Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

232쪽

mihi ostendit, in cujus nummi primo latere erant hae literae, GN. PLANCVS AED. CUR. S. C. in posteriori autem latere erat cervus cornibus eminens, ac inibi arcus & sagitta, quodam vinculo ad jaciendum apto, erat autem Gnei Planci imago pulchri juvenis, capillis longis collum ambientibus usque ad humeros, quodam veluti pileo caput obnubente, ac sub pileo aliud quiddam prae se ferente : quod numisma forte alias, cum aliquid ad rem legero, sum interpretaturus , sat fuerit cistendisse nunc munus AEdilium Curulium fuisse circa venationes , & haec jam dixisse, quae ad numisma nostrum facere possunt, lassiciat, ut hi plebei homines , qui hodie

tractant hujusmodi nummos antiquos, horumque sunt helluones , sciant in posterum non cujusvis esse homuncionis historias reconditas in aere, & antiquitatem excutere: sed nec mediocriter eruditorum virorum , at doctissimorum M excellentium.

COMMODI IMPERATORIS VENATIO.

ΙN Commodi Imperatoris numismate, quod his proximis diebus ostendit mihi Tiberius Decianus Utinensis Iurisconsultus, dc

professor in manE Patavii publicus, uti doctissimus, ita antiquit iis summus indagator, ac observator, ista fuerunt: ex altera parte clava erat emcta, quam circum literae hae legebantur, HERC V LES ROMANUS. In altera parte Commodus insidebat equo, qui speciem currentis habebat, atque jaculo feram vulnerabat in ipso pectore: quid autem haec omnia hoc in pulcherrimo numismate de scripta sibi vellent, cum a me peteret Decianus, dixi tunc, historiam apud Herodianum lib. j. hujus rei extare, cumque domum me contulissem, Herodianum eo loco, quo de Commodo meminit, perlegi: hieque verba, quae ad numisma faciunt, posui, ut faciIius quisque perciperet, ex historiis omnia praeteritae aetatis acta cognosci posse: verba autem hic quae Politianus e Graeco transtulit, apposuisse operae pretium fuerit, cum ad manum codicem Graecum habere non possimus. Scribit igitur Herodianus lib. r. historiae de Imperio post Marcum, si ve de suis temporibus, hunc fere in modum,

Eis vecordiae petulantiaeque procesP.ut Falernum Frimis cognomen

233쪽

136 COMMODI UENATIO.

repudiaret, ae pro Commodo Marci sitio Herculem Jovis Miam jus ferit appellari , depositoque Romanorum principum cuisu , leonis peialem subserneret , manuque clavam gesaret, simul purpureaae sibi a

que auro intextas vestes circundaret, non sine omnium irrisione: quippe eodem schemate , liue farminarum luxum S heroum virtutem repraesentabat. Commodum etiam fortitudinem suam in perimendis feris publicε ostendisse, ac peritiam sagittandi, ac jaculandi habuisse, idem Herodianus est autor: si quidem cum temperare sibi non ultra posset, publice spectacula edere professus, omnes se sua manu feras Occisurum pollicebatur, & cum fortissimis quibusque juvenum singulari certamine depugnaturum. N am ita certa illi esse manus dicebatur , ut quodcunque destinaret , jaculo sagittave contingeret. Erant cum illo assiduE Parthorum lectissimi sagittarii, ac Numidae

jaculatores, quos ille tamen omnes longe artificio superabat. Idem etiam Herodianus refert, nudum ingrcssum esse Amphitheatrum, sumptisque armis numeros gladiatorios implevisse. Id vero triste Romano populo spectaculum visum, nobilissimum Imperatorem post tam multos parentis sui, majorumque triumphos non quidem adversus belluas arma capere militaria, vel Romanorum Imperio congruentia, sed amplissimam dignitatem turpissimo foedissimoque cultu contaminare. Nec mirum esse debet, quod sagittandi Commodus peritus esset, clim & gladiatoriis pugnis Romanum Imperium attriverit , cum ex Faustina Antonini Pii Imperatoris filia, Marci vero uxore, quae cujusdam gladiatoris amore fuerit capta, dicatur ex concubitu illius gladiatoris natum mox Commodum, quod etiam a Iulio Capitolino relatum extat: cum tamen idem Capitolinus ex vulgari tabella circunlatum hoc asserat, qui etiam dicit quod appellatus est Hercules Romanus, qui feras Lanuvii in Amphitheatro occidissset : serunt etiam eundem Commodum se Alexandrum appellari voluisse: illum nempe cognomento Magnum Philippi Macedonum regis filium. Cujus rei etiam testis est numisma ab eo percusium , quod apud eundem Decianum vidimus. Doctissimus etiam vir noster Robortellus Utinensis,& hac aetate unus, qui rem litcrariam maxime adjuvat, de Commodi peritia sagittandi, &hujusmodi, quae de eo diximus , multa asteri ex H ndiano Gr c O numisma adduceos: haecque in annotationibus suis. Illud

