Diui Aurelij Augustini Hipponensis episcopi Meditationes Soliloquia, et Manuale

발행: 1672년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

8 MEDITATIONES

dum , quam Iesum solum mentis intuitu, &cordis auiditate , contemplari Deum ι mi ro modo inuisibiliter cernere inuisibilem; sicque aliam , non istam gustare dulcedinem; inspicere aliam, non istam lucem Luxentin ista, quae loco clauditur tempore fini

tur, noctium interruptione Variatur: suam communem cum Vermibus, & pecoribus habemus, in comparatione illius summae hicis

non est lux dicenda , sed nox. CAPUT XXV ΙΙΙ.Quyssi quodammodo Deum cernere, tenere, squaliter sit de Deosentiendum. Uanquam autem illa summa,&in commutabilis essentia , lux vera, lux indeficiens, lirx Angelorum, a nemin conspici valeat in hac vita, quod solum pra, mium Sanctis reseruatur in coelesti gloria; illud tamen credere, Mintelligere, ientire , ardenter inhiare, quodammodo illum

Cernere est, atque tenere. Onet itaque vox super Angelos, &homo intenta mente conis

tem.

102쪽

templetur Deum, Verbis, quibus potest, suas illi dicat laudes Iustum namque est, ut creatura suuin laudet creatorem. Ipse enim ad laudandum se nos creauit, qui nostris non indiget laudibus. Est autem virtus incomprehensibilis, nullius indigeas, ipse sibi lassiciens Magnus Dominus Deus noster, magna virtus eius , sapientiae eius non est numerus. MagnuS Dominus Deus nosteri maudabilis valde. Hunc itaque mens diligat, lingua canat , manus scribat, atque in his sanctis studijs , fidelis animus se totum exerceat. Huius videlicet caelestis rhetorici suauissimis dapibus, vir dessideriorum, coelestium contemplator assidue reficiatur , ut hoc coelesti pabulo saginatus, clamet clamore magno , clamet totis medullis cordis , clamet in iubila δε ardentissimo mentis desiderio dicat.

103쪽

86 MEDITATIONESCA PV XXIX.

Oratis em licans plurimas Dei proprietates. Summe optime, omnipotentissime, misericordissime , iustissime, secretissime, praesentissime, pulcharrime, .sertissime stabilis, incomprehensibilisci inuisibilis, omnia videns, immutabilis, omni mutans; immortalis, inlocalis , interminus, incircumscriptus, nusquam finitus; inaestimabilis , ineffabilis, inscrutabilis, immotus, Omnia mouens, non inuestigabilis, indicibilis, metuendus atque terribilis honorandus atque timendus, Venerandus atque reuerenduS;

nunquam nouuS, nunquam VetuS, innovans

omnia ,5 in vetustatem perducens superbos, Mnesciunt. Semper agens, semper quietus , collugens, non egens Domnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione; omnia, creans, protegens , nutriens, proficiens; quaerens, cum nihil desit tibi; amans nec aestuans, Zelans,&securus eS. Poenitet tu,

104쪽

ει non doles irasceris,s tranquillus es opera musas , sed non consilium; recipis, quod non inuenis, iunquam amisisti nunquam inops, gaudes lucris nunquam auaru S, Missuras exigis supererogatur tibi vide

Et quis habet quicquam non tuum ΘReddis debita, nulli debens donas debita nihil perdens. Qui solus vivificas omnia; qui creasti omnia, qui bique es, ubique totus , qui sentiri potes, videri non potes: qui nusquam dees,is tamen ab iniquorum cogitationibus longe es Qui nec ibi dees, ubi longe es: qilia ubi non es per gratiam, adesper vindictam. Qui omnia tangis, nec tamen omnia tangis aequaliter. Quaedam enim tangis ut sint, non tamen ut Vitrant, sentiant, ct discernant. Qua dam vero tangis ut sint &vivant, non tamen essentiant bis discernant. Quaedam vero tangis ut sint, vivant, & sentiant, non tamen Vt discernant. Quae dam vero tangis ut sint, vitiant, sentiant, discernant. Et cum tibimetipsi nunquam.

dissimilis sis , dissimiliter tamen tangis disi milia:

105쪽

81 MEDITATIONE s

milia qui ubique semper praesens es, &inueniri vix potes. Quem stantem insequimur,&apprehendere non valemus. Cum tenes omnia, imples omnia, circumplecteris omnia, super excedis omnia, substines omnia. Neque ex

alia parte substines, atque ex alia parte superaris neque ex alia parte imples, ex alia circumplecteris sed circumplectendo imples,&implendo circumplecteris, substinendo super excedis,4 superexccdendo substines. Qui doces corda fidelium sine strepitu verborum. Qui attingis a fine usque ad finem sortiter, disponis omnia suauiter. Qui locis non distenderis, nec temporalibus variaris. Neque habes accessus, S recessus, sed habitas lucem inaccestibilem, quam nullus hominum vidit, nec videre potest . In te manens quietus, ubique circumis totum, ubique prorsus totus . Non enim scindi vel diuidi poteris; Quia vere unus es nec in partes efficeris; quia totus totum teneS, Otum

