Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

461쪽

4 et Dissertatio VII.

introducendi, aut etiam introducti commo Tarentur, consentaneum rationi est , Curiae

fuisse coniunctam et quis enim sibi rite suadeat , totum Comiti j spatium Legatis fuisse

adeundum , ut Senatus responsa haurirent 3 cum hodieque apparcat eos, qui ad Principes introducendi sunt, in Palatii conclauibus, vulgo, se Anti cimere, detineri. Erat ergo Graecostasis Porticus concamerata , aut Xystus, vel Exedra, aut conclave, Curiae tamen adnexum, ad idemque aedificium spectans. Qtram meam sententiam licet neminem habeat alit horem, fautricem tamen habet rationem.

Primus Plinii locus haud video, qui Mardino queat fauere, cum verba illa, a Curia in ter Rostra, ct Graecostasim , non modo huius a Curia distantiam non indicent, verum & econtra coniunctionem , quatenus Curian

mediam inter Rostra hinc , & inde Graecostasim, testantur . Locus tandem Varronis pro modulo suo , quem ipse animo conceperat, a Nardino explicatur; cum satis commodum , germanumque habere possit sensum, a Comitio , idest Comitium vcrsus, seu C Comitii parte; at supra Comitium, sicut e Plinio audiuimus:Curiam enim,cuius ea parserat, in editiori collocauimus loco ; itati te Comitio ad Graecostasim, & Curiam ipsam opateret accessus . Sed probabiliora a sagacioribus

462쪽

De Aedi ei s Iudicialibus c. 6 yribus ingeni js expecto, lectorum interim , aequo, sanoque iudicio causam hanc liabens, volens'; committetis. Illud postremo ad notauerim, locum hunc, Plini j aevo, non adhuc extasse; cum dicat ipse : sa) in Graecostasi, quae tunc supra Comitium erat Sc. Ab Antonino tamen restauratam ait Capitolinus inquiens :Graecina tum, post incendi'm, restitutum . De Senaculis pauca subnectam. Hac enim appellatione locus omnis intelligi posset, ubi Senatus ederentur; ut erat Martis Templum, aut Bellonae. Extra Portam etiam Capenam, quae & Triumphalis dicta cst, Senaculum ruisse, ubi triumphaturis Senatus concedebatur , dictum supra est , Dissert. de Topographia Vrbis. Senaculum etiam pro mulieribus in Quirinali Colle Heliogabalus extru- erat, ex Lampridio. Pressius tamen Senaculum supra Graeecstasim , ubi Aedes Concordia Basilica opimia, sunt Plinij superius laudati verba . Nardino Templum existimatur, aut Concordiar, aut etiam aliud: sed contra allata modo verba, senaculum supra Graecostasim , ubi Aedes Concordiae; quae , nisi caecus omninosum , diuersitatem inter utrumque praus ferunt. Aptius ergo aedificium erat in Palatini crepidine situm , ut ita in editiori supra Graecostasim, & consequenter supra Curiam loco, existeret. Ulti

463쪽

4 φ Dissertatio VII. Ultimo loco de Comitio differendum est; Ioco scilicet ubi Comitia pro legibus ferendis, creandisque Magistratibus, & Sacerdotibus, edi solerent; de actionibus enim Comitialibus dicam lom. 3. Differt. de Comitiis . Nomen habuisse a coeundo, Ρlutarchus in Romulo testatur; ibi enim Romulus, ac Titus Tatius coeuntes, pacis foedera stabiliere, ut Differt. ta dictivii est . Mansit diu sine Tecto,siciit Forum ipsum subdiuale diu mansit: Tecto tandem inagnitum fuit eo anno, quo Hannibal in Italiam venit: a obtinuitque tunc Arcus, Peristylia, & Columnas , quarum tres adhuc superstites sunt , prope Sanctae Mariae Iiberatricis Ecclesiam . Foro Romano fuisse coniunctum, trita est Antiquariorum sciatentia . Sed qui, inquis, a Foro, cui coniungebatur, distingui poterat , si utrumque sub dio ὶ Hac premus dim-

cultate Martianus, & cum eo plures, Fori partem afferit Comitium; contra tamen Veterum fidem ; Tullius enim pro Sextio tamquam res diuersas utrumque accipit, dum inquit: Cum Forum, Comitium , Curiam Oc.

