Aeneae Sylvii Piccolominei postea Pii 2. papae Opera geographica et historica Aeneae Sylvii Piccolominei postea Pii 2. papae Historia Bohemica

발행: 1699년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

AENEAE SYLVII ita

Commentario invenies res Sennones , Sueuorum natu ,'nt superim disis partim intra , partim extra olvam habitar, Getarnm contermina genti. morum qridem gens amplusima, e Rheno si uidem mclyre ad Albim peris niti vium, eorum etiam portio trans Albim loca depascitur, cive

dum Emondori ct Laucos*ί. Haec, Strabo. Plebs toto regno bubula , dc ventriti dedita , .superstitionumque sequax, dc avida novitatum. Quoties Cretense vinum caupones Venale proponunt, invenies quamplures, qui juramento adam, nunquam cellam Vina-xiam egredientur, nisi exhausto dolio. Idem efficiunt in electis Italiae vinis. Qui paulo excellunt,atque inter plebem nobilitatem p m dii sunt, audaces, versiti, ingenio vario, lingua praecipiti, rapinarum avidi siunt, quibus nihil satis esse possit. Nobilitas gloriae appetens, belli perita, periculorum contemptrix, ac promissi tenax r quamvis eius ingluviem explere dissicissimum. At universum simul si expendas Populum, non est qui religioni adversetur. Sed profecto in omni gente, qualis rector, talem invenies & populum. Quomodo autem dc unde hoc genus hominum in Germaniam venerit, scripsi jam pridem integerrimo dc praestantissimo patri Dominico Cardinali Firmano, tuae Serenitati amicissimo. Id hoc loco repetere non gravabo qVam do historiae , quam teximus, omnino qVadrata AE

CAp. II. De origine gentis Bolamorum.

i hemi sicut caeteri mortalium, originem quam vetustissimam. ostendere cupientes, Sesavorum se prolem afferunt. Sclavos autem inter eos fuisse, qui post universale diluvium condendae famosissimae turris Babel autores habentur: atque ibi dum lin- guae confusae sunt, Sciavonos, id est verbosos appellatos, proprium idioma sumpsisse. Relicto deinde campo Sennaar, ex Asia in Eur pam profectos, eos agros occupasse, quos nunc Bulgari, Servii, Daumatae, Croaci de Bostienses incolunt. Nondum ego quempiam legi autorem, cui fides adhibenda sit, qui tam alte siuae gentis initium reddiderit. Hebraeos excipio, omnium mortalium primos. Multi ex Germanis satis se nobiles arbitrantur ex Romanis Ortos, Romani ex. Teucris,

12쪽

TrTeucris originem ducere gloriosissimum putant. Franci quidc Geta mani fuerunt, Trojanum se sanguinein esse dixerunt. Eadem Britanianis gloria satis est , qui Brutum quondam, exilio prosectum, generi suo principium dedisse affirmant. At Bohemi longe altius orsi, ab ipsa confusionis turae se missos iactitant. Caeterlim, nec qui tunc primcipes fuerint, nec quem regem habuerint, nec cujus terrae cultores extiterint, nec sub quo duce, nec quibus periculis in Europam venerint, nec quo tempore, tradunt. Fuisse illic Selmonos uni, dum la-hium universie terrae confusum est. Vana laus, ac ridenda ..Quodsi qui Bohemos imitari velint, nobilitatem generis ex ipsa vetustate quaeis rentes, non iam exiturri Babylonica, sed ex arca Noae, atque ex ipsi deliciarum Paradiso, primisque parentibus, dc ab utero Evae, undo omnes egressi, sacile tibi principia vindicabunt. Nos ista tanquat anilia deliramenta praetermittimus. Omnes reges ex servis Ortos, mmnes servos ex regibus, scripsit Plato. Veram nobilitatem sola atque unica virtus gignit. Multa sunt,quae de Bohemis vera ac memorabilia traduntur: ad ea,nugis omissis, sestinat calamus.