236쪽

amplius adjecero, cum Romae essem, quingentesimo quadragesimo quinto supra millesimum, me in porticu Conservatorum Imperatoris Commodi ingens caput aeneum vidisse, de quo Lampridius ita meminit, Colossicaput depressit quod erat Neronis ae suum imposuit Stitulum moresolito subscripss.

GORDIANORUM VIRTUS ET AEQUITAS.

FRANCISCVS Valla Novariensis juvenis elegans, qui juri civili operam Ticini navat, mihi familiaris factus clim me numismatibus veterum delectari persensisset, dono dedit quinque num

mos Perantiquos aereos , tres erant Gordianorum Caesarum emgie

insigniti, duo reliqui Constantini Magni, & cujusdam regis Ferrandi. Sed cui putob hujus postremi est recens memoria: nempe, ut libet conjectari ex regibus Neapolitanis, inibi est equus ubi sunt verba, AEQUITAS REGNI cum litera T. Sed ut, in praesentia de Gordiano nam eadem videtur esse imago, licet quod non me latet, tres fuerint Gordiani) nonnulla dicamus. Prius hic notas, ac signa eOTum numismatum ponemus, dein, quae apud historicos de eisdem legerimus, apponemus. Notae hae igitur fuere in emgie Gordiani, IMP. GORDIANVS. PIUS. FEL. AUG. a latere erat ejusdem Caesaris virtus, humana erigie sculpta, sed nuda , innixa vero cubiatum dextrum clavae, sinistram manum in latus, his verbis VIRTUTI AUGUSTI . S. C. in altero ejusdem Gordiani Augusti numismate, in latere erant verba haec, AEQUITAS AUGUSTI . S. C. ibi essicta erat mulier habens in altera manuum geminas lances seu libram , in altera Cornucopiae gestans, in icrtio ejusdem Caesaris signo, quod posterior pars ostentabat, erat hominis imago, quae videbatur nescio quidjactare seu jaculari, ibique canis specie currentis fuit, cum his literis, VIVE FAELIX. quae quidem omnia satis

Pulchra , moverunt me, ut impraesentia aliqua luc describerem, quae Julius Capitolinus in vitis Gordianorum memoriae mandavit. Gordianus igitur senior natus est ex patre Metio Marullo, matre Ulbia Gordiana: originem paternam ex Gracchorum genere habuit, maternam ex Trajant Imperatoris patre, avo, proavo Conss. socero,

237쪽

133 GORDIANORUM

prosocero, & item alio prosocero, & duobus obsoceris Constr. ipse Consul diti stimus ac potentissimus Romae Pompejanam domum

possidens in provinciis tantum terrarum habens , quantum nemo privatus, ipse ex consulatu, quem egerat cum Alexandro, ad prois consulatum Africae missus est, ex S. C. adolescens cum esset Gordianus hic poemata scripsit, quae suo tempore extare refert Capitolinus , & cuncta illa, quae Cicero ex Demetrio, de Aratum & III nas, de Uxorium , & Nilum, quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur: scripsit etiam Antoniniaris, hoc est, Antoninum Pium, & Antoninum Marcum versibus

