Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

431쪽

4ia Dissertatio VII. Superest nunc , ut Augusti Forum destri.

bamus. Princeps hic, Caesaris non modo in Imperio, verum etiam in ipsa munificentia haeres,animaduertens duo,quae descripsimus, Fora, ne quidem auctae multitudini sum cere, tertium addidit e suo nomine appellatum. Situm erat prope Caesaris Forum , ut ab illo

usque ad Capitolium, & rudem Sanctae Martinae protenderetur,e postica scilicet huiusce AEdis parte. Quare Sancti Hadriani Tem

plum tria haec Fora complectens, merito ab Ecclesiasticis Scriptoribus, in tribus Foris, dictum est. Hinc laudata superius Fora pro Vno, codemque accepit Statius, sa) illud iatrinum Forum appellauit. Si citis spectaueris molem, angustum fuit; quam tamen angustiam eximiae Augusti moderationi attribuit Suetonius, inquiens: Forum angustum fe- cit, non ausus extorquere possessoribus proximas Domus. Si vero splendorcin , & pulchritudinem metiaris , augustum sane fuit, & tanto Principe dignum: unde inter praecipua eitis

opera dicitur Suetonio , & a Plinio D inter

quatuor admirabiliora Urbis AEdificia recensetur . Causa extruendi fuit hominum, Iudiciorum multitudo, quae videbatur, non fuscientibus duobus, etiam tertio indigere , ut idem Suetonius loquitur 3 qui sic tandem concludit et itaque festinantiὸς publicarum est . Dc qua festi

432쪽

De Aedificiis radicialibus oe. II nantia salsum narrat lepidissimi Augustis com ima Macrobius, sa) Cism , inquiens ,

multi, Seuero C sis accusante , absoluerentur , O Architectus Fori Angusti expectationem operis distiraberet , ita iocatuim esse , vellem, C lsius oemeum Forum accusassetnquassi subindicans,quod

si illud Cassius accusassci, absolutum statim fitisset: ubi aequivocationis lepor iucunditate

non caret.

Ornamenta huius Fori, Augusti magnificentiam aequabant. Duas habuit Porticus in oppositis lateribus : in Alis enim extabat hinc Martis Templum , inde vero Basilica . Templum, rotundum erat, Marti Vltori di- Catum, cui ipse voverat in Philippensi Ecllo, quod cum Bruto, & Cassio gestorat, ex Suetonio . Templi huius fastigium Statuis Deorum insigniebatur, quas elegantissime, more

suo,descripsit Ouidius: bin magis insignis fuit Apollo ille eborcus a Plinio memoratus: apud quem & plures Tabulas pictas eiussidem Fori videsis. Insuper Statuas omnium Ducum Romanorum triumphali effigie in utraque Fori fui Porticu dedicauit: Professus edicto commentum id se, ut ad illorum velut exemplar , ct ipse, dum viveret, ct insequentium aetatum Prin-eipes exigerentur is Ciuibus, ut ipse ait Suetonius . Qui Romani Duces mihi creduntur fuisse Reges tum Albae,tum Romae ab AEnea

433쪽

414 Bissertatio VII.

usque deducti. Ab Hadriano postea rem uoratum , Ornatu etiam auctum fuit , Simulachris scilicet e Graecia adductis , ut testatur 'Vsu; Fori huius fuit Iudiciorum celebratio, ex Suetonio, qui ait: in eo sic publicato cautum est, ut separatim publica Iudicia , ct fortitiones Iudi cum fierent. Martis ludi inibi editi. Carmina item recitata, ut alia id genus prae-

teream. ,

Post Forum Augusti, paulo remotius a Romano,fuit Neruae Forum. Excitatum fuerat a Domitiano : eo autem occiso, Nerua silccessor perfecit, ac dedicauit, ex Suetonio . Eius situs fuit ab Augusti Foro usque ad Quirinalis radices, ubi nunc aedes , despilli cuius indicio est ingens e quadratis Lapidibus murus , qui hodieque visiatur , qui-Que in partem Templi Sancti Basilij commutatus est. Pertinuisse vero ad Nerua: Forum inde liquido constat, quod elapsis annis. Neruae. nomen in eo muro legeretur , ut ex Inscriptione, quam affert Faunus, videre est . Non procul ab eo muro tres procerae Columnae, quibus Campanaria Turris Ecclesiae Sancti Bassili j imposita est, reliquiae emodicuntur Templi Neruae , quod Utique anta, eius Foro iuxta antiquum morem fuit, Superioribus annis codem in loco columnae