ZEchius Croatinus haud obscuris parentibus ortus, gentem Bois hemicam condidit i qui homicidio domi perpetrato judicium ultionemque fugiens, in regionem eam venit, cui nunc Bohemia nomen est: ac montem incoluit Chezip vocatum rqvod vocabulum latine, respuisau, interpretatur. Surgit enim ex medio camporum aequore fluvios intuens, qui praecipui Bohemiam trurigant, Albim, Multaviam, atque Egram. Terram incultam suisse tradunt, nemoribus atque sentibus asperam, serisque quam hominubus aptiorem. Credimus id quidem: nam prisci Germani, qui ea , loca tenuerunt, pastoralem vitam agentes, agrorum culturam neglexerunt, ac more Nomadum alimoniam eX pecoribus trahentes, d mesticum in carris tollentes instrumentum, rocunque sors tulit de opinio, cum suis armentis convertebantur. Non assentimur Boh

moruin historiae, quae Zechium illum , omnemque familiam suam

CAP. III.

De Achio, primo duce Botimia.

13쪽

AE EAE SYLVII

nam Pater cognatique fugae comites erant glandibus ac sylvestribus pomis tantum vitam duxisse assirmat, obliterato iam tum glan. dium usu: nec post diluvium ex his fuisse hominibus victum credide. rim. Illud mihi persuasibilius suerit, Zechium paucos invenisse cultores ,quos lacte ac venatu ViventeS,arare terram,triticum serere,isuges

metere,vesciq; pane docuerit: atq; ita sibi rudes homines ac pene seros, ad uim mitioris vitae redactos subjecerit. Nec riirsius apud me pondus habet,omnia tum fuisse comunia atq; tam viros quam foeminas incessisse nudos. Neq; enim illa regionis temperies est, ut hominem asservare nudum queat ex Dalmatia venientem, ubi non defuit vestis usius: nisi mrtassis in argumentum quis advexerit Adamitas, qui nostra tempestate apud Boli os emersere, communione rerum omnium nuditateque gaudentes, quos brevi deletos constat. Zechio frater fuit . nomine Leches, paupertatis dc exilii comes. Hic ubi germanum pris ditatum, bobus ive potentem adnimadvertit, ad Orientem profectus, in magna camporum planitie sedem collocavit, Poloniamque nomen ex loco dedit. Nam planities Sclavonica lingua Pole nominatur. Cuius haeredes in numerosam multitudinem brevi coaluerunt, 'ac Russiam, Pomeraniam, Casubiamque, sui generis hominibus impleverunt. Zechii quoque familiam, Bohemos, id est, dirivos ain peIlant, mirum in modum Ferminantes: non solum provinciam a se dictam, sed Moraviam Lutatiamque pulsis veteribus incolis occuparunt. Dum vixit Zechius, nihil temere, nihil tumultuose actum , ς ejus imperio sine controversia obtemperatum. At eo vita functo, cum quisque sibi principatum vindicaret, diu seditionibus agitata provincia est, sine principe, sine certa lege, judicio tantum multitudinis gubernata. Postremo cum potentiores imbecilles opprimerent, si rum atqVe incertum esset populare remedium, ex re visum est rect rem assumere, qui omnibus praesidens imbecilles ac potentiores pari jure gubernaret. ω

14쪽

ovi P in De Croco, secundo Bohemorum duce.

ERat per idem tempus apud Bohemos vir nomine Crocus, Justrutiae opinione insignis, ac propterea magnae apud Vulgus autoritatis: hunc sibi principem deligunt, summamque ei rerum committunt. Cuiust tanta moderatio filii, ut non aliterquam patera provincialibus coleretur. Neque enim ad suam voluptatem , sed prosiiDditorum utilitate ac quiete provinciam rexit, serocemque populum non tam imperio, quam benevolentia quietum continuit. Hic arcem apud Stemnam condidit, quam de mo nomine Crocaviam nominavit. Moriens autem rem filias reliquit, Brelam, quae castellum Brelum aedificavit, herbarum aemedicinae peritam. Therbam sive Therbigam augurem dc sortilegam. Tertiam Libussam, quae ut natu minor fuit, ita divinarum humanarumque rerum scientia major.

CAP. V.

