Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

IMP. C. M. OPE L. SEU. MACRINUS

PONTIF. MAX. TR. P. II. COS. II. PP.

ΙN nummo argenteo veteri fuere suprascriptae notae cum imagine

Macrini Imperatoris laurca corolla capitulum coronatum habentis in priori orbe. In posteriori fuit mulier stans stolata , manu altera attollens aliquam tutum ipsam stolam cum cornucopiae intra cubitum, altera manu hastam caduceum prae se ferentem hahens notis supra positis in linea secunda. Hic Macrinus, ut de eo nonnulla hoc loco subjiciam , regnavit post Antoninum Caracallum, fuit vir crudelissimus , qui vili genere, de humili loco natus, & libertinus fuerit Aurelio Victore auctore. Distus a servis Macestinus , quod Macelli jure ejus domus humano sanguine cruentaretur. I ungebat enim viva corpora hominum mortuis, ut Mezentius Virgilianus. Ter praeliatus, iniit bellum Parthicum , Armeniacum , & Arabicum licui fortiter, ita feliciter. Fuit Tribunus plebis , & Proconsul, Pontifexque optimus a Senatu appellatus, le Imperator a Senatu acceptus& inter Patritios allectus, qui antequam imperium arriperet, Praefectus praetorio fuerit, de procurator privatae rei & scriba pontificum, quos Pontifices minores vocavit Antiquitas, ut Iulius Capitolinus in ejus vita narrat, fuit idem inverecundi oris , qui se nunc Severum , nunc Antoninum cum omnibus esset odio dc hominibus & militibus) nuncupavit. Ideo SEU . in nummo Iegitur, hoc est Severus. Denique occisus fuit truncato capite , una Cum filio Diadumeno in suburbano Bithyniae cum in Antoninum Alegabalum exercitus inclinasset, & clim imperasset annum unum &menses duos quinquagenario major, ut refert Egnatius. In aversa nummi parte stans mulier stolata, quae altera manu stolam sustollit Cornucopiae intra cubitum habens, altera hastam caduceum prae se ferentem tenens, designat forth quod Macrinus uberius dederit praetorianis militibus & legionariis stipendium de annonam. Illud hic

intem

268쪽

interim non praeteribo animadvertendum , quod in numismate OPEL. per Ε literam legitur, cum in omnibus impressis codicibus per jota scribatur opilius: sic M opilio apud Virgilium vel ut alii legunt vilio scribitur: an recte, viderint Grammatici, quibus ista adjudicare magis spectat.

ΤRAIANI NERVAE NUMISMA,

ITA CARMINE E NUCLEATUM

ATQUE DXPRESSUM A NOBIS. Dsdeat rapiti generosi clava leonis , a ni si referunt esse Numi a boni. - . Clavae signa monent vires has corporis esse , Atque animo intrepidos indicat esse Do. Sie opus es praesare animo sic corpore S illum , aut ducis intacti nomen habere velit.

NUM ISMA C. PoBLICII F. IN QUO

EST EXPRESSUM FORTITUDINIS SIGILLUM,

earmine it redditum a nobis. Inscriptio autem antiqua extat PIacentiae ante aedem Divi Sabini in frusto lapidis cujusdam in. cluso columnae , ut vix appareat, cum nis verbis, quae legi potuerunt , C. POBLICI. I LIB.

Ε P I C o N. Pobsieti nummus Cati, eis fertur inesse Ficta hominis vasi corporis eriles Bae teneat , fumum suffocet quaeque leonem , Cui et a Sue pharetra ponitur ante pedes. I aliud fibi vult, quam signum roboris esse , Alcidae S similem viribus esse virum. Namque refert Nemeae Alcidem se syrasse leoxem, Euripides, tragico dum canit ore secum.

269쪽

COMPLANI COMITIS

IN M. CASSII CACURII, ET ATILIAE

U FM. CASSIUS M. F. OUF. CA CURIUS SIBI ET ATILIAE MAND VILLAE UXORI ET M. CASSIO BROCCHO FILIO ET L. CASSIO DONATO FILIO IN FR. P. XX. IN

AGR. P. XX.