maiores imposito epistylio, fastigioque ex tabanti

434쪽

De Aedificiis Iudicialibus cte. Istabant, adiecto titulo: IMP. NERVA, quae deformatae, Paulo Quinto regnante , in tabulas sic , ad Ianicularem Aquae Bracchianae Fontem exornandum translatae sunt. Forum Neruae appellatum fuit, Transitorium, non quia per illud in alia Fora transiretur, ut sentit Martianus, & alii ; id enim non erat huius solum Fori proprium ue sed quia Iani Tcmplo insigniretur, cui quatuor inerant Portar, siue Arcus ; Iaanc enim formam Quadrifrontis Iani Templa sibi vendicabant: Iani autem huiusmodi quadrilateri, Transitiones, dicebantur ; quod transeuntibus semper paterent, sicut Differt. 3. indicauimus . Hoc Iani illustre Templum Nerua ex humiliori Delubro in Forum transtulerat, ex Martiali. sa AEdem quoque Palladiibi extruxit Domitianus , quam velut sibi propitiam praecipue colebat; hinc, Palladium, Neruae Forum dictum est, ex Aurelio Victore In Nerva. Ex his duobus Templis illud Palladis crediderim in medio Fori extitisse; Iani vero quadrifariam peruium potius in transitu, adituque fuisse: id enim videtur huic Deo tributum, quod extrema coniungeret.

Forum Nertim ornatissimum fuisse , illud persuadet, quod aedificatum fuerit a Domi-xiano aemulatione quadam Camaris , & Au-ztisti .

435쪽

4I6 tispertatio VII. ousti. Accessit Alexandri Seueri libera scidem Foro exornando valde profusa ; de Quo audiatur in cius vita Lampridius: Statuas Colossas , vel pedestres, vel equestres locavit

omnibus cum titulis, edi columnis aereis, quae ges0rum ordinem continerent exemplo Augusti. Credit I ipsius columnis additas ctiam Porticus; deceptus, nisi fallor, Pausaniae verbis , qui Tecti meminit, & Camerationis aenea: dcceptus, inquam, & cum eo Fulvius, ac Mar-lianus loquitur enim ibi Pausanias de Traiam Foro, ut ex contextu ipso apparere poteli. In Foro Neritae non solum Iudicia excr-ccbantur, verum etiam Rei quandoque mulctati sunt. De Vetronio enim Turino, qui acceptis muneribus, multa, Imperatori S nomine, petentibus falso promiserat, Iic. Idem Lampridius: in Foro Transitorio ad stipitem illum ligari praecepit Alexander, fumo apposito

necavit, precone dicente; fumo punitur , qui vendidit fumum .

Sed vero sileant iam enarrata hucusque Fora, & Traiano, seu Ulpio nuncupato, omnium magnificentissimo, locum, & sedem cedant. Huius situm velut testis omni cxceptione maior confirmat immanis , ni dicam enormis illa Coclitis, Traiani Columna , vuleto appellata, quae hodieque villim inter Capitolini, & Quirinalis Montis radices . Cum cnim Architecturae leges dictent In medi.

436쪽

De Aedificiis Iudicialibus Oc. I meditullio Fori illam collocandam fuisse, necessarium est, ut circa ipsam, Traiani Forum collocemus . Vtriusque Collis abruptae crepidines paruam sane aream Foro relin quebant; at hic enituit Traiani munificentia: complanata enim Quirinalis parte, & aequatis vallibus, latam planitiem, ipsa reluctante natura, comparauit, insignis illius Architecti Apollodori opera. Id ipsum indicat C Iu mine Inscriptio, quae in eius basi legitur :nam post Traiani titulos, haec sunt verba:

ad declarandum , quantae altitudinis mons, ct locus tan bus sit egestus. In cuius postremovcrsiculo, cum aliquae desint syllabae , quarum de fictum punctis adnotauimus, ita illas napplet Egnatius, tantis opibus : Martianus

tantis operibus: scd optime omnium ad rem nostram Donatus, tantis ex cιllibus: nec disti militer Ianus Gruterus, tantis ruaeribus. Haec

enim loqvcndi formula reperitur etiam in Inscriptionc Arcadij, de Honorij, ubi ita legitur : ob instauratos muros egcstis immensis ruderibus cte. Columna h c alta pedes C.XXVIII. exprimit in extima facie, sculptura Anaglyptica admirandi operis, facinora Belli Daci-ci , post quae a Traiano feliciter gesta, a Senatu ei dedicata fuit. Continet II. M. D. hominum figuras partim integras, dimidias Partu praeter equos, arma, aliaque insignia; Omnia vero una manu, unoque scalpro in-

437쪽

is Dissertatio VII. sculpta, slaut periti diiudicant. Vnica haec

Columna loco multorum voluminum cslatas

rotat eruditis: exhibet enim antiqua sacrificia, pugnas, victorias , trophaea, & huius modi sexcenta : ut merito in tot Hieroglyphicorum explanatione summi viri insuda rint, praesertim Petrus Ciac conius , Petrus Bellorius, & Raphael Fabretius, quos omnino legi velim . In Columnae apice Colossus Traiani stetit hastam tenentis, atque auream pilam , in qua eiusdem cineres recondidit Hadrianus, insolenti equidem fauore, Cum eo temporis extra Vrbem recondi 1, larent , ut adnotatum nobis est Differt. 6. Eminet nunc Diui Petri Simulachrum, qui Traiano summe illustrior, non Romanum