De Libusia, Aia Croci, qua muribiu

LIbusa autem velut una exsibyllis habita, post obitum patris stivente populo pluribus annis provinciam gubernavit: dc prius. quam Praga aedificaretur, arcem Visi radensem communivitimum imperium patribus plebi ve juxta gratum. Postremorion erudelitate aliqua, non tyrannide aut iscordia uia, sed rectum ju .dicium faciens, popularem favorem amisit. Contendebant coram ea duo ex optimatibus de possessione agrorum. Sententia ex bono de aequo dictat potentior humiliori damnatur. Uetanquam injuria esset, potentiorem in judicio succumbere η populares appellans, indecorum esse indignum ait, tantum popuIum, tot proceres, tantum imp mum, unius Peniliue subesse arbitrio. Ad cujus vocem excitata mulis titudo , muliebre regimen accusare, vicinarum gentium mores i meis drum adducere, virmn qui sibi dominetur,expetere. Libus , indictob a silentio,

15쪽

silentio, desiderium se populi animadvertisse dicit, neque se illos eo frustraturam , imperium subditis, non sibi, post patris obitum tenuis. se. Jubet ad diem posterum redeant. Obtemperatum est, itum atque

reventum.

Lmussa in concione ubi adesse multitudinem vidita Ego vobis, Im

rit, Boiam is hanc inque diem, placide molitteri, at mulieri mor es, imperav r nniri ιπod suum esset eripuit nultam Iasi. --trem experti estis, non dominam. At vobis meum redimen ingratum. humani ingenii me eum agitis. Nihil diu placer homin . nam m ms principem desiderant populi magis assam ferunt. Estote erra Iudicatu meo liberi r virum qui vobis praesit, arvis suo arburam capita vestra dicet, opta sis, dabo. Ite, equum meum albicantem sternite, atque in campos lora patentci adducite, liberum effrenem, si dimittiter sequentu eum quocum ve Perii. Curru eqvm aliquandiu, denque ante virum subsistet, Lu mem, se ferrea eomedentem: iste mihi conqunx erit, visis princeps. Gratus seimo concioni suit Emissus eqvus decem millia passuum percurrit.Postremo an flumen Bieli ante aratorem constitit, nomine Primislaum. Secuti proceres popularesque postqvam stantem equum, S aratori blandientem adulantemque viderunt, accedentes propius a Mise, inquiuntias, bone vir, quem nobis superi dederunt principem. Solve bore, atque asees raris nobiscum venito. Musa te vis m, Ephemia ducem poscit. Agrutria colere, gregem pascere, naVim regeres texere, suere, aedificare, muLti se ignorare fatentur. Magistratum in urbibus agere,regem gerere, gentibus ac nationibus imperare, quod est difficillimum , nemo sibi a natura negatum dicit, em plerique sive laboris odio, sive otii amore oblatis regnis abstinuere. Primisi aus, quamvis agrestis, nuntios M. nigne excipit, facturumdve postulata respondit. Ta nta est mortalibus regnandi cupido,nemo se regno indignum putat. Solutos boves,ut frubulosia est omnis antiquitas, elevatos in aera ferunt, & in altissimam praescisci rupis speluncam delituisse, nunquam postea visos. Stim v. lum vero, quo boves urgebantur, terrae defixum, mox fronduisis,

16쪽

ae tres coryli ramos emisisse: ex quibus duo statim exaruerunt, te tium in arborem ejusdem generis proceram excrevisse. Non recipi ad me Veri istius periculum , apud autores ista quaerantur. Vidi tamen inter privilegia regni, literas Caroli quarti Romanorum imperatoris sdivi Sigismundi patris, in quibus haec tanquam vera continentur 1 Vibiaeque illius incolae, in qua haec gesta creduntur, libertate donanturas nee plus tributi pendere jubentur , quam nucum illius arboris eriguam menstram. Sed nec mihi Carolus fidem facit. Nam Reges plorumque creduli sunt, nec quidquam non verum putant, qVOd gen ris sui claritatem astiuit. Primistatas igitur audita legatione, inVe so Vomere, pane caseoque apposito, viam quasi grandem facturus, cubum siumpsit.. Earps Bohemorum animos contortavit, mCn Iam scrinream, de qua Libusia vaticinata fuerat, in vomere cognoscentes. Stupentes edentem circumstant , satiarum equo imponunt, jube0tq; festinare. Inter eundumquid sibi vult stimulus frondensi interrogantici cur duo rami mox aruerunt Z Ille, qui divinandi peritia callere , tres sibi liberos nascituros ait, ex quibus duo funere immaturo defi- Ciant , tertium nobiles fructus editurum. Quod si ager totus aruic

