina, a. . quae grandiore cum aetate maturuerint: eoque pertinere, quae domi quaeque militiae patrarat ipse, nempe ut religionem tCt legum, edictorumque telas a Caesare, a Rege petitam, pro vetere suo cultu ubique tueretur . In quibus verane scripserit, senseritque ex animo cum tari ritiis, a, Caluinianis, an potius ea se gratia venditauerit ijs, quorum tunc sopera egebat, incertum aliqui habuere. propius sdem est, Religionem obtentui habitam esse, eamque ceu vestem pro temporis Opportunitate sumptam iuxta atque depositam . certe non usque adeo

Religionis habendam esse rationem, ubi de acquirendo frmand ue imperio agatur, aperte is aliquando seripsit Aleia conio Galliar ' ' Regis statri, cuius ego epistolae partem in loco reponam . id, quod a peruersa Machia uelli institutione didicisse creditum est, cuius lectioni addictum sedulo stiisse, in litteris ex Hispania Alexandrci Parmen si Principi transmissis Granuellanus assirmat. Hasce igitur artibus instructus Orangius quomodo concitandis Belgarum animis operam dederit, ipse in praesintia breuiter aperiam . Agebat obses apu3 Henricum secundum Galliae Regem Orangius , uti su--A pra memoraui. Inter venandum in eum sermonem cum Rege de H flexat,

75쪽

38 MARGARITA PARMEN sis

seesit, edi quo Philippi Regis consilia cum Henrico inita se pene iatrasse magnifice gloriatur in ea, qua respondet Philippo proscri- -. ii.

sint ea si benti, defensone . Quum enim eorum consiliorum mentionem secisset aliquam Hentietis, sed abrupte obscureque, ne scilicet ignota patefaceret; Orangius, sic ipse commemorat) ut Regem eliceret ad rem penitus euoluendam, simulat iampridem se eorum con scium atque participem : crediditque facile Henricus, quod carum Reoi Principem putaret, eiusque vadem videret. Securus itaque na rat: Inter se, ac Philippum, internuncio Albano Duce, conuenisse, omnes nouarum religionum familias perditum ire : id sibi in Gallia , idem Philippo in Belgio curae suturum: sed hunc adornare prae ter alia certum causarum Fidei tribunal, quo non minus quam arcibus, in offcio populos contineat. Exploratis Crangius hisee cons-lijs, quae philippi agnoscebat, in Belgium rediit. Hic quum videret & Margaratam parmensem rebus prassici, eique Granuellarum adiungi, & Episcoporum numero Prouincias augeri, et de

Fidei Qua sitolibus instituendis agi; sensit haec esse, quae sibi pri-rsa. . ea αa dem indicauerat Henricus: quumque animaduerteret ob noua haec

decreta , sollicitis suspensisque ciuitatibus, nullam sere partem Reip. latam; enimuero utendum sibi duxit ea rerum opportunitate: r tus , si illa offensionum initia , quae ex una parte satas per se complures ab haeres iam corrupti fouebant, ex altera ipse clam aleret; haud dubie elusurum se Hispanorum consilia: sibique iam tunc oboriri nescio quid lucis intelletiit, ac magnum aliquid obuersari animo, quo destinare spes suas tacite impellebatur. Ergo telam sic Crdiri pla' u.

ris, Hiis/hia cuit. Gandaui habiturus conuentum Rexerat Equitum aurea vel- . . se j leris: in quibus creandis quoniam non omnis tunc erat authoritas

penes Regem collegij Magistrum , sed in sustagiis &consensu colia legarum , Orangius ut in eum ordinem aliqui adlegerentur, quos minia ipse nouerat insenses Regi, scredo Montinium, & Hoch stratanum)enixe curauit, sollicitatisque propterea collegarum stud ijs plane pervicit. Et hi quidem in tempore usui erant laturi quippe benefi- A., isscio empti. Ad haec tumultuantes, ut antea docui, ciuitates ob reis oris lictum in limitaneis arcibus Has panum militem, incitare occulte εM instititi atque apud sdissimos quosque de peregrinae militiae seperbia disserendo, quae specie tuendi finium, iugum liberis ciuitatibus meditetur: smul Belgarum fidem militum praedicando, quae adgrauem gentis iniuriam exteris posthabeatur ; suadet ut ordines, qui cogendi tunc erant, ab Rege praecise postulent Hispanorum militum missionem , exemplo Patris, qui piaesdijs nonnis Belgi ''cis utebatur in Belgio . Id quod ab Ordinibus, magnis prosecto clamoribus gagitatum, atque ab Rege tune quidem verbo, postea vero