Imperium, deuicta Dacia , sed debellatis Inferis, caseste Regnum propagauit. Traiani Fori ornamenta non mediocrem , uigaremque cloquontiam poscerent. Attendatur emphasis Cassiodori: a, Traiani ,

inquit, Forum, vel sub assiduitate videre miracutum est. Quo nihil Oacacius concipi ad clegantiam potuisset: pulcherrima enim quaeque in assiduo aspectu fastidiunt. Accedat Marcellinus , qui de Constantio ait: cum ad Traiani Forum υenisset, singularem sub omni

lo structuram,etiam Numinum assentione mirabilem, haerebat attonitus, per Giganta os contextus

438쪽

te Aedificiis Iudicialibus cte. Iocircumferens mentem , nec relatu effabiles, nee rhrsus mortalibus appetendos. Ex quibus verbis nonnulli opinati sunt singulas Atrii columnas crassitudine, ac celsitate Cochlidem, quae extat, aequasse: Qui enim alis esse potuerunt Gigantaei contextus, nec rciatu effabiles 3 Sed meis diebus dubietas omnis sublata est; vidi enim ipse ingentium columnarum non modica fragmenta in AEde, seu Monasterio Sanctae Susannae excavata, E quibus, ceu tot Vnguibus, qualis lucrit leo apparet: vix cnim a Cochlide superantur . Tradit Pausanias I cchim, & Camerationes, Arcus, Epistulia,& Coronas ex aere fuisse 3 sicut & Statuas in Fastigiis positas meas inauratas , praeter Gellium, Numismata etiam Traiani ostendunt. Dc Templo id negat Donatus. In medio Fori ingens asstrigcbat equus cx aere, Traianum ferens, cui cum similem condere vellet Constantius, respondit ei Ormisda Persa ; at prius Stabulum tale condas , sicut testatur Ammianus et ex quibus verbis colligit Nardinus, a) equum non in Foro, sed intra Basilicam extitisse s aliter enim inepte se gessisset Ormisda Stabulum Foro, quod sub dio

Crat, comparando. Sed his minutijs non est immorandum; comparationes enim, & metaphorae sat est, ut in aliquo conueniant. Ha

439쪽

4ro Di ertatio VII. Basilicam, de quibus infra : item & Bibliothecam, quam Diocletianus in suas Thermas transtulit, ut alibi : item Arcum Traiano ipsi erectum, ut tona. a. Dissert. de Trophetis. Auxerunt postea Fori pulchritudinem alii Ctesares et nam Marcus Antoninus iis Nobilibus , qui Bello Germanico interierant, Statuas in Foro Ulpio collocauit: & Alexander

Statuas summorum Virorum in Foro Traia- . ni erexit, undique translatas, ut ait Lampridius. Duarum, quae fuerant Omnium praeclarissimae, meminit Pausanias , scilicet Augusti Caesaris ex electro, & Nicomedis Bithyniae Regis ex ebore. In Bibliotheca eidem Foro adiacente Arcadius, & Honorius

Statuam Claudiano Poetae erexerunt, Vt V

tus demonstrat Inscriptio : sicut Victorino Rethori Constantius, ex Hieronymo . a Praeclarissimum Traiani Forum, praeter Iudiciorum usum alijs etiam Foris communem , multis insuper illustrioribus exercitiis insignitum fuit . In Basilica cnim v lpia noui Consules Kalendis Ianuarii seruos manumittere solebant. Hadrianus gratiam hominum aucupaturus, pecuniam, quae Fisco debebatur, debitoribus remisit, & syngraphas incendit in Foro Traiani, quo magis

securitas omnibus roboraretur , ut ait Spartianus . Ibidem tabulas publicas , ad priuato-

- rum

ca In Chron.

440쪽

De aedificiis Iu Dialibus cte. 42 Irum securitatem , exuri iussit Aurelianus . Marcus vero Antoninus profecturus ad Belin lum Marcomannicum , exhausto aerario, in

Foro I r. aiani auctionem ornamentorum Imperialium mit, vendiditque aurea pocula, ct G Rallιua,.Murnina, vasa etiam Regia, ct v

λ Iem υvoriam fericam , teste Capitolino inscius 'ita . Hic tandem Commodus,cum to-

gam simiapsit, congiarium dedit, ex Lami pridio. Quinque descriptis hucusque Foris se tum adderem Antonini ue quod eo loci locatum fuisse omnino crediderim, qui hodieque Platea Columnae appellatur, ab extante a adhuc columna , quae a Senatu Antonino Pio erecta creditur ex Numismate apud

in Eriggum , ubi columna visitur cum his literis, DIVO PIO . Quoniam vero sculptum, in ea cernitur Marcomannicum Bellum a Marco Antonini silccessore gestum , cuius indicio est pluuia ibi expressa , quam Chrix stiana Legio miraculose inter eius Belli a dorcs a Deo impetrarat, licet Romani prodigium suo Ioui attribuerint) hinc inserunt cruditi hanc columnam a Commodo post o Marci mortem extructam et quam Sixtus p Quintus reitaurauit, D. Pauli ligno in eius

u apice collocato . Utut sit, congruum est, Vt credamus tam vastam columnae molem suo etiam Foro non carui me, una cum Templo,

D d 3 cuius

SEARCH

MENU NAVIGATION