Diui Aurelij Augustini Hipponensis episcopi Meditationes Soliloquia, et Manuale

발행: 1672년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Ego enim inique egi, tu poena mulctaris. Ego facinus admis, tu hione plecteris. Ego crimen edidi, tu torturae subij- ceris . Ego superbivi, tu humiliaris. Ego tumui, tu attenuaris. Ego inobediens exti ti, tu obediens scelus inobedientiae tuis. Ego gulae parui tu inedia afficeris. Me ad illicitam concupiscentiam rapuit arbor, t perfecta charitas duxit ad crucem. Ego pra sumpsi vetitum, tu subijst equuleum. Ego delactor cibo, tu laboras patibulo. Ego fruor delicijs, tu laniaris clauis. Ego pomi dulcedinem, tu sellis gustas amaritudinem Mihi ridens congaudet Eva, tibi plorans compa.

titur Maria. Ecce Rex gloriae. Ecce mea impietas, tua claret pietas. En mea iniustitia, aua liquet iustitia. Quid Rex meus, Deus meus, quid retribuam tibi pro omnibus, quae retribuisti mihist Non enim inveniri potest in cordo hominis, quod condigne talibus reseratur praemiis. Numquid sagacitas machinari potest humana, cui comparetur miseratio diuina Nec est creaturae moliri ossicium, quo iuste

42쪽

iuste creatoris recompenset praesidium. Est autem nate Dei in hac tua admirabili dispensatione, est cui fragilitas mea in aliquo suppetit, si tua visitatione compuncta mens, Cariarem suam crucifigat lum viiijs, concupiscent ijs. Et hoc cum a te conceditur, qualitam tibi incipit compath; quias tu pro peccato meo dignatus es mori. Sicque per interioris hominis victoriam te duce armabitur ad exteriore palmam; quatenus deuicta persequutione spirituali, non vereatur pro amore tui sub ijci gladio materiali. Ita exiguitas

conditionis, si tuae complaceat pietati, magnitudini valebit pro Viribus responder Creatoris. Et haec coelestis medicina, bone Iesu, hoc tui antidotum amoris Oro te per antiquas misericordias tuas, infundet vulneribus meis, quo reiecta vipere e eontagionis bile reintegret me incolumitati pristin q; quo gustato tuae nectare suauitatis, faciat me ille. cebrosa mundi toto aflectu despicere, tulla eius aduersa pro te sermidare, memorque

43쪽

nihil complaceat, nil pretiosum, nihil praeter te mihi arrideat speciosum Vilescant, obsecro,absque te mihi omnia, sordeant uniuersa. Quod tibi aduersum est, sit mihi molestunia &tuum beneplacitum mihi indeficiens desiderium Tardeat me gaudere sine te .ωd lectet contristari pro te. Sit mihi nomen tuu refocillatio G memoria tui consolatio fiant mihi lachrymae meae panes die, ac nocte inuestigando iustificationes tuas; sit bonum mihi lex oris tui, super millia auri, & argenti. Sit obedire tibi mihi amabiles; resistere tubi execrabile. Rogo te, spes mea, per Omnes pietates tuas, ut propitieris impietatibus meis. Adaperi aures meas mandatis tuis , de ne decline. flagito ter nomen sanctum tuu in Verba malitiae cor meum, ad excusandaSexcusationes in peccatis. Peto etiam per ad mirabilem humilitatem tuam, ne veniat mihi pes viperbiae , & manus peccatoriS non O

ueat me.

44쪽

His exponit homo Deo Patri passionem iiij in

sui reconciliationem.

Cce omnipotens Deus Pater Domini mei, dispone benignus, quo miserearis mei, itoniam quicquid preciosius inueni, deuote obtuli; quicquid charius eperi, suppliciter praesentavi. Nihil mihi reliqui, quin tus exposuerim Maiestati nihil iam superest, quod dijciam quia totam tibi delegaui spem meam. Direxi tibi aduocatum meum, dilectum Filium tuum. Misi gloriosam progeniem, inter me te mediatorem: si, inquam, interces rem, per quem confido veniam. Misi verbis Verbum, quod pro meis dixi missum factis,4 numeravi tibi sanctissimae sobolis passionem, quam pro Ocredo fuisse perpessam. Credo a te missam, deitatem meam suscepisse humanitatem in qua dignum duxit alapas, vincula, sputa, ir

risiones perferre, necnon crucem, clauoite

45쪽

Σ MEDITATIONE s

tibus demolitam, pueritia pannis constricta, iuuentutis sudoribus vexatam, ieiunijs maceratam, vigiliis afflictam, itineribus fessam , , postea affectam flagris, laceratam supplicijs,

deputatam cum mortuis, dotatam gloria resurrectionis, coeIorum gaudio induxit, Mindexteram tua celsitudinis collocauit. Haec placatio mea, propitiatio tua. Hic attende pius, quem genueris filium, 'uem redemeris seruum. Hic aspice factorem, Nie despicias facturam. Amplectere serenus pastorem, respice misericors allatam proprijs humeris ovem. Hic est fidelissimus pastor ille, qui ouem dudum errabundam per abrupta montium, per praecipitia vallium, multis varijsque quaesierat laboribus. Quique iam morienti, iam per longa exilia deficienti, tandem inuenta gaudens se supposuit,s miro sibi annisu charitatis annexam, de prosunda confusionis abyta leuauit,pijsque astrictam complexibus, ad nonaginta nouem unam, quae perierat, reportauit. Ecce Domine mi rex, Deus omnipotens, ecce Pastor bonus refert tibi, quod co