disertissimis, libris triginta vitam illorum, & bella, & publice ,

privatimque gesta perlcribens: adolescentulus etiam controversias declamavit in Athenaeo: audientibus etiam Impp. suis, scripsit etiam laudes Antoninorum soluta oratione,eorum autem qui ante eum fuere, tantum autem Antoninos dilexit, ut sibi quoque Antonini nomen ascripserit, etiam filium eodem nomine illustravit, proconsul Africae destinatus fuit clim annum ageret circiter octogesimum, sed ante multarum provinciarum rector fuerat, atque in maximis spectatus negotiis, ut scribit Herodianus author Graecus: ideo virum nobilem, magnanimum, disertum, justum, continentem, bonum Gordianum, in quadam epistola ad senatum Romanum scripta, Alexander Severus appellat: quinetiam alii Scipionem, alii Catonem, multi Mutium, ac Rutilium, aut Laelium sua tempestate nuncupare sunt soliti: fuit autem Gordianus senior longitudine quidem Romana, canicie decora, & pompati vultu: ruber magis, quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus. Corporis qualitate subcrassii lus , moribus ita moderatus, ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide, aut immodeste, aut nimie faceret: affcctus suos unicis dilexit, filium, & nepotem ultra morem, filiam, &neptem religiose, Socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familia ejus quasi filium migrasse se crederet, ut nunquam cum eo laverit, nunc quam illo praesente sederit, ante praeturam consul cii messet, aut in domo ejus semper mansit, aut si in Pompsana domo ad illum vel mane, vel sero processit: vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut iiij.& v. in die lavaret aestate, in hyeme secundo: somni plurimi, ita ut in tricliniis, si sorte apud

238쪽

apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret: quod videbatur

facere per naturam non per ebrietatem, atque luxuriam. Vulcatius

Terentianus, qui sui temporis scripsit historiam , refert Gordianum Seniorem Augusti vultum sic repraesentasse, ut & vocem, & morem.&staturam usdem ostentare videretur. Filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompejus obesi corporis fuisse denegatur. Nepotem autem ejus imagines Scipionis Asiatici retulisse. Gordianum autem cum filio Augustos Senatus appellavit, ut ex S.C. apparet a Iulio Capitolino relator ubi acclamatio ejusdem Senatus in haec verba, Gordiane 4 Auguste Dii te fervent feliciter. IN ratores , cum filio imperes , Gordiani Augusti Dii vos servent, ambo feliciter agatis , ambo feliciter imperetis , Nepoti Gordiani praeturam decernimus. Nepoti Gordiani consulatum spondemus. Nepos Gordiani Caesar appelIetur. Tertius Gordianus praeturam accipiat. Augustos eosdem Gordianos'vocatos , idem dicit Capitolinus in Maximo & Balbino. Sed boni mores Gordiano nihil proruerunt, nihil etiam benevolentia Senatus P. Q. Romani, quae eum extulit, propterea quod furorem & impetum Maximini amplius respublica iustinere non posset: & quamvis vita venerabilis cum Platone temper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Uirgilio, caeterisque veteribus ageret: alium tamen, quam merebatur, exitum passus est. Nam eum laqueo vitam finivisse ferunt, acri dolore percitum, ne in manus hostium, & vincula incideret, elim modicas vires suas, Maximini autem magnas, & Punicam Afrorum fidem consideraret. Hunc post mortem cum filio senatus inter divos retulit: &, ut dicit idem Capitolinus in Maximo & Balbino , prima relatio fuit principum, ut duo Gordiani divi appellarentur, aliqui unum appellatum, seniorem videlicet putant.Sed ego in libris quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini, ambos in deos relatos: si quidem senior laqueo vitam finivit, junior autem in belli sonsumptus est. Qui utuque meretur majorem reverentiam quod eum bella rapuEre. Imperavit vero anno uno mensibus sex cum filio. Sed ut 8t aliquid Iunioris Gordiani referatur, hic Gordiani senis proconsulis Africae filius, qui cum patre, &ab Afris, & a Senatu Augustus appellatus est, ii teris , & moribus clarus fuit, praeter nobilitatem , quam, ut non

