Diui Aurelij Augustini Hipponensis episcopi Meditationes Soliloquia, et Manuale

발행: 1672년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

g8 MEDITATIONES

Filium, MFilius ad Patrem, sic Spiritus Samctus ad Patrem, filium verissime resertur. Ea vero nomina, quae substantiam, vel personam, vel potentiam, vel essentiam tuam

significat,vel quidquid proprie dicitur Deus,

omnibus personis aequaliter conueniunt :Vt Deus magnus, omnipotens, aeternuS, omnia quae naturaliter de te Deo dicuntur Non est ergo aliquod naturae nomen, quod sic tibi Deo Patri conuenire valeat; Vt, aut Filio, aut Spiritui sancto conuenire nequeae Dicimus te Patrem naturaliter esse Deum sed naturaliter est,in Filius Deus, naturali terest,&Spiritus sanctus Deus non tamen tres Dij, sed unus naturaliter DeuS, Pater,& Filius, & Spiritus sanctuS. Idcirco inseparabilis es, sancta Tri nitas Deus, in personis sensu intelligenda: quamuis voce separabilia habeas nomina quia pluralem numerum in naturae nominibus nullatenus recepit. In hoc enim ostenditur, personas non posse diuidi in sanct Trinitate quae unus Deus verus est, quia cuiuslibet personae nomen semper ad alteram

respicit

112쪽

S AUGUSTINI. respicit personam Si Patrem dico, Filium

Ostendo: si Filium nomino, Patrem praedico: si Spiritum sanctum appello, alicuius esse Spiritum necesse est intelligi, scilicet Patris, &Fiiij. Haec est enim fides vera, veniens de sana doctrina: Haec certe est Fides Catholica, Morthodoxa, quam me docuit Deus in sinu matris Ecclesiae , gratia sua

Oratio ad sanctam Trinitatem. TNuocat itaque , Domine, te fide S mea, a quam dedisti mihi propter bonitatem tuam ad saluationem mei. Fidelis autem anima ex fide vivit tenet in spe, quod videbit in re. Inuocat te Deus meus casta conscientia mea, & suauis. amor fidς meae, qαam , excussis ignoratiae tenebris , ad veritatis intelligentiam perduxisti: quam a stultasa culi amaritudine eruisti , atque adhibita tuae dulcedinis charitate, iucundam mihi, & mellifluam reddidisti. Inuocat te, beata Trinitas, Ox clara, sincerus amor fidei meae; quam

113쪽

so MEDITATIONES

quam ab ipsis enutriens cunabulis, illuminasti semper per illustrationem gratiae tuae;&quam adaugens confirmasti in me, per documenta matris Ecclesiae Te inuoco, beata, tenedicta , gloriosa una Trinitas: Pater, Filius vi Spiritus sanctus Deus

Dominus, paractetus, charitas , gratia, communicatio . Genitor , genitus , regeneranS, e rum lumen ex lumine vero, vera illuminatio. Fons , flumen, irrigatio . Abino omnia, per Vnum omnia, in Uno omnia A quo per quem , in quo omnia. Uluens vita, vita a vivente, viventium Vivificator. Vnus a se, Vnus ab Vno, Vnus ambobus:)n a se, ὸn ab altero in ab utroque . Veritas Pater , veritas Filius veritas Spiritus sanctus. Una ergo Pater, logos , paractetusque essentia, una virtus, una bonitas, una beatitudo a quo, per quem , S in quo beata sunt omnia , quaecunque beata sunt. CA-

114쪽

S AUGUSTINI. si

Eus, vera,&summa Vita, a quo, per quem,&in quo vivunt omnia

quaecunque Vere,in beate vivunt Deus bonum , pulchrum, a quo, per quem, in quo bona, pulchra sunt Omnia, quaecunque bona, pulchra sunt Deus, cuius nos fides excitat, spes erigit, charitas iungit. Deus, qui peti te iubes, inueniri te facii, pulsanti aperis Deus, a quo auerti, cadere est ad quem conuerti, surgere est in quo manere, consistere est Deus, quem nemo amittit, nisi deceptus nemo quaerit, nisi ad . monitus; nemo inuenit, nisi purgatus Deus, quem nosse, vivere est; cui seruire regnare est; quem laudare, salus,5 gaudium animae est re labib,4 corde omnique qua valeo, virtute laudo, benedico atque adoro, tuae que clementiae, & bonitati, pro uniuersis beneficijs tuis, gratias eiero, hymnum gloriae tuae cano: Sanctus, Sanctus, San .

115쪽

Te inuoco, d beata Trinitas, Ut venias in me, templum me facias dignum gloriete tuae. Rogo Patrem per Filium: rogo Filium per Patrem rogo Spiritum sanctum per Patrem, Filium, Ut omnia vitia elongentur a me, &omnes sancte virtutes plan tentur in me. Deus immense, a quo omnia ,

per quem omnia, in quo omnia facta sunt , visibilia, inuisibilia:qui opera tua extra circundas, is intra reples: supra regis infra

fers custodi me opus manu tuarum inte4perantem, in tua solummodo misericor dia confidentem. Custodi me, quaeso, hic, Sibique , nunc , semper , intus, foris , ante,&retro, suptat, insta circumcir ca ita ut in me nullus pateat locus insidijs inimicorum Tu es Deus omnipotens, custos, protector omnium in te sperantiumri sine quo nemo est tutus , nemo de peticulis liberatus Tu es Deus non est alius Deus, taeter te, neque in Coelo sursum, neque in terra deorsum qui facis magnalia , .mirabilia, Minscrutabilia , quo-

116쪽

rum non est numerus Te decet lauS, te decet honor, te decet hymnus Tibi omnes Angeli, tibi coeli, muniuersa potestates hymnos dicunt, laudes indesimenter concinunt: utpote Creatori creaturae Domino serui, Regi milites: De sanctam, Mindiuia duam Trinitatem omnis creatura magnificat , omnis spiritus laudat.