CASSIORVM olim Romae familia suit clarissima ac nobilissi

ma, inter quos C. Caslius ille unus ex conjuratoribus, qui in Iulium Caesarem conspiraverant, exstitit: fuit&L. Cassius, qui legem Cassiam tulit, ut Populus Romanus per tabellam suffragium rerret, ut narrat Paediamis moratione pro Cornelio, Min secunda in Verrem : fuit & Cajus Cassius L. Filius Longinus Trib. plebis qui C. Mario C. Flacco Cos . plures leges tulit ad minuendam nobilitatis potentiam propter simultates, quae in Rom. Republica ouotidie nascebantur. L. Caslius , qui legem Cassam tulit de suffragiis per tabellam, fuit nobilis, ut supra dixi, hunc scribit Cicero in Bruto multum potuisse non eloquentia , sed dicendo tamen, hominemque fuisse eum non liberalitate ut alii, sed ipsa tristitia& severitate popularem: an autem hic M. Cassius Ca-curius, & M. Cassius Brocchus , de L. Cassius Donatus ex veteri Romana familia prostuxerint, originemque suam traxerint dubium est: ccrth crediderim traxisse. Nam hoc Cacurii Manduillaeque conjugum monumentum vetus est , quorum nomina adhuc in urbe Mediolanensi non extincta eleganti in tumulo Ieguntur , qui in divi Mauritii templo , quod vulgo Monasterium majus appella- tur, a nobis descriptus fuit: eoque libentius, quod horum con-

270쪽

ΤUM VLI M. CASSII EXPLICATIO. rς

jugum fidei atque amoris perpetuum adsit testimonium ut etiam vir in explicandis veterum monumentis doctissimus ac diligentissimus Andraeas Alciatus in suis elogiis facundh interpretatus est) Nam, ut ait ille, quod Iunxere dextras, fidei argumentum est: quod in manu pomum adiit, Amorem significat, ut Aristophanis interpres scribit : suspenduntur enim Veneri hujusmodi mala, ut Artemidorus Daldianus in libro Onirocriticon author est. Nam & munere pomorum allici puellas Theocritus , Virgiliusque tcstatum reliquerunt: qua ratione & Charites ita depinguntur, ut mala teneant, eaque invicem donent: hine& proverbium βάθ,ειν, chil. h. centuria iiij. Proverb. lxx. j. pomis ferire e hactenus Alciatus. Sed jam explicemus notas , in apice V. F. indicant quod Cacurius vivens fecit, sibique construxit hanc memoriam , solebant enim veteres Romani aliquam sibi , priusquam diem obirent suum , memoriam viventes construere: aut hieroglyphicon perpetuum, ut aut fidem uxoriam, aut Amorem in liberos , aut charitatem in patriam , & smilia in exemplum posteris relinqvcrcnt. Sic hic Placentiae in aede divi Paulli est elegantissima columella perantiqua Leonibus geminis, duobusque Satyris hinc inde cxpressis in pellibus , ut puto , hircinis involutis, baculisque vitigineis prae manibus tenentibus : inscriptio . haec ibi legitur:

V. F.

L. BE TUTIUS L. F. VO T. TENAX. L. BE TUTIO L. F. RUFO PATRI CINTVLLIAE L. F. MAXIMAE MATRI C. BE TUTIO L. F. SALVIO PATRVO L. BETVTIO

L. F. AVO.

Sic Salviae & L. Iconii mensa. Sie A. Socconii Atticae conjugum manus jungentium hieroglyphicon hic Placentiae in porticu ante aedem divi Sabini fidem faciunt: in quibus omnibus illae notae leguntur, V. F. Sic&L. Furii Optatii Erarii memoria vetus indicat hic Placentiae , quae prope divi Hilarii templum in angulo cujusdam domus est inclusa , quae vel viatoribus pertranseuntibus conspicua apparet: quae elogia superiore anno describi curavi, me pleraque alia excerpente Veterum monumenta , Corrri,ia Romae, nec non Mediolani, 8c aliis quam plurimis in locis em

SEARCH

MENU NAVIGATION