Henrici Citadini consiliarii medici regii, paradoxum orthodoxum de homoeomeria massae sanguineae : opus novum philosophis & medicis oppido expetitum ; in duos libros divisum

발행: 1659년

분량: 146페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

ad Pisonem in dies mouet Spa- gyrico ivtVulcano suo latentem si

..Djis placet rerum natura obstetricantem ista quam plurima dear- tuent M incautos hac mentita corporum analysi ludificent. Verum in quo ii ex Aristotelis sententia nono Metaphysicae Capite secundo, ani-

corpore mata ab inanimatis in eo differant, i Riunui quod animata dissimiles eosque contrarios effectus producant in animata autem unicum & sit, plicem ; quid est quod Galenus post eum Fernelius Libro secundo de abditis rerum causis Capite primo nec non omnes Hermetici apertis tibiis buccinent, duplicem triplicem atque etiam quadruplicem . quibusdam simplicibus inesse facultaterii Ruit igitur eiusdem Galeni audi oritas Libro tertio simplicium Capite vigesimo primo & vigesimo secundo, atque etiam Avicennae tractatu primo secundi Canonis Capite

32쪽

cam & aloem , ast ingere simul Mlaxare prodiderunt, unamque fa cultatem posse separari in tegra δίpermanente altera : qti in & illud

Galeni quarto simplicium Capito vigesimo septimo , ubi exemplo quadruplicis succi qui e rosa per eX- pressionem educitur quadruplicem quoque facultatem in rosa ipsa contineri docet , quod visus est deprompsisse ab Hi pocrate Libro secundo de diaeta, ubi scribit

quorundam leguminum carnem exsiccare succum purgare, Ut patet in lente, cuius cortex Galeno astrictorius, primo de alimentorurn facultatibus Capite decimo octavo, caro vero crassi succi ει terreni, decoctum tandem peylai-betur unde vulgopracti Corum, secundum Avicennam tractatu duvariolis Capite decimo, atque etiam Arculanum eius InterprCtem in compaentario illud ipsum

33쪽

commendatur quam recte iam disia puto cum enim lentes ex Dioscoridis secundo, Cardano Libro secundo de sanitate tuenda dc Ioanne Baptista Sylvatico controuersia nonagesima secunda sint primae Crassae ac terrenae substantiae, num lfuror est eas ipsas ad variolas &morbillos expellendos usurparet

Nec est quod nobis Horatius Αugenius Libro decimo de febribus Capite nono earum specificam facultatem in praedictis affectibus obtrudat, alij ut Antonius Portus Libro quarto de variolis & morbillis Capite vigesimo primo, partes nutritias vi sua astrictoria roborare roboratas autem a se ipsis foeticius extrudere , alij nimiae humorum ebullitioni ob ssistere, atque ita sanguinis motum compescere effutiunt. Vah commentum laetandis se- pulcretis modo idoneum

Succedit brassica euius succum

34쪽

tradit Galenus Libro primo simplicium Capitedecimo octauo trigesimo δί vigesimo quinto & Libro secundo Capite quadragesimo quarto de alimentorum facultatibus, aluum subducere, substantiam vero astringere , Hipocrates secundo de diaeta calefacere, aluum mouere & biliosa educere. Idem ferme sentit Otibasius collectaneorum Libro decimo quinto, AElius tetrabili secundae sermone primo, Avicenna Libro secundo tractatu secundo Capite centesimo quadragesimo tertio, Serapio tractatu secundo de simplicibus, qui eam caselidam & siccam in primo gradu constituit. Aristoteles contra sectione tertia problematum problemate decimo septimo , cuius doctrinam secutus Averroes quinto

colliget Capite quadragesimo primo, Isaac in particularibus diaetis Actuarius septimo methodi medendi Capite secundo atque etiam

35쪽

Τrallianus Libro primo Capite decimo frigidam siccam ideoque a-Crepalam voluerunt: litem hanc si

bi composuisse videtur Ludovicus Septatius c5mentario ad problema Philosophi superius adductum,

agnoscendo cum Galeno in brassi cacaliditatem superficiariam, quae prima coctione vanescat , quod reliquum est cum Aristotele caeteris frigidum esse credit. Idem habent Petrus Aponensis conciliator dictus commentario in praedictum problema, S Petrus Hispanus c5mentario in Isaac de particularibus diaetis: verum de hac difficultate inferiUS. Iam ad aloem, quam Mesue Capite primo de simplicibus, & Aui-cenna Libro secundo tractatu primo Capite quinto cutem & venas aperire scribunt Dioscorides contra Libro tertio Capite vigesimo secundo, extractiones sistere, quem