Laus Angelorum, hominum.

Ibi sancti,4 humiles corde, tibi spi, is tus, animae iustorum, tibi omnes superni ciues,in cuncti beatorum spirituum ordines, gloriam,vi honorem suppliciter adorantes concinunt sine fine Laudant te, Domine, illi superni ciues magnifice, honorabiliter Laudat te homo, magna posetio creaturae tuae. Sed,&ego peccator homuncio, desiderio magno cupio te laudare , amare te opto amore praecipuo Deus meus, vita mea, sertitudo mea, laudatio meaia, dignare me, laudare te. Da mihi lumen in corde

117쪽

s MEDIT ATIONES

corde, verbum in ore; ut cor meum meditetur gloriam tuam, lingua mea tota die cantet laudeS tuaS.

Sed quia non est pulchra laus in orta peccatoris, quia vi pollutis labijs ego

sim munda, obsecro, cor meum ab omni inquinamento Sanctifica me, sanctificator Omnipotens, interius,4 exterius: Iac me dignum laudibus tuis. Suscipe benigne, acceptabiliter de manu cordis, de mentis amore, suscipe sacrificium labiorum me O-rum fiatque acceptabile in conspectu tuo, Sascendat ad te in odorem suauitatis. Me moria tua sancta dulcedo tua beatissima, possideat totam animam meam, atque in inuisibilium amorem rapiat eam. Transeat de visibilibus ad inuisibilia , deterrenis ad coelestia, de teporalibus ad aeterna transeat, di videat visionem mirabilem. O aeterna Veritas, vera charitas, &chara aeternitas, tu es Deus meus, ad te suspiro noctes, ac die; tibi inhio, tibi intendo, ad te peruenire desidero innuit te , Ouit veritatem , nouit aeternitatem. Tu veri

118쪽

S AUGUSTINI sue

tas super omnia praesides, quem videbimus sicuti es, cum pertransierit haec ita caeca, mortalii in qua dicitur nobis, bi est Deus tuus ZEt ego dico: Deus meus ubi es Respiro in te paululum, cum effundo superte animam meam invoce exultationis, cconsessionis soni epulantis,is festiuitatem celebrantis, adhuc tristis est , quia relabi. tur, fit abyssus vel quin potius, sentit se adhuc esse abysshm Dicit ei fides meta, quam accendisti in nocte ante pedes meo. Quare tristis es anima mea, quare conturbas mes Spera in Deo: lucerna pedibus meis verbum eius Spera, perseuera donee pertranseat nox, mater iniquorum: donec pertranseat ira Dei, cuius fuimus aliquando filii, fuimus enim aliquando tenebrae) donec pertranseat iste impetus aquarum: residua adhuc trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies, Winclinentur umbroe. Spera in Domino, mane astabo, contemplabor, semperque confitebor ei Mane astabo, is videbo sabitare vultus mei Deum meum, qui vivifica

119쪽

bit mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum eius in nobis, ut iam simus lux , dum adhuc spe salui facti sumus, filislucis , flij diei, non noctis neque tenebrarum . Fuimus enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in te Deus noster, ctamen adhuc per fidem , necdum per spe ciem . Spes enim quae videtur , non est speS. Laudant te Domine illi populi Ange lorum tuorum immortales, glorificant nomen tuum coelestes virtutes; quae non habent opus lagere hanc scripturam nostram, di cognoscere te sanctam, cindiuidua Τrinitatem. Vident enim faciem tuam semper, Mibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua legunt, eligunt, & diligunt, semperque legunt, & nunquam praeterit id , quod legunt. Eligendo &diligendo legunt ipsam immutabilitatem

consilij tui, is non claudetur codex eorum, nec plicabitur liber eorum , quoniam tu ipse illis hoc es,&eris in aeternum. Obeatae nimium illae coelorum virtutes, qticae laudarc

possunt

120쪽

S AUGUSTINI. 97

possunt te sancte, iurissime, cum nimia, dulcedine, cinersabili exultatione. Inde laudant unde gaudent, quia semper vident unde gaudere valeant, xlaudare. Nos vero mole carnis pressi, frocul a vultu tuo in hac peregrinatione positi, atque per mundanas varietates distenti, te digne laudare nequimus laudamus tamen

per sidem, non per speciem illi vero Angelici spiritus per speciem non per fidem. Hoc enim caro facit, ut multo aliter laudemus, quam illi Sed licet diuersis modis laudes dicamuS, tu unus es Deus creator omnium,

cui sacrificium laudis in coelo, in terra offertur, peruenturi tamen sumus misericordia tua ad eorum consortium,cum quibus te semper videbimus, & sine fine laudabimus. ti-bue Domine, ut donec in hoc fragili corpore positus sum, laudet te cor meum , laudet te lingua mea,&omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis tui Tu es Deus omnipotens, quem trinum in personis, unum in substantia Deitatis colimus, adoramus, Patrem ge- nitum,

SEARCH

MENU NAVIGATION