misisti

46쪽

misisti et Suscepit te disponente ad salvan dum hominem, quem tibi restituit omni labe immunem. Ecce tuum tibi clarissimus natus plasma reconciliauit, quod a te procul demauit in gregi tuo Pastor mitis reportat, quod praedo violentus abegerat. Reddit tuis con spectibus seruum, quem sua secerat conscientia rugitiuum ut qui per se meruit poenam i, per satisfactionem huius mereatur venianu, cuique pro culpis supererat gehenna, tanto duce iam confidat reuocari ad statriam. Potui per me sancte Pater ostendere, sed non valui per me placare te. Factus est adiutor meus, Deus mel , tuus dilectus filius, meam

participans humanitatem, Ut curaret infirmitatem; quatenus, Vnde causa emerserat

ostensionis, deinde tibi immolaret sacrificiulaudis; meque per hoc redderet tua pietati placabilem, quo sedens ad dexteram tuam , semper meae substantia se ostenderet sta consortem. Ecce spes mea, ecce fiducia,

meaia.

Si me pro mea, ut dignum est, despicis iniquitate, respice me saltem misericors, pro

47쪽

pro dilectae sobolis charitate. Attende infilio, quo propitieris seruo Vide carnis sacramentum, remitte carnitreatum. Quoties beatae prolis tibi patent vulneri, delitescant obsecro)scelera mea. Quoties rubet preciosus pio de latere sanguis, diluantur obsecro Iabes mea pollutionis. Et quia caro te lacessivit ad iram . caro te flecta es imploro admisericordiam si sicut me caro seduxit ad culpam, sic caro deducat ad veniam. Multum namque est quod mea meretur impietas longe autem maius, quod redemptoris mei reposcit iure pietas Magna enim est mea iniustitia; satis vero maior redemptoris iustitia. Quanto namque est superior Deus homines, tanto mea malitia est in serior eius bonitates, Sc qualitate , quantitate.

Quid enim deliquit homo, quod non redem erit Filius Dei factus Homo Quae

tanta superbia tumeret, quam non tanta humilitas sterneret Quodnam tantum mortis imperium, quod nati Dei non destrueret cru

48쪽

S AUGUSTINI. et s

tis gratia librentur autoris non tantum Oriens ab Occidente, seu inferior separatur infernus a summo coeli cardine Iam lucis opisti me creator, iam culpis ignosce meis pro dilecti filij tui laboribus immensis. Iam eiuS quaeib pietati mea impietas , eius modestiae mea peruersitas, eius mansuetudini mea dometur ferocitas Iam eius humilitas, meam superbiam patientia, impatientiam tenugnitas, duritiam obedientia,inobedientiam; tranquillitas, inquietudinem dulcedo, amaritudinem suauitas, iram charitas, lucrifaciat crudelitatem.

De inuocatione Spiritus sancti. TAm , is diuini amor numinis, Patris O nipotentis, prolisque beatissimae sancta communicatio, omnipotens aractet Spiritus, moerentium consolator clementissime, iam cordis mei penetralibus potenti illabere virtute, tenebrosa quaeque laris neglecti latibula, corusci luminis fulgore habi

tator

49쪽

D MEDITATIO ES

tator laetifica, tuique roris abundantia, longo ariditatis marcentia squallore, visitando ecunda Saucia interioris hominis arcana, tui amoris iaculo;&torpentis medullas iecoris, flammis salutaribus penetrando succende; sanctique seruoris igne illustrando, intimae mentisvi corporis visiuersa depasce. . Pota me torrente voluptati tuae, Ut nil iam mundanorum degustare libeat venenatae dulcedinis Iudica me Domine,& di-1cerne causam meam de gente non sancta , doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus extu. Credo ergo, quod quemcunque inhabitaueris, Patris ac pariter Fili idomicilium condis. Beatus, qui te merebitur hospitem , quoniam per te Patervi Filius apud

eum facient mansionem. Veni iam, veni benignillime dolentis animae consolator, protegens in opportunitatibusvi in tribulatione

adiutor. Veni mundator scelerum, curator

vulnerum. Veni sortitudo fragilium, releuator labentium. Veni humilium doctor, superborum destructor . Veni orphanoru

pius pater, viduarum dulcis iudex Veni spes

50쪽

S AUGUSTINI. 27

pauperum, resecillator deficientium. Veni nauigantium sidus, naufragi portus. Veni omnium viventium singulare decus, morientium unica salus. Veni sanctissime Spiritus , veni, & miserere mei: apta me tibi, condescende propitius mihi; ut mea tuae magnitudini exiguitas, roborique tuo mea imbecillitas, secundum multitudine tuarum complaceat miserationum , per Iesum Christum, Saluatorem meum, qui cum Patre in tua unitate vivit, regnat in secula saeculorum

Amen.

Oratiosra Dei, de se humiliter sentientis.1 Cio Domine, scio & fateor, quod non sum dignus , quem tu diligas, sed

certe tu non es indigniis, quem ego diligam. Indignus quidem sum tibi seruire; sed tu nones indignus seruitio creaturae tuae. Da ergo mihi Domine unde tu es dignus; ego ero dignus, unde sum indignus. Fac me, quO- modo vis, peccatis cessare, ut quomodo

SEARCH

MENU NAVIGATION