76쪽

in in re ipsa firmatum est , multa utique Orangii gloriatione, qui etiam litteris testatum voluit, Authorem se suisse Hispanos e ij ciendi, eoque sicinore , quod decori sempiterno gucebat sibi, collegisque suis, duo consecutum esse; alterum, quod seruitute tum quidem patriam exemerit: alterum, quod viam religioni, ut ipse loquitur, adornauerit Vnum sibi, suisque defuisse ad summam gloriae: quod quemadmodum Hispanos Belgio semel eiecerint, ita non statim fores obstrudierint obfrmauerintque, praecluso illis aditu ac spe Belgium repetendi. Sperare tamen se, sicuti ab ea gente magnam

Belgij partem ita purgauerit, nihil ut ibi suum . praeter ossa & cine. res suorum, illi possint agnoscere; sic breui essecturum, conaturum

quidem certe, ut ex prouinci s omnibus exterminati coactique in

patrium solum, sinant aliquando Belgas plena perfrui libertate sortunarum, corporum,atque animarum. Nec minu S impigre versa' - ,. u.

uit ille se in nouorum Antistitiam designatione , quos odio nempe . . r ' caluiniano tortores appellare consueuerat excarnificandis, comburendisque mortalibus impositos. 13que acrius agebat apud Abba-σxiituro tes , quorum aliquos secretis colloqui s instructos, firmatosque ad-2. uersus imperantium metum, pracipua discordiarum instrumenta

3οῦ ε' diu habuit sed nusquam selicior, quam in edictis Imperatotiis, Regijsque fissitan 3is . Ut enim nihil aeque perculit hominum ani-

mos, atque Inquisitionis nomen in haereticos instituenda: ta Orangius in ea trepidatione metum amplificando, priuilegiorum iniu.riam, Hispanorum seueritatem, Belgij seruitutem , vana pleraque, sed inclinatis ad suspicione in mentibus idonea, permiscendo ; mi Tum, quantam de rei inuidiam, & a Rege abalienationem . Je in Hispanos odium cumulauerit. Adeo ut, quum iam multis persuasum esset, in ea re verti gentis libertatem, non minus Quaestores Fidei, quam hostes patriae, a suis ciuitatibus abs anendos putarent. Hoc ergo successu laetus Orangius, simul ob Granuellani potentiam acri' - o,--jL bus, ut aiebam, stimulis incitatus, eo pronius institit & populi, & , haereticorum fouete partes, quibus praecipue inuisam illum D ue Iat, gaudebatque . Tandem nouis ac longe atrocioribus Albano Gubernatore turbis per omne Belgium implacabiliter excitatis , ,. . .. . . quantum audacia populis accreuit, qui oblata sibi a nonnullis cruuitatum Praesectis impunitate, imperia palam detrectabant; tantum animo erectus Clangius, quas adhuc spes incertus, atque in longum iecerat, iam prope, ae destinatas habere, damnataque aula, maius aliquid inter arma atque celerius expectare coepit . Donec

gliscente in dies malo, seditiosi ciues haereticis immisti, pars suga poenarum stimulati, multo plures spe nouae libertatis allecti ; ut ea quae moliebantur, sub duce fotent aliquo tutiora honestioraque; , H,

77쪽

iso MARGARITA PARMEN sis

aduertere oculos in Orangium, quem potentiae auidum , eoque Hispanis insensum introspexerant: quem scirent haeresi imbutum , certe haereticorum amnitatibus implicatum, eorumque utentem Opera viderent: quem oppidorum complurium dominatu validum , & externorum Princapum consiliis opibusque Ditentem non ignorarent. Et ipse partim haereticorum studio, quibus ut faueret domi urgebatur a coniuge, a fratre, a familiaribus , foris a magnis ahia

proceribus excitabatur: partim odio Granuellani primum, dein Albani , semper Hispanorum , praesertim quod desperata Regis gratia, vir locum videret retrahendi aleam , quam iecerat: partim opportunatate dominandi, quam 14bi in manus undique osserrisentiebat; totum se ad eorum partes transdidit, in quibus defendendis re speciem propugnandae libertatis haberet, & spes interim suas

.a , Mis. 1. . abunde pasceret. Atque in hunc modum , quod neque Orangius , η. . aut dux alius sine ea concitatione populorum , nec concitata multitudo sine duce agitaui siet, virorumque conspiratione persechum est: evarsitque ea subitariae rebellionis samma, quae diuturnum postea, detestan9umque victoribus iuxta ac victis armorum incendium conflauit.