Galenus sequitux, tertio simplici-

36쪽

um Capite decimo quarto , &quinto methodi Capite quarto, Msexto ssimplicium Capite vigesimo

secundo: neoterici tamen ut Silvius distinguunt; aloem quidem admotam constringere, assumptam Vero aperire quod videtur de

sumpsisse ex illis Galeni verbis detheriaca ad Pisonem Capite sexto, Aloe squaminaque aeris, su per recentes Vlcerum carnes astringunt

55 fluxiones quae sub ipsis nascuntur subinde exsiccant assumpta vero per os uniuersum corpus purgant. Verum non sic tollitur difficultas ; cur aloe admota constringat, assumpta vero aperiat. Respondet Valesius , nono controuersiarum Capite tertio ex Fuschio & Ma- nardo, assumptam aloem non aperire nisi ex accidenti mordacitate humorum quos educit ea ratione

qua notat Galenus sexta particula aphoris . commentario quadragesi-

37쪽

mo septimo atram bilem educen, tia Haemorroidas proritare , acrimonia eorum quae educuntur.

In pisiis quoque Salernitani &Pisanellus geminas agnouere facultates; unam quidem astrictoriam in corticibus, aliam Vero solutivam in cremore ; in Rosis triplex

vult inesse Galerius quarto simplicium Capite vigesimo tertio, partium discrimen; in extimis quidem ac imprimis pallidioribus calidas, tenues & vini flori proportione respondent es in intimis frigidas,

astrictorias, rerrenas L accubas; inmedijs tandem aqucas,fatuas, insi-pidas & corruptioni obnoxias. Cichori; & cicutae amaror ple- osque transuersos egit, ac imprimis Valesium notio controuersiarum Capite quinto, quem Cum haud lateret prius frigidum &: siccum es e in secundo recessu, poste- rius in quarto; eiusmodi amaroris causam arcessero conatur a mutui

38쪽

primarum qualitatum admixtione quarum nonullae caeteris paribus sint magis aptae natae alias in suas formas abire , cuiusmodi sunt extremae qualitates ac inter ipsas aliqua , cui hoc praecipue inest, ut inter Colores niger cuius minima portio aliam quamque inficit: quod autem inter colores habet nigrities , illud idem amaritudo inter sapores; verbi gratia si in vas aqua

plenum momentum aloes diluatur , continuo totus liquor amarescit contra Vas plenum aloe tanta immissa aqua diluatur ut amaritudinem deponat grandes con-gij liquoris insumentur , ut vix

tandem amaritudo evanescat; quom

niam ubicumque est amaritudo, ibi quoque elucet quantum vis exiguis insit partibus & multo pluribus contrariae qualitatis admixtis, quare negat si quae res amaram gustui se praebeat calidarum partium

habere plures , quam frigidarum

B iiii

39쪽

24 non cnim arbitratur liquorem con satum ex aquae libra una & aloes Oct a. unciae parte calidum esse licet

re ipsa amarus gustui percipiatur. De opto superest inquirendum

quod veteres ob rufo,nν quam sensibus inducit siccum quidem primo,& frigidum quarto gradu posuerunt, recentiores contra ut Mathiolus in quartum Dioscoridis C, pilo sexagesimo calidum id statuit,

ob mi ignem amarorem inflamma bilitatem, acrimoniam vim exulceratoriam in eo conspicuam, alij licet id frigidistrinum contendant, aiunt tamen istam amaritudinem parte tantum externa & superficia. li residere, ratione cuius calefaciat. Transeo ad illum mercurium cuius vires priscis incompertas aperte declarant Galeni de eo scripta admodum varia: si quidem alicubi Dioscoridis sententiam sic , quutus venenatam ipsi atque dele-teriam qualitatem impertiuit, alibi

40쪽

nullum eius f e fecisse periculuma fatetur , an potum interimat vel admotum aliquid efficiat accine runt Paulus actius, Actuarius alij que posteriores Graeci &: ab ijs Plinius Hydrargyrum rerum omnium venenum effutijt: Arabes Vero Vnguentis exceptum ad omnem scabiem siccam & cutis scabritiem usurpantes, illius dignitatem mirifice auxerunt; Fernelius Libro de luis venerae curatione Capite sexto & scptimo ac post eum eius Discipulus Iulius palmarius Libro primo de morbis contagiosis Capite tertio, argentum vivum frigidum impendio & humidum voluerunt:

Fracastorius Libro de Sympathia& Antipathia Capite decimo, miram in argento vitio compositionem agnoscens e calidissimis simul& frigidissimis partibus constarc fatetur , cui subscribit Reno deus Libro secundo materiar medicae Capite decimo quinto: contra GlO-

SEARCH

MENU NAVIGATION