Magis sensate dici potest intermedijs parietibus fuisse a Foro distinctum , siclit medijs

lignis Septa diuisa erant ut infra . Foro Cr-go Comitium situ coniungebatur ; item Viae bacrae, ubi congressum Romuli,Titiquo Tati3

464쪽

De Aedificiis Iudicialibus cte. 6 sinitum alibi diximus; Curiae etiam Hostiliae, Areaeque Vulcani, quam inter Sancti Laurentii in Miranda, & Sanctis Mariae Liberatricis AEdes collocauimus Differt. de Templis . Unde hic pariter Comitium ipsum constitui iure potest : ut ita sub dextera Curiae a Varrone dici, & Viae Sacrae, ac Curiae coniungi commode potuerit. Praeter legum lationes, creationesque Magistratuum, caedere etiam moris crat ibidem virgis Reos et a jimo & Rcos ipsos interficere: b) Follium ludum ibidem initum testatur Seneca. c Nigrum lapidem sepulturae destinatum in Comitio locauerat Romulus, ex Festo: Ua xo item sepultum in eo Romulum asserit. Capitolini tandem Fasti nuper in AEde Sanctae Mariae Liberatricis reperti, in Comitio expositi crant, ut alibi dicam. Aucto postmodum Ciuium numero, cum tants multitudini modicum Comitium haud

sat esset, Comitiales actioncs in Campum Martium translatae sunt: carumque locus , SepAa, aut etiam, Ouile, appellatus fuit, quod

trabibus, tabulatis, lignisque contextis septus utrimque foret , ad quem per ligneum pontem transitus patebat,ex Suetonio in Caesare. Oppius , & Cicero Ovile Porticibus circumdare animo destinarunt: se) id quod

465쪽

446 Dissertatio VII. Lepidus, & Agrippa opere complerunt, Sep. itaque Iulia, nuncuparunt. a) Quibus in Porticibus , scia potius in area ipsa , Gladiatorii Ludi, it cm Nauales celebrari coeperunt , ex Suctonio in Caligula ; pretiosae etiam vendita: ibi merces : ' cum scilicet Comitiorum usus paulatim exoleuisset. Sed quinam presssior Septorum situs 3 A Blorido , & Fuluio

in Foro Columnae reponuntur: at quis credat Septa ab Hadriano restaurata, successo. rem Clus Antoninum, aut Marcum utiqueto

pios, aboleuisse , in quo Forum permittasses Martiano in Via Flaminia ad Fontem , di Treui, constituere placuit Septa : sed male , ob distantiam a Citorio Monte, ubi Centuriae ad suffragia ferenda Praeconis voce citari solebant, ut alibi trademus. Proxime cr-go cum Montem collocari commodius posssent Septa,ab eius scilicet radicibus per Campum Martium ad Capranicorum aedes, Platea naque Capranicam ; sicut cx Arcubus Aquae Virginis Frontino sc) memoratis, &nuper cffossis,colligit crudite Nardinus : d)qui de Citorio ctiam Monte ait, inibi citari ut urias moris fuisse, ut ex vetusta Columna, in fide Caroli Eustachij extante, acute Ctiam suspicatur, quem omnino vide: nos enim de hac re plenius tom.3. Differt. de Comit ij S. Dila-

466쪽

e Aedificiis Iudicia libus oec. 6 7

Oc de argumento nemo ex professo pertractauit: divisim vero de Foris plura tradidere Antiquarij , Donatus praesertim, & Nardinus. Particularem de Foro Romano edidit Libellum Franciscus Polletus: a quo tamen vix unum,aut alterum evcerpere licuit verbum, Cum totus in Forensibus actionibus sit occupatus,dequibus nos alibi. De Basilicis pauca quidem Architecti ; parito plura Antiquari ut &de Rostris, Curijs dcc. De Comitijs fuse pertractat Grucchius, Sigonius, Merula, Rosinus, alij qu complures: sed actiones ipsi Comitiales potius, quam loca ipsa explanant. Noster Iabor, atque industria, studiosorum commoditati indulgens, eo tetendit, ut singula ad iudicialia aedificia pertinentia in V num congereremus, breuiter vero , atque dilucide , nonnullis superadditis, aliis emendatis, certe ordinatis: ut ita unico Dissertationis introitu plura exponerentur curiosorum oculis aedificia.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION