Aeneae Sylvii Piccolominei postea Pii 2. papae Opera geographica et historica Aeneae Sylvii Piccolominei postea Pii 2. papae Historia Bohemica

발행: 1699년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

a Polono violata qVeruntur. Ubi fides habita, Ianurem Bolestat se, trem dolo necare conantur. Cocharis inter Urisbuicentes consilio, opibus & autoi ita te major, adolescentem sub specie venationis in sylvam tractum, ad stipitem arboris alligatum sagittis conisui jussisse fama est, divum Joannem Baptistam ab eo precibus exoratum, hirsi to tegmine sagittas excepissis, uxoremque ejusdem per Visium commonuisse, periclitanti Viro Opcm ferret. Interea famulum principis Overam nomine , CX periculo prolapsum , proditiones populo expinsitisse: illum tanta novitate commotum, correptis mox armis in syuvam procurrisse, captisque proditoribus atque occisis, ducem salvum reduxisse. In eo loco ubi haec acta sunt, monasterium ordinis sancti Benedicti, quod Veliscam appellatur, constructum, Ic aram majorem' ibi sitam, ubi arbor religatum Ianurem tenuit. Mescho autem coacto exercitu, longe lateque Bohemorum populatus agros, Pragam derini. lve obsidione cinxit, eamque biennio fame laborantem obtinuit,

excepta arce Vissegradensi , quae in fide Jan is mansit.

CAp. XVIII. De Udabico, Ieptimodecimo Botimorum Duce.

Fuerat dc alter Boleslao frater, Udatricus nomine, qVem patet

Henrico imperatori nutriendum dederat. Is audita Melchonis proditione clam ab imperatore dimissus, castellum Dievigum natura dc arte munitum ingreditur. Exin collacto raptim milite, colles Occupat, qVi Pragae supereminent, tubasile clangere jubet. Mox alta voce praeconem Pragensibus nuntiare, v ictos praelio Polonos fugam cepisse, Victorem principem cum exercitu adesse. Qua voce miscepta Polonorum praesidium, quod urbem tenebat, metu perculsiima excessit, Pragenses aucti animo insecuti, complures in iliga captos necavere, Mescho cum paucis in Poloniam se recepit. Udatricus

Pragam ingressus, germano suo, sive proditoribus suggerentibus, sive quod aetatis beneficio illum sibi praeferri verebatur, effodi oculos . .

iussit. Multa huius facinora referuntur, partim reprehensione, paristina laude digna. Inter caetera & illud narratur, redeuntem ex vena

tione, puellam vidisse in villa quadam, juxta puteum vestimenta la

vantema

32쪽

HISTORIA BOI MICA. 32

antem, nomine BoZZenam,quod Eeatricem interpretatur, elegantem

forma, de moribus, stupra quam par esset agresti, venustis 1 captuma specie& alloquio modesto, quamvis amici adverinentur, conJugem accepisse. BiZetistatim ex ea natum. Is cum adolevisset, Iutham imperatoris Ottonis Rufi filiam, quamvis nunquam vidisset, sola fama commotus, vi rapuit, solus ve cum illa ad patrem perreXit, comitu hus velocitatem ejus insequi nequeuntibus, ab imperatore ex iuga retractis atque occisis. Non improbavit pater lactum, seu admiratus audaciam, tantum se filium genuisse gavisus, matrimonium cum rapta in Moravia celebrari mandavit, tanto praestantiorem filiunia aestimans, quanto nobilius est, imperatoris quόm villici filiam amavisse. Imperator ea contumelia motus, jurejurando assirmat exercitum in Bohemiam ducturum, terram malis affecturum, sibique sedem in medio regni collocaturum. Stat intrive cum exercitu Bohemiam imstar torrentis cuncta secum rapientis ingreditur. Contra IIclatricus filiusque castra movent. Jam duo exercitus ad iactum teli conVeneorant. Tum Iutha, cujus ex iniuria bellum ortum, crinibus sparsis, scissa ungvibus facie, victo periculorum magnitudine muliebri pav re, ausa telis sese inserre volantibus inter primas acies prosiliens, patris alloquium, priusquam suror ardeat amplior, exposcit. Quo impetrato, Fateor inqVit pater, justum te belrum movisse, crum buta rapta est,