imples, totum illustras, & possides. Huius

106쪽

S AUGUSTINI. 8; Huius videlicet misteri immensam

profunditatem , mens humana concipere non potest, nec oratoria lingua enarrare, neque diffusi sermones, nec bibliothecarum volumina queunt explicare. Si totum mundum libri repleant, tua scientia inenarrabilis explicari non potest 'uoniam vere indi cibilis es,nullo modo scribi potes, neque cocludi qui es isens lucis divinae,in Sol claritatis aeternae Magnus enim es sine quantitate, ideo immensus bonus es sine qualitate, rideo Vere,is summe bonus Mnemo bonus,nisi tu solus,cuius volutas est opus, cuius velle posse est. Qui omnia de nihilo creasti, quae sola voluntate tua fecisti. Qui omnem creaturam tuam absque indigentia aliqua pollides,&sne labore gubernas Mabsque tardio regis . nihil est quod perturbet ordinem imperij tui, vel in summis, vel in imis . Qui in omnibus locis sine loco haberis: omniati contines sine ambitu ubique es praesens sine situ, motu . Qui nec mali auctores :quodque facere non potes, qui nihil non po- tes:

107쪽

tes; neque unquam te aliquid fecisse cenituit. nec ullius commotionis animi tui tempestate turbaris, nec totius terra pericula damnum tuum est. Nulla flagitia, vel stelara probas, aut imperas. Nunquam mentiris, quia aeterna veritas es. Cuius unius bonitate facti sumus, iustitia poenas luimus,4 clementia liberamur. Nam nihil caeleste, nihil igneum, nihil terrenum, nihilque quod corporis sensus attingat, pro te colendum est quivere es, quod es,vi non mutaris . Cui maxime conuenit illud quod Graeci dicunt,on, Latini Ens: quod semper idem ipse es , Manni tui non deficient. Haec Malia multa docuit me sancta Mater Ecclesia, cuius factus sum membrum per gratiam tuam . Docuit me sane, te solum, inum. verum Deum, non esse corporeum, & passibilem. Nihilque de substantia tua, vel natura, ullo modo esse violabile, aut commutabile, aut compositum, vel iactum . Et ideo certum est, corporeis oculis te non posse sentiri sed nec ab ullo

mortalium in propria essentia aliquando po-

108쪽

tuisse videri . Hinc etenim patenter datur intelligi, quod unde Angeli te intuentur, inde, &nos post hanc vitam te videbimus. Sed nec ipsi profecto te videre possunt si1c iti es nulli denique alij tota, nisi tibi soli nota est omnipotens TrinitaS.CAPUT XXX.

De Dalitate personarismin unitate V vero unitas es diuinitatis, perso narum pluralitate multiplex, numerabiliter es innumerabilis et ac idcirco mensurabiliter immensurabilis , ponderabiliter imponderabilis . Non enim summete bonitatis, quae tu ipse es, profitemur originem: ex qua Omnia, per quam omnia, in qua omnia sed eius participatione dicimus Omnia bona. Nam tua diuina essentia semper caruit, ac caret materiaci licet non careat forma, forma scilicet informati, forma sormarum, forma formosissima , quam dum

109쪽

line tui augmenti aut tui detrimenti mutabilitate,procul dubio a te facis differri inlidquid tamen in natura creatum est, creatura tua est. O una trinitas in trina unitas Deus cuius omnipotentia omnia possidet, &4egit, implet quae creauit. Nec ideo te implere omnia dicimus, ut te contineant, sed ut ipsa potius a te contineantur nec particulatim imples omniari nec ullatenus ita putandum est , visnaquaeque creatura pro magnitudine portionis suae capiat te , id est,

maxima maius, viminima minus, dum sis potius ipse in omnibustae in te omnia. Cuius omnipotentia concludit uniuersa meCeuadendi potentiam tuam , quis aditum inuenire poterit. Qui enim te non habet placatum , nequaquam euadet iratum . Sicut

scriptum est: Neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desti tis montibus , quoniam Deus iudex est . Et alibi: Quo ibo aspiritu tuo , suo a facie tua fugiam 3 Immensitas diuinae magnitudinis tuae ista est i ut intelligamus te intra omnia, sed

110쪽

S AUGUSTINI. πnon inclusum extra omnia, sed non exclusum. Et ideo interior es, Ut omnia contineas:&ideo exterior es, ut incircumscriptae a. gnitudinis tuae immensitate omnia concludas Per id ergo, quod interiores, ostenderis esse creator per id vero, quod exteriores, gubernator omnium demonstraris. Ac ne omnia, quae creata sunt sine te essent, interiores exterior Vero, Vt omnia includantur a te, non locali magnitudine, sed potentiali praesentia; qui ubique praesens es, es omnia tibi praesentia, quamuis quidam haec intelligant, quidam vero non intelligant.

In separabilis ergo naturae tuae unitas, separabiles no potest habere personasci quia sicut es Trinitas in unitate, unitas utrinitate , sic separationem non potes habere personarum. Nominantur quidem illae persona aliquando singulae, sed ita te voluisti Deus Trinitas inseparabilem ostendere in personis, ut nullum tibi nomen si in qualibet persona, quod non ad aliam secundum relationis regulam referatur. Sicut Pater ad

SEARCH

MENU NAVIGATION