siet ante vocationem, genus ejus masculinum perpetuo regnaturum fuisset cum ante tempus accersitus sit, eam mem ademptam. Intem Togatus, cur nam calceos querno robore facios secum afferret i Serivandos in arce Visi raden Ii respondit, ostendendosque posteris, ut scirent omnes primum,qui principatum inter Bohemos accepisset, ex agro fuisse vocatum, neque instilescendum esse, qui ex humili fortuna solium ascenderit. Servati calcei diu apud Bohemos, religiose habiti, ac per sacerdotes templi Visscgradensis ante reges delati, dum Pompa Coronationis educitur. Cum Vissegradum appulisset Primi laus, ingenti favore plebis atque honore exceptus est: Libullanaque sibi matrimonio junxit. Nec diu moratus, Pragense oppidum aggere atqVe muro cinxit. De cujus nomine dum disceptaretur, jussit Libusita ex artificibus, qui primo occurrerit, rogari quid ageret, ac ex pri mo verbo ejus vocari oppidum. Interrogatus faber lignarius quispiam: limen se agere dixit, quod Bohemice, Praha dicitur, indeque nomen urbi datum. Sed corrupto vocabulo posteri Pragam dixere . Exinde leges conditae, quibus Bohemi longo tempore usi, proVincia Pace 2 otio fruens, opibus aucta est. Et tabulla castellum Libus aedi-- ficavit, Diqitiet by Cooste

17쪽

ficavit, non longe ab 'Albi flumine: quod morienti sepulchrum fuit. Qua mortua, imperium ad Primi flaum Qtum rediit, quod, vivent conjuge, ejus maximo conlilio administravit, foeminarum, quae illata vivente plurimum poterant, autoritas eXtincta.

.De puella malasia, qua principatum BGemia

more Amanonum Ueptennio potenter obtinuIL.

SEd itiit inter virgines, quae Libusiae ministrare solebant, Ualasica

puella ingentis spiritus in Amazonicae mentis, qVae clanculum a cersitis comitibus, Heram, inqVit, ἰ sorores perdidimus , qua nos a virorum contumelia vindicavit, nec passa est servire viris: contra, viri ejusdem imperium subiere, nor Reginarum honore fungebamur. Nunc mgum serum ct miserrimum ferre oportet, nisi libertatem nobis iam vendi. eemus, vilissima mancipia sumus. Quod si vobis id animi est, eruod mihi, facile pristinam autoritatem obtinebimus. Ego secretorum Libussa conficia, Therbiatae quoque sones novi, herbarum vires non minus quam B ela calleo . quod tres habuere sorores, mihi soli datum est. Adsistite audenti, et obteisperium in viros polliceor. Probant singulae Ualas e conlilium, con

iurant , poculum recipiunt, qVo virile genus odistent. Interea loci Pri mis laus virginem sibi per quietem sanguineum ministrare potum vudet. Territus somno, ac malum,quod erat futurum, suspicatus, primores terrae admonet, ne tantum licentiae foemineo sexui privbeatur. Nos enim virginibus erat equos alcendere, fatigare cursu, flectere in gyrum, hasta contendere, gestare pharetram & arcum, sagittare,jaculari, venari, nihil ossicii virilis omittere. Quod Primi Slao tum periculosum, tum bonis adversum moribus videbatur. At proceres ridere principem, scemineum sexum nil, ausurum magis credere. Mirari tanto magis atque amare puellas, quanto agiliores ac doctiores dicerentur. Valasca monere interdiu noctuque cO spirationis socias, spem bonam facere, audaciam augere, poculis ataque carminibus mentes earum a virorum amore avertere, dictit plures Digiti su by C