tamet, paena dignum, qui te comempsit, nisicompulisset amor, cujus caca com lia saepe veniam meruere. Sed age obsecro, pone anto oculos quem armis inissequeris. Gener tum, mihi maritus, cui tantopere Dasceris, O fortasse neis post uus, ejus filius inventre meo conceptus est. Parce oro sua, parce nepoti, patrem illi, virum dimitte. Non est degener maritus, nee seisi compii maturi matrimonium Romana ecelsa Fruit, nee tibi victoria potestas est. Utrique voci , utri He belli artes suppetunt. Mars dubius casum resticit. Ne obsecro pater, mei causa tantam militiam morti obicito, parce, cui ego priorias peperci. IIlacrymatus pater audita filia, facturumque leviuod illa

vesset, nisi obstaret iuramentum. Tum Jutha, Et maritus, inquit, meus

Jare rauda adstridius est, Neutoniam armis laces re. Sed vana religis, qua sceleri locum facit. Vim criminibus sacramenta non addunt. Expromissisem maleficii divina mayestas odit, facita em exterminat. Inveni ramens tiber viam, an te ut promisso virumIsream. Veniet cum patre gener ad pedo tuos , vcniam commisteres, te Regem, te Dominum pr silebitur. Ne

33쪽

ve impedisnento erit 1 adio minus sedem Pn medio Iohemiae eoPoeci , ur dicas. Postremo curiam tuam in Theutonica petens, vitas aliqvaν, φνώ usseru, in er eruitεndum maritus diripiet. Placuit imperatori consi-

Iium filiae, atque in ejus verba foedus ictum, exercitus consalutatis S in Bolesta via, quae umbilicum tenere Bohemiae creditur, sedes imperatoris lapidea erina, perpetuum rei monimentum principibus teriae insigne datum imperialis aquilae. Exin Biletistius Moraviam ex paterno indulto rexit, Polonosque, qui magnam ejus partem occupaverant, bello delevit, eorumque multa millia, ligatis post tergum manibus, in Hungariam venundandos misit. .iv

Dum haec aguntur, anno post Christi ortum tricesinio ac mille

simo Boles laus apud Cra coviam excaecatu4 interiit, Udatricus quoque frater ejus vita functus est. Qua re cognita Jant de ipse caecus, Pragam Veniens, ducatum gentis suopte ingenio nepoti dimisit. Biselislaus ea re animo auctus, quamvis nulla injurii lacessitu , exercitum in Hungariam duxit, magnamque inde practeam retulit. Quinque ei ex Jutha fuerunt filii, Spitigneus, Uralitatius, Con adus, Jaronurus sic otio, quorum fiducia plenus, etiam loriosulturus, avum pulsare besto non timuit, Cracovianique armis eaptam funditus evertit. Gnemenium quoque nretropoliticam urbem diripuit, multorimque martyrum sacratissima inde corpora

asiportavit, dc crucem auream CCC. pensantem libras. Quod cum imperat, Henricus, nus nominis secundus, accepisset, indignatus injussu suo Posoniam vastatam esse, Biselislaum aut resarciresolonis damna, aut bellum expectare iussit. Ille se nihil imperatori, nisi tributum debere respondit a majoribus tristitutum. Pendebat autem. dux Bohemiae Romano imperio quotannis C. dc XX. boves, dc a genti puri Cta marcas. Id se neque neglexisse hactenus, neque negle. .cturum. Si quid amplius iusserit imperator, a bono dea quo recederet se libertati gentis nihil detracturum. Imperator his auditis, ex Ratilpona in Bohemiam copias traducit: Uthardo sax6num duce ex cra Diqiliaco D 'orale

34쪽

altera parte cum exercitu properare jusso. Ingressus fulvam, qua Bo- hemiam cingi diximus , praecisis arboribus iter interceptum reperiens, milites viam securibus aperire jubet. Magnus hic labor equiti. Erant enim vastae magnitudinis arbores, multaque rubeta incidenda, prius. qvam iter pateret. Ob quam rem cum jam opere peracto ad interiora pervenissent, nec hostis in conspectu usquam daretur, fessi ac sitibundi projectis armis flumina petunt. Bisetislaus ex insidiis prodiens, palantes atque inermes aggressus, stragem haud parvam effecit. Imperator repentino commotus malo, multis suorum desideratis, fugata salutem petit. Othardus vero jam fines Bohemiae ingrcssus, Septentrionalem provinciae partem longe lateque populatus, his cognitis, Cum praeda domum revertitur. Procopius comes Bicliniensium, cum parte copiarum adversus eum missus, fortuna parum prosperausius, tanquam pecunia corruptus, essossis oculis, manibus pedibusque obtruncatis in flumine Blesine demersius. Nec tamen eo pacto quies Bo- hemiae data. Nam sequenti anno Henricus Imperator, & Othardus - majoribus collectis copiis redeuntes, 'transmissi sylva ferro ac flamma cuncta vastarunt, Bisclislaum armis diffidentem intra Pragar moenia cIausum obsederunt. Severus tunc episicopatum urbis gerebat, jur jurando imperatori obnoxius, ex cujus indulto pontificali sedi praeerat. Is noctu cum pluribus ad Henricum coniugit, obtinendique utabem viam ostendit. Quare fractus animo Bissetislaus, errati veniam petiit: dictae sunt pacis leges, quas voluit impcrator, ct trium ann rum tributum pensum, Silesia siub annuo tributo auri triginta, argenti Cl. marcarum Bohemiae principi tradita. Secundo & quinquagesimo anno post millesimum a Christi Salvatoris adventu, pace cum imperatore composita, Hungariam sibi subigere Bis elislaus aggrcuitur, cujus populus suis utens legibus, Romanorum imperium contemnebat . Sed ingressus hostilem provinciam, mox ardenti febre correptus, utitimum instare diem intelligens, vocatis Bohemiae primoribus, Spitu gneum primogenitum , successorem suum designat, reliquos hsios Moravia inter eos divisa, parere fratri jubet, atq vehis demandatis vita decedit, quarto Calend. M i. Corpus ejus Pragam translatum a.

pud parentes sepultum.

35쪽

HAENEAE SYLVII 'CAP. XX.

De Spit igneo decimovouo Bohemoram Duce. Spitigneus ut regnum primum potitus, omnes Tcutonici gen

ris Bohemia excedere Iubet, nec matri potestatem manendi i icit. Exinde Moraviam infestis petens armis, fratres bello aggred tu iuratisiaus audito germani silventu, relicta in Oloinucio conjuge, ad regem Andream in Hungariam confugit. Cotaradus S Ottotiatri se dedunt. Uxor Uratistat capta, aliquandiu in vinculis habita. Postremo suadente Severo episcopo dimisia. Dum virum iu Hungaria petit, vicina partui in itinere decedit. Moestus ea re conjunx, ab Andrea rege consolationem accepit, qui filiam suam Aditheidamnu.ptam ci tradit. Quod cum Spit igneus accepisset, veritus ne vires Hungaricas in se frater armaret, missa legatione sine causa illum ex Noravia abiisse dicit, nihil hostile timendum suisIe. Nam cur fratcnis fratrem oderit, secundo post se loco genitum P Servasse se abeunti hona, non abstulisse, redire eum ad stos debere, cuncta ei salva esse. 'Nec frustratus est fratrem, redeunti quae armis abstulerat, cuncta reis stituit. Jutha vero a filio deiecta, cum secundo nupsisset, brevi momtua est, cujus corpus in BOhemiam translatum, ita sepulchris princupum condidere.