. '.. QUARE, ut semel omnia sub aspectum ponam, PLURIMuM refert,

IIaz.-- sis edantne , an concurrant infortunia . Vtque ex aliquarum coi- '' iione e rituque Milarum gigni noxios afflatus perhibent; ita inter mortales, atque in excidio regnorum Obuenire certum est . Immissa impetu haeresis, ossensi Hispanis militibus populi, aucti per

prouincias Episcopi, repetita Caesaris estista, ac sumpta de violatoribus supplicia , iniectus ex Hispanica Fidei censura terror, frustra

tae Nobilium spes , praesatus in aula Cranuellanus, quia una suere , tumultus illos se turbas facile concitarunt: sed non eodem modo . pleraque horum praetenta sunt, quia honestiora videbantur; quum tamen duae rem causae conficerint, Haeresis, & Ambitio e sed alij, nominibus inuolutat, occasionemque ac principium aliunde mutuatae. Nam haeretici, conciliato sibi populo, priuilegia obtendebant libertatem que Belgarum : aduersiis ea ne quid a Margarita Gubernatrice Hecerneretur, ad opem Nobilium confugiebant. Et audiebantur avide ab iis , quorum alios egestas, alios repulsis, plerosoue Granuellani potentia stimulabat, eoque opus habebant ijs turbis, in quibus simul pecunia rescerentur ab haereticis, simul a

Gubernatrace adhiberentur Operi quod inde seri oportebat. Granuellani potestas paulatim concideret, quippe negotiis exuta. Hinc aucta plebis contumacia ex secietate partium , imperia Dominorum contemptui haberi, quin & seditiosis passim coetibus terreri urbes, deinde populationibus te repta multis in locis violari, postremo

78쪽

postremo desectionem meditantium populorum videri alicubi iam initia ecepta sint. Atque haec mihi comperta primis de cautis, atque principiis tumultuum Belgicorum i quos ante discessum Margaratae Parmensis ex Belgio , consopitos, ac propemodum extinctos noua rursus in Albani praefectura offensionum principia multo funestius excitarunt. dum stimulator omnium Orangius nachus eo prolapsam, sed non perinde duraturam sine duce multitudinem , locum occupauit: atque aduersus Hispanorum arma, aperta demum prouinciatum discessione , armatos diu populos Ductor opposuit. In quibus quantum peccauerit aut Hispa nus importunitate remediorum , aut

Belgaeontumacia aduersus imperantes; malo ex ipsa rerum narratione peti , quam ex historici inuidiose diserentis ingenio .

79쪽

BELLO BELGICO

LIBER TERTIUS

RIMA noui regiminis cura suit militum Hispanorum mulio. Etenim querebantur, ut indicaui ante, prouinciae, exacto quatuor mensium spatio, quo educendum peregrinum militem e Belgio Rex spoponderat ;tandiu ad praesidia retineri. Sed Margarita cunctabatur : quod spei plurimum haberet itiveterani malitis virtute ac fide, si quid sorte domi turbaretur ex contagione finitimorum , qui magnis de Religione discordiis confictabantur. Quae fuit causa, ut laborantem pecunia militem, quia stipendia non soluebantur a prouincijs, ipsa sustentaverit aliquandiu contracto aere alieno. Verum quum Belgarum querelae propterea gliscerent in dies, Regisque fidem prouinciis obligatam Gubernatrici obia cerent: quumque vir eius Octauius Dux Parmensis, qui non satis eam ante probauerat Hispana rum cohortium in Belgio moram, profecturus in Italiam earumdem missionem Coniugi suaderet; transigit illa cum Rege per litteras de militum discessiit acceptaque ab eo pecunia & comeatu , iubet euocatos ex limitaneis urbibus praesidiatios omnes Fliiungam Zelandiae portum, inde soluturos in Hispaniam, quam primum dedit ei. sed hic dum nauigatio adornatur . adulto iam autumno, imis, ias, repentinis ab Rege litteris Gubernatrix admonetur, ne Hispanos nitimi ὸ adhue amoueat a praesidijs, sed pro sua prudentia tan diu moras nectat, donec ea super re certi aliquid ipse praescribat. Quod sane desiderium & si animo Regis semper insedit, nouis tamen suspicionibus confirmatum suisse credaderim ab litteris Granuellani, qui sedulo intentus in Nobilium facta, nimios eorum conatus in expellensis peregrinae militiae praesidijs acciperet in deteriorem paria tem , ac fortasse etiam principis Crangit consilia altius introspexerat. Ses Margaritae haud promptum erat obsequi Regis ana morquod odia rixaeque inter utramque nationem ultra remedium processissent. Etenim Hispani tanto insensiores erant,quanto maiore Omnium contentione emittebantur: & Belgae nouis offensionibus irritati illorum profectionem tanto inclementius Vrgebant. adeo ut