18쪽

HISTORIA BOHEMICA. o

plures allicere, provinciam univetiam veneno inficere. Ibi jam vir

sinum ac nuptarum satis convenisse arbitratur , mandat omnibus suos viros, parentes, germanos, filios mares, omnes Emno vinoque pullos nocte occidant, armis equisque arreptis, in campum procleant, non longe a Praga monstratum. Maturatur scelus, virorum quantumisimperatum erat interficitur, veniunt in campum armatae

staminae, prostratoque virorum exercitu, ri parricidas insequebantur,'ducem m arce Visse adens obsident. Quam cum expugnare nequirent, castellum sibi haud procul inde in pr-apto undique colle naturaque munitissimo aedificant, quod DimiZum appellant, quasi virginum castrum. Dievigae namque eorum lingua virgines nuncupantur. Res vita patribus plebique perniciosissima, tum propter admissum scelus , tum quod illarum exemplo reliquas adduci ideminas verebantur, dc hostem cuique domi esse sormidabile fuit. Hortantur itaque principem,ut puellas bello coerceat, se cum copiis affuturos promittunt. Primislaps te a Diis admonitum ait,perituros omnes, qui puellas armis lacessant: tempus aliud expectandum. Illi spreto consilio, coacto sine principe exercitu, castra ad DieviZum ponunt, puellasque cingere obsidi me pergunt. Valasica nil territa, in majori discrimine maiorem adhibet animum comites ne mente labanturis, plena fiducia hortatur, ad vessisse tempus aifirmat,quo toti Bohemiae leges imponant, videre se omnes provinciae optimates in suam potestatem venisse, vires tantum acuant, victoriam in manibus esse. Ne Pe novum viros mulieribus obedisse, AmaZones sibi Asiam vectiga Iem fecisse, pugnasse ad Trojam, Thesei atque Herculis arma con templisse. Si conlilium atque animus mulieribus adsit, vires haud quaquam deesse, nullius Boliemi consilium suo praeserre. Ubi persiva sani multitudinem animadvertit, palantes hostes Ic nil tale verentes, : aggreditur. Fit trepidatio totis castris. Mox foeda oritur fuga, in .ssant virgines, virosque passim trucidant. Neque aliter pugnatum est, quam si muliel, res viri animos, viriles scemina: induissent. Pauci ex ea

pugna evaserunt, quos velocitas equorum, non sua virtus, a morte

redemit. Singularis Iudaciae in hoc praelio septem puellas suisse me morant, Maladam, Nod eam, Suataciam, Vorastam, Radgam , Za-stanlim LTristanam : 'Reginam sua ina septem viros intei emisso. . Spolia ingentia capta, pia mi a pro meritis reddita, septem quae vir.

19쪽

18 .EI AENEAE SYLVIIa IA

tute privstiterant, torqvibus aureis atque armillis donatas, Valascam veluti deam habitam, neque post id praelium Bohemis adversus puellas audaciam fuisse. Illae populari agros, abducere praedas , rapere soccidere, villas incendere, potentiam indies augere, fingere inter. dum se virorum amore teneri, amatorias epistolas nobilibus adesostentibus mittere, detestari fastum atque insolentiam Valascae , simulare fugam, rogare, ut in sylvam potenti manu venirent, ac serapcirent. Juvenes qui puellarum facinora magis admirarentur quanta odissent, victi blanditiis captique nonnullarum specie, erant enim ploratque pulcherrima: imperata facessunt. Sed ingressi sylvas, insidiis circumventi trucidantur. Alii nova fraude in arcem vocantur, Ves scam velut per traditionem comprehensuri. Qui mox intromissi, ad unum necantur. Ubi jam nulla fides virginibus est, commentum im

auditum excogitant. Ο i

CAP. VIII De pue a Sarca, quomodo dosos nobilem ML

radam deceperit, mortis tradiderit.