De Gai uiso vicesimo Bohemorum Duce SPit igneo vita destincto, Uratisiaus successit . Qui Moravia ruret

sus inter fratres divisa, Jaronurum, quem pater ecclesiae dedica. tum mortem regni secerat, in diaconum vel invitum ordinari jussit. Is relicto Christi habitu, ad Poloniae duces confugiens militarem disciplinam sectatus est. Fuerunt Uraiislao ex Adilhcide tres Fberi, Biselislaus,& ducesceminae, Ludin illa S Juditha. Verum Adilia Mida mortua, uxorem alteram ex Polonia duxit, nomine Suaranam, ex qua Boleslaum, Boraivi Maum, tIladisia una, Sobtesta unaque i scrupit. Inter haec Severus episcopus, qVi Bohemiam Moraviamque sacerdotio tenuerat, Joanne in Moravorum ecclesia sibi substatuto, jain . - . Sravis Dipiligo by GOrab

36쪽

gravis senio ex vita decetiit. Ob quam rem Conradus 6c otio Uratis-laum precibus onerant, Jaronuro fratri ut ecclesiam Bohemiae ab imperatore impereet. Annuit Uratis aus,neque imperator adversatus est. Jaronurus ex Polonia revocatus, relicta militia, episcopus ordinatur, ac mutato nomine Gebhardus appellatur. Qui mox sipiritu superbiae inflatus, Mora viam non minus sibi quam suo antecessori delatam dicit, illum exterum, se civem: illum infimo loCo natum, se regia stirpe omium. Ingressus Mora viam, Joannem episcopum, qui cedere nollet. contumeliis SVerberibus afficit. t Irati flaus, qui Joannem amaret, ea re commotus, Romanum pontificem contumaciam Gebhardi uti coruripiat, scriptis hortatur. Missus est in Bohemiam Rodolphus Cardina- is, qui causa cognita delictum puniat. Is vocatum Gebhardum, cum minime pareret, sacerdotio abdicavit. Sed rogatus a clero, lignitarem ei restituit, jubens dc ipsum S Joannem intra annum coram sim mosacerdote se exhibere. Paruerunt ambo. Sacerdos maximus ambobus auditis, Gebhardum movere facerdotio statuit, fecissetque, nisi preces intervenissent Mathildis virginis, filiae Bonifacuducis Lucani, quae tum Romae suit, ex Bohemorum sanguine nata..Haec est illa Mathil lis,

i ima inclyta, &apud historicos late memorabilis, quae a Radicoph rio Senensis agri oppido usque Ceperanum interjacentem terram uo navit ecclesiae , posteri patrimonium beati Petri appellarunt. Hujiis ergo inturventu, Romanus praesul utrumque sacerdotem sua dioecesi contentum estu, ac remissis injuriis, in patriam reverti justi

CAP. XXII.

Uratisiaus dux Magumiae in regem creatur per Henricum imperatorem quartum, reguos Bohemiae, Poloniam,

Silesiam, Lusariam Moraziamq; adyecit.

INter illaec Leopoldus Austriae marchio, Moraviam latrociniis ma gis quam justo bello infestam reddir , nec Conradi aut Ottonis, qui

tunc provinciae praesidebant, preces audit. Illi fraterna solatiae petunt. Uratisiaus collecto raptim Exercitu Austriam ingressus, Instar horridae tempestatis obvia quaeque prosternit, occurrentem

Leopoldum praelio virum , in filiam convertit, ipse onustus spoliis

' . . e R domum

37쪽

36 AENEAE SYLVII

domum revertitur. Post haec anno sexto&LXXX. Q pra mille ab ortu salvatoris Christi, apud Maguntiam in concilio principum ab imperatore Henrico , eius nominis quarto, Urati flaus Rex declaratur, M ravorum regno, quod supra extinctum diximus, in Bohemiam tran lato, Polonia, Silolia , Lusatia, Moravia, Bohemorum imperio adiectae. Gilbertus Trevirorum Archiepiscopus cum eo Pragam misitis, qvi coram provincialibus regem inungat, regalibusque adornet insignibus. Id eodem anno factum, acclamante populo, Uratistio regi

salita honor atque υ ctoria. Suatana quoqVe Regina cum eo cor nata.

Mortuus est per idem tempus Ioannes Moravorum Episcopus . cuius ecclesia, instante Gebardo, Pragensi unita est. Quae res illi majoris inibientiae somentum fuit, adeo, ut praefente rege interesse divinis minime dignaretur. Ob quam causam Lualislaus, indulgente Al xandro Papa III. natione Senensi collegium canonicorum regularium in arce Pragensi erexit, in quo dum res agitur divina, non praepositus tantum, sed decanus, ct sacerdos, diaconus, ct subdiaconus, rem divinam iacientes,episcopalibus omamentis utuntur.ΕtPr positus quiadem cancellarius rebni appellatus, principis honore defungitur. IIuiundatione autem edus ecclesiae, regem suis humeris duodecim c phinos lapidum gestasse serunt. Religiosum principem, dignumqVeqvi primus inter Bohemos regio diademate uteretur. Gebardum vinro indies magis atque magis in Blescentem, ac propterea a MoraVoirum plebe repulsum, dum per Hungariam ad Romanum pontificem questum injurias proficiscitur, apud Strigonium morbo interiis , Cosmumi illi surrectum. Fuerunt Uraiislao, ct cum Saxonibus, ct cum germano, qVi Moraviam obtinebat, inimicitiae. Illos per filium vicit: germanum ipse ex Moravia armis expulit, uIbemq; Olmucem

sem possidendam filio tradidit.

CAP. XXIII.

De Courari vicesimoprimo, Biselisias vicesimosecundo, ac

Bolestio vicesimotertio, nec non sortius lao vicesimo- quarto, Bohemorum ducibus. V Ita iunctus tirat iustus non filium, sicut optaverat, sed Conradum fratrem habuit succestrem. Qui septimo mense poli. tua imperio, morbo correptus, nepotibus ex inti e locum

. . fecit.

38쪽

secit. Quinque eos fuisse diximus, qui sibi invicem pro nativitatis o dine siccessere. Duos ex his Urbuicenses, perpetui regum hostes, uaudibus interceptos neca Cre.

CAP. XXIV.

De inanio, vicesimoquinto Bohemorum duceo Rege secundo.

PEnultimus Idadislaus nomine, ex Bisietislao Patre nepotem stanominis, cum CCC galeatis equitibus auxilio Henrici sexti R manorum imperatoris Romam misit, qui plurimas inde reliquias sanctorum reportavit. Inveni in historia Bohemorum post Urati laum primum regem, pluribus annis interregnum fuisse. Nam Comradum fiatrem eius, ac deinde Uratistat filios non regis nomine, sed ducis tantum usos, tanquam regni decus homini, non provinciae datum suisset. Ulauislaum vero quarto loco Uratiuao natum, a Frid .rico primo, sibi εἴ posteris regiam dignitatem obtinuisse, 6 cum imexpugnatione Mediolanensi egregiam operam navasset, imperatori mirifice gratum, leonem trubeum his catae caudae, incrupeo albi e loris insigne regium accepisse, candelabrum quoque Salomonis ex Mediolano asportatum, in ecclesia S. Viti Pragensis recondisse. Pomtem stuper Multa viam, qua vetus Praga minori jungeretur, magni peris aedificasse, quem Ratisponensi praeferunt, in quatuor & viginti arcus, ut antea dinimus, protensium.

CAP. XXV.

De Sobiolas vicesimosexto, ct 'ideriso vicesimoseptimo,

nec non Conrado vicesinooctavo, ac Bisetistio vicesmo- nono, atqFe Hencestio tricesimo, Bobemorum Ducibus. Post eum obtestium quinque annis Meatu functum, a provinis cialibus exactilm in exilio interiisse, exin Fridericum liladistat filium successisse. Post Conradum, qui apud Apulos in Italiam

39쪽

38 ' AENEAE SYLVII

beutus Imperatorem, decessit. Conradum Biselislaus sequitur, qui ct H enricus dictus est. Et cum csset Pragensis episcopus, quindecim annis pontificatum simul& principatum Boliciniae tenuit. Post eunae catum obtinuit Vencestaus frater eius. Hos quoque regis nomino abstinuisse constat, sive quia magis vi quam jure imperaverunt, sive quod indultum Imperatoris Romani sumendae coronis, more maj

xum obtinere non valucrunt.

CAP. XXVI.

De Primistio tricesmo primo Bobemorum Duce, O Rege tertio.

V Enc laum tribus mensibus ducali autoritate sunmim, Primi laus Uladiti si sucundi regis filius, armis deiecit, & a Philippo Romanorum Imperatore Friderici secundi fratre , quem Romana ecclesia non accepit, tertio loco inter BOhemos reges coronatus est.