nulli, ab Antoninis ut plurimi, ab Antoniis duxit. Natus patri pri-S a mus

239쪽

mus ex Fabia Orestilla Antonii pronepote: unde Caesarum familiam

contingere videbatur. Primis diebus sui natalis appellatus est Autoninus , mox Gordianus haberi coeptus, in studiis gravissimae opinionis fuit: forma conspicuus, memoriae singularis fuit, bonitatis insignis, adeo ut semper in scholis, si quis puerorum verberaretur, ille lachrymas continere non posset. Sereno Sammonico, qui patri ejus amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus, &carus usque adeo, ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad XL. & duo millia, Gordiano minori moriens ille relinqueret, quod eum ad coelum tulit: siquidem tantae bibliothecae copia , & splendore donatus in famam hominum literatorum decore pervenit. Quaesturam Heliogabalo aut hore promeruit, Praeturam Alexandro aut hore urbanam tenuit: in qua adeo se bene gessit, ut nulla mora ad consulatum pervenerit, quem sero pater acceperat: fuit vini cupidior, semper tamen undecunque conditi nunc rosae, nunc mastichae, nunc absynthii, caeterisque rebus, quibus gula ma-Nime delectaretur, cibi parcus. Mulierum cupidissimus fuit adeo, ut xxij. concubinas habuisse fertur, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo jocantes, quod esset naturae propensioris in Venerem, Priapum non Priamum saepe vocitarent: vixit in delitiis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus: vestitu cultissimus fuit, servis, & omnibus suis carus. Quinde senex pater Virgiliana Carmina, quae in Cinneidos vj. sunt, cum mortem filii auguraretur saepe recitasse perhibetur: tendent terris hunc tant- fata , neque ultra

Esse sinent , nimium vobis Romana propago

Visa potens, superi , propria haec si dona fuissent.

Huius Gordiani Junioris extant, & soluta oratione, & versibus scripta, quae ab ejus affinibus solebant frequentari, hominem ingeniosum prae se ferentia, sed luxuriantia, sinimque ingenium discernentia. Pomorum & olerum avidi isimus, fuit in reliquo genere ciborum parcissimus: erat & corporis vasti, quare ad frigida magis vergebatur: &haec quidem in junioris Gordiani mores, de vitam ex Iulio Capitolino, quam in compendium redigere volui, ne & librum conscriberem dum numisma interpretamur , & ne omnia, quae

legi apud eundem Capitolinum possunt, viderer velle exscribere:

240쪽

VIRTUS ET AEQUITAS. I

nec quisquam ideo vituperet hunc laborem nostrum , si omnia, qua hic dixi, ex Iulio Capitolino volui desumere, cum si eadem volui sem scribere, mehercle meis verbis potuissem, & facillimum mihi id

fuisset, cum 8t ab Herodiano Graeco historico potuissem transferre. Sed cum Latine esset explicandum, quanto melius fuit redigere in summulam haec omnia pertinentia ad horum Gordianorum mores,

genus, vitam, Sc hujusmodi reliqua , quae copiose de prolixiusculi

enarrat Capitolinus, quam novas voces , nova orationis vocabula,

de dicendi inusitatam rationem finxisse, quae omnia fugienda sunt, ab his praecipue, qui historiam regum, Caesarum , & magnorum virorum mores, Sc vitam enarrant: boni igitur aequique consulant has nostras lucubrationes studiosi, & vere literarum amatores, qui ut tantummodo bonas literas ediscant, laborant: non ut assidui fiant, non ut lucro hiantes, scientiam venundant. Quod spectat ad aequitatem nummo insculptam, & Cornucopiae, omnia per se patent: aequitatem vero deam coluerunt Romani illique sacra fecerunt, aequitas autem est blandior ac placidior Iustitia, quam habere ante oculos judicem semperjura praecipiunt, aequitas etiam in Jure civili maxime spectatur, de ex bono 8c aequo saepe judices sententias proferunt. Publicam aequitatem sic fictam vidi, erant tres mulieres mitratae, & palliatae, media spectabat dextram, de a laeva spectabatur, omnes laeva copiae cornu, dextra libram habentes, ante pedes acervum : privatam aequitatem sic effictam vidi, erat mitrata palliatcique, stans, libram dextra tenens, hastam laeva. De Delicitate autem Augusti, quam notae signatae prae se ferunt in S. C. apud Capitolinum sementio, εc nos in numismate quodam de ea diximus, haec ideo sufficiant. Nudi autem hominis stantis, & clavae innitentis, procul dubio Herculis imago fuit, quae in clarorum virorum triumphis, de ad honorem sic effingi consuevit, quod Hercules heros virtutum praeclarissimus , ac praestantissimus fuerit , dc inter deos relatus, viamque arduam , quae ad virtutem tendit, primus praemon straverit,

ut est apud Xenophontem, quod & Cicero in libro primo Officiorum

refert.

In nummo argenteo, quem paulo ante quam haec scriberem cudi

fecit OCTAVIUS FA NESIVS, princeps Romanae juventutis optimus, mox excellentissimus Dux, imago insignis fuit ipsius Du-S 3 cis a

SEARCH

MENU NAVIGATION