80쪽

136o adeo ut Zelandi, quorum apud Insulas, ut dicebam mogo, sub iliterant Hispanae cohortes nauigandi opportunitatem opperientes, Aesperatis rebus decreuerint, in aggeribus , quos Oceanum contra H Go sustollunt in littore, operam exinde nullam ponere; quum tamen viderent earum molium partem supercrescentibus aquis resedisse, ii, benter passuri uti aiebant) mare potius supersundi aduersus terra τὰ I. ia. rum ereptores. id, quod olim apud hanc gentem Dux Ansibariorum vovit in Romanos Quin de iactabant, palam audientibus Hispanis, Malle se hauriendos Oceano permittere, quam ad eum repellen dum vel pedem domo esserre, quamdiu illorum terram calcarent externi milites. Tamen ne Regis desiderio deesset Austriaca nauigatione Hispanorum dilata, quo modo eos a Zelandia reuCcaret, h. s. - gitare priuatim coepit in arcano paucorum senatu : additis tunca ρ.im qUidem nonnullis, quorum fidem experta iam erat. sed omnia magrii, impedita disscultatibus offerebantur . suippe non poscillos euocari prim, quism ttia tur Urbes , in quas intacendi finis su- i. ., . tui mero non posse siue eartim Pro iji, qui Mad Aliis iussensura essent. Deinti confiuranaum, conjunctimnestis 'Dua legione in labernis continendi ; at intolerabiles futuros ciuitati,qua quam aluntur: an centuria tim separandipir 'suineias ; at futuros expositos iniurist, a quitas non abstinerent populi, contempta illorum paucitate. Denique cum animo reptitandum, quo stipenLo militia sustentanda sit, iuratis inter se prouineise , nihil militistis soluere noκ motis Hispanis, sta etiam popularibus , donee externi Belgio non ab retant. Haec quamquam vere dici Gubernatrix animaduertebat, ne quid tamen intentatum relin queret, an ut consultando diei traheret cauiam integram retulit c. 7;um ad supremum concilium rerum agendarum. Sed hic eadem, & , -

quia plures erant) audaciora memorabantur. Alij amrmabant, ciuitates audita ea dilatione, palam repetere promissa Regis: iamque indignationem ordinum erumpere, qui sibi verba ab Rege data suspicentur. Alii mercatorum querelas, alij debita Belgis militibus stipendia denarrabant. Denique non disserendam ultra nauigationem conficiebant omnes, praeter unum Granuellanum . qui, siue . studio Regis , de quod ita conducibile rebus Belgicis existimaret: saue quod se nudati eo praesidio nollet, si sorte aemul Crum conspi

Tatione peteretur; quum diu, qua erat authoritate ac facundia restitisset , ad extremum rationum numero, momentisque victus rnis sorte timuit, ne aliquid in senatu consceretur inuito Granuellano; in eandem cum ceteris sententiam, & quidem, ut videri voluit, haud grauate concessit. Quare eo consensu mota Gubernatrix ,

praesertim quod in dies odia renasci viJebat: idque longer grauius malum esse reputabat, quam quod ijs absentibus Belgio timebat Regi,

SEARCH

MENU NAVIGATION