CAP. XXVII.

De encestio Bohemorum Rege quarto. Et de Otho caro Bobemorum Rege qUinio. P Rimislao duo fuerunt filii, Vencestatis & Othocarus. Vence

lao regnum Bohemorum cessit, Othocaro Marchionatus Morais viae. Fuit autem Vencestaus unoculus,& sine liberis decedens, regnum Otho caro reliquit, qui dc alio nomine Primislaus appessatus est, inter Bohemiae reges quintus, belli appetens, ct magnorum op rum essector , cui nec animus in rebus arduis, nec consilium defuit . Imperium quod a fratre sulceperat, ex mari Baltheo, quod fallo plerique Oceanum putavere, est enim mediterraneus sinus ) usq; ad D nubium protensum, ad internum nostrumque mare. quod Adriaticum dicimus, extendit. Nam cum obiisset Fredericus dux Austriarsi. ne liberis, soror ejus Margarita haereditatem accepit. Nupserat haec olim Henrico Imperatoris Frederici secundi filio, eoque sine Ebole vita iuncto in patriam redierat. Eadem jam anus Othocarum sibi ubrum adsicivit, qui non tam coniugis aetatem. quem dotem animo τέ- . 'vens, sterile mirimodium contraxit , dc principatum nobilem conse-

. cuiuis

et . . ι. - . ' . . . .

40쪽

cutus, more humano, quanto plura possedit, tanto maiora concupiavit. tIlricus eo tempore Carinthiorum principatum tenebat. Qui cur virili sobole careret, accepta ex Othocaro pecunia, Carinthiam illi, Carniolam, Marchiam Sclavoniam S portum Naonis tradidit. V Tonenses, exinde Felirenses, Tarvi sint, ct multi ex foro Julii, ultimo, sese ei siubmiserunt. Bellum Hungaris indixit, commissoque nraelio, victor ingentem praedam reportavit, Stiriam ji provinciam illis ademit. In Prussia, quam veteres V inrigiam vocavere, superatis Tartaris urbem condidit, quam Cunil pergium, id est montem regium, V cant. Sed quantum aucta eius potentia esta tantum etiam initentia crevit. ini vivente legitima uxore, & quae sibi tantum imperium adiecerat, alteram superduxit Cun undam regis Maschoriae filiam. Vocatus per principes electores ad imperium, contempsit, palam inter suos Iactitans, pluris Balamia regem , quam Ronianum imperatorem

esse. Rodolphus itaque Halisburgi comes, qui magister curiae Otho cari fit istet, non minus bolli quam domi clarus, Christianae reipublicae praelectus est, missis ad Othocarum legatis, Austriam de Carinthiam, caeterasque vicinus Italiae provincias tanquam iuris Imperii repetit, quando nec Austria muliebre seu dum csset, nec Carinthiam injussu Caesiaris titricus venundare potuisset. Renuit Othocarus, ct Impera tori, qui aliquando sibi servivistet, impacato respondit animo. Scuintervenientilius amicis, ea lege reconciliati sunt, ut Austria Imperatori ederet. Exin datis acceptisque filiabus, affinitas utrinque tui ineretur, pro vinciae de quibus lis esset, dotales ferent. Adeptus Au- triaua dolphus, Othocarum in verba sua iurare more majorum exposcit. Id superbo regi gravius visium, tanquam ex domino feros fieret. Exoriuntur novae lites, bellum indicitur. Cumquedam duo exercitus ad mille pastiis alter alteri proximus convenissent, veritus Otho rus Rodolphi potentiam, iniustamque belli caulam animo vobvens, legatos mittit, qui se juraturum dicant, si modo intra tento. num Imperiale honoris sui causa fieri Rodolphus velit.'Accipit conditionem Imperator potius, quam belli Brtunam experiatur. Suggestum in tentorio stiblime paratur, ibique aureum ilium ena inmistiori loco erigitur, Rodolphus ilia matu S Imperialibus insignibus, conspicuus, considentibus electoribus Imperii, caeteris baronibus circu tantibua , .advenientem regem Iedens expectat. Illa cum palm

SEARCH

MENU NAVIGATION