S Axς erat inter puellas admodum honesta lacie, sed animo impu

ro, S ad omne scelus parato. Hanc in altissimo nemore strictis pedibus ac manibus arbori alligant, tubamdVe Venatoriam, ac Vasculum medone plenum juxta ponunt: ipsae in insidiis haud procul delitescunt. Solebat hac iter tape lacere Stiradus nobilis eques inter Bohemos, opibus dc autoritate potens , qui puellarum tyiam nidem prae caeteris abhorreret, atque perseqVeretur. Is ergo Cumastivam pro suo more venaturus intrasset, puellamque Vinctam con spicatus esset, miserabundus quid sibi ea res vellet,percontatur. Cui Sarca: Nosti, inquit, quot scelera his in regionibus Masta perpetrarat umsibi potentiam regnumi vendicat. Ego quoque pariter in Iurorem acta, im saniam ejusdem aliquandiu secuta sum. Peccazi fateor, poenituit me tamen tot ineptiarum denique, cogitavi quonam modo scelestam 3 elin eravitam possem : fatui ab inqua discedere domina. Sed dum comitem fugη mra,prodita captas huc deducor, hic de me sumere tuιrat supplicium sangu naria carnifex. Iaurea d/- ligor, dumi mihi ultima verba dicuntur, in Dis tiro

20쪽

audis in est tuorum eanum latratus, aIque hiunitus eqvorum, Pila mea soria salutem pedibus quaesiere. At ego te vir clarissime quem unum perfida tumba metuis, per nobilitatem tuam συ, miserere infelicis farmina. Solve me ob sero, atque abducito, aut si hoc non placer, jugula me potim avam hic vivam deseras. Namque ubi abieris 1 mox aderit iniuris virginum cohors, mes diaris lacerabunt modis. Iuvat tua manu persee. Stiradus lachrymis motus muliebribus puellaeque sorma captus, equo desiliens vincla solvit, rogatque medonis vasiculum simulque tuba apposita quid sibi umlint. Tum Sarca , medonem, in trit , optimum carnifices attulerunt , aris

ter cruciandum uterer , hunc jam laeta securaque bibam, & haustu

sumpto, quod restrum fuit Stirado propinavit, qui pariter bibi .

Erat autem potus suavissimus, quem BOhemi ex albo melle conficiunt, leti quam mulieribus saluber, herbis & carminibus adhibitis, tam viro pestilens, qui mentem Stirado prorsus alienavit. Exinde, tuba hae.

inquit, mea 'It dum venarer, Mνam mihi mortua ad cottam Iustenrire statuerant pasma, quasi venatricis signum. In bo ut intelligant me viseniarem , suis , manibus ereptam esse. MOXU tuba cecinit. Ualasica ubi ini. tum audivit, ex comeosito cum armatis puellis adest, Stiradum incauatum capit, comites eius obtruncat. Ferunt 'dum haec agerentur, auditum tota sylva ingentem veluti ridentium strepitum, ubi dum esset hominum solitudo, creditum daemones de puellarum facinore ac fal- Iacia cachinnatos. Illas vero instructo exercitu Stiradum catenis vinctum, in conspectu arcis Visiegradensis deduxisse, ibique prosipectante hemorum principe nobilem Virum rotae supplicio, quod est inter Germanos atrocissimum ac miserrimum, peremisse. Post haee iam plane regionis dominas viros sibi adscivisse, ex quorum comple.

xu novis scotibus rempublicam sustentarent, sancitumque lege, uonatae foeminae diligenter asservarentur, masculis dextri oculi eruerenatur, amputarenrurque pollices, ne viri facti arcus tendere aut armis uti valerent. Idque aliquandiu factitatum. Septem annis ea pestis Bohemiam amixit, tributariaque magna eX parte provincia virginibus fuit. Qui detrectavere imperium: intra moenia Uausi, nusquam exire audentes, magnis incommodis affecti sunt. Denique cum necessaria deessent, eoque perducta res Videretur, ut coactos fame deditionem facere oporteret, tumultuarie principem adeunt, dirum puellarum

SEARCH

MENU NAVIGATION