장음표시 사용
441쪽
4a a Dissertatio VII. euius meminit Uictor;& Basilica, quam Donatus ibi extitis e putat, ubi nunc Platea, di
Pietra, cui argumento esse credit marmoreas , quae adhuc Visuntur, columnas cuntia,
Epistylijs; sed de his iam satis . De Basilicis, Rostris , Curia , Graeco si,
Senaculo, ct comitio. An simus diu in Foris sub dio: In commodiorem nunc locum nos Basilicae inutiant. Dictum nobis saepius, post Romanam gentem moribus excultam, inque ciuiliorem politiam redactam, e Foris ad Basilicas translata Iudicia, suam maiestatem resumpsisse . Hinc singulis Iudicialibus Foris adiunctae Basilicae ; unde Vitruvius ta) ait: Sasilicarum loca adiuncta Foris, quam calidissimis
partibus oportet constitui, ut per hyemem sine molestia tem stestatum se conferre in eas negociatores possint. Basilicarum nobilitatem vox ipsa demonstrat: Basilua enim Regiam Domum sonat. Hinc recte Ilidorus sb Basilicae,ait, ρηι iis vocabantur Regiam habitacula, unde oe nomen habent : ideoque merito Philander o infert, initio loca fuisse, quo conuenirent Princi-
442쪽
De Aedisitsis Iudiciabbas cte. 423 pes ad Ius dicendum ue postea vero quam additum est Tribunal, Basiacam negotiatoribus cessisse, Tribunali magistratibus relicto et de qua re mox sermo rcdibit . Erat cino Basilica locus spatiosus, icinis, Ornatus, Iudi-
cijsque peragendis dicatus. Admodum tamen sero Basilicae in Urb Inuectie. Anno enim D.XXXIII. ab V.C. in Consulatu Marcelli, &Lcuini j non agnitas adhuc Basilicas testatur Liuius, sa) qui di
hoc anno ait: neque enim tunc Basilicae erant.
Portiam , quae omnium prima creditur, coquod ante illam nullius prorsus extet mentio,conditam fuisse Anno D. LXIV. in Consulatu L. Portij, & P. Claudii, testis est idem Liuius, qui de hoc anno inquit: Basilicamque
ibi fecit, qua Portia appellata est. Huius exemplo aliae aedificari coeperunt, nedum publicς, verum etiam priuatae in Principum domibus , priuatis scilicet Iudicijs cxercendis di- Catae , de quibus nos Dissert. . de Domibus. Sed age , Basilicae formam perscrutemur.
Fuit ipsa AEdificium , quod duplici , aut quadruplici columnarum ordine , Medianam testudinem simplici, vel duplici hinc , atq; inde Porticu cingebat: ita Daniel Barbarus: sb sed longe clarius I co Baptista Albertus scin Basilicae formam ita explicat: quis esset Basilica quidem laxior , primarijs tectis non suo. D d 6 cicn-
443쪽
eientibus , circum addidere Porticus patulas hine atque hinc, primo simplices, mox etiam duplices .
Habebat praeterea Tribunal in capite, ostio Oppositum, ubi paries curuabatur, vel pari , vel minori, quam semicirculi fiexu; eaque flexura Tribunal dicebatur, ubi Iudicia exer
Ut autem descriptio haec magis ob oculos pateat , augu stiorum nostri temporis Templorum, quae Navibus, Ut vocant, praedita sunt, exemplar nobis proponamus 3 ut est Lateranensis Basilica : sicut enim dicam mox, sua Templa e priscis Basilicis Christiani mutuati sunt. Vt ergo Lateranen se Templum mediam habet Nauem; hinc vero, atque hinc minores Naues: ita Gentilium Basilicis inerant in longitudine Ambulationes, Vitruvius vocat, Medianam: additae e lateri-hu , alarum instar, Porticus,aut simplices, stasingulis lateribus una, ut in Templo Sanctae Mariae Maioris videre est;aut duplices, in lateribus scilicet singulis binae, sicut in Laterano . In his Porticibus ij, qui ad negotiandum conuenerant, spartiabantur. Tecta viplurimum testudinata erant, pilis, columnisque innixa . Locus ille, quem in nostris Templis Latini, Apsidem, Itali dicunt, la Tribuna , Gentilium Basilicarum Tribunali resipondet, ut nomen ipsum indicare videtur .
Erat vero muri nexus in Basilicae capite ad
444쪽
De Aedigetis radicialibus cte. 62 emicycli formam, ut hodieque in primariis
Romae Templis videre est . Ea erat communium Basilicarum forma . Nobilissimae autem praeter binas hinc inde Porticus , & Medianam Nauem , habebant insuper transuersa in Ambulationem secundum Tribunalia, quam laudatus Albertus sic
explicat: iuuxere hasce Ambulationes inter felineamento ducto ad T literae similitudinem: itaque Basilica ex Ambulatione constat, atque Porticibus.
Transuersam hanc Ambulationem Itali in is sitis Templis appellant, la Naue Croce . Ob quam Crucis similitudinem , extructis a se Templis, eam, quam in Lateranensi inspicimus figuram , tradere voluit Constantinus,& Papa Siluester, quippe sub cuius auspiciis de hostibus Constantinus triumphaucrat Relictis interim Christianis AEdibus, de quibus in mea Eccles Antiq. dicam , Vitruvium audiamus , qui ait: Sin autem locus erit amplior in longitudine, Chalcidica in extremis constituantur , ut funt in Iulia Aquiliana , In voce amem,Chalcidica,quam Vitruvius
affert, non parum insudarunt, tum Vitruvii Interpretes, tum Architecti ipsi . Barbarus Chalcidica pro Thermis capit , perinde ac si
iniquorum quorumdam causidicorum maculae aquis purgari posent. Alii apud Philandrum pro officina cudendis pecunijs illam candem acceperunt; minori sane errore,
445쪽
26 Dissertatio VII. lites enim , & Iudicia magnam habent cum pecunijs amnitatem, & sympathiam . Sanisii me omnium Donatus de transuersis illis Ambulationibus Vitruvium interpretatur , quas ideo Chalcidica appellasset coniicit ,
quod e Chalcide nobili Eub ae Urbe illas
acceperint Romani, cum antea simpliciori opere Basilicas suas struerent: vel ad ostendendam eius operis excellentiam, Chalcide enim splendidξ aedificari solebat; unde Arnobius ait: scribuntuν Dii vestri in Triclini,s eaelestibus,atque in Chalcidicis aureis canitare. Atq, hinc etiam Mineruae Templum ab Augusto extructum, Ob eminentiam, Chalcidicum, dictum fuit, ut alibi. It1 Donatus sa) docte quidem, sed omnia ex Philandro. Quod si
meam quis sententiam poposcerit, ego sanado manum Donato, & Philandro; pro certo habens Chescidicarum nomine , transuersas illas Ambulationes Vitruvium intellexisse . Ad praecidendas tamen tricas, atque ambages existimauerim corrigi commode pos eo Vitruvij locum, si pro voce, Chalcidica, reponatur, Causidicae, quod illic, prope quippe
Tribunal, consertius turmae causidicorum versarentur, ut mox dicam. In explicando Basilicarum situ non est, Cur diutius immoremur: erant cnim Foris coniunctae, sicut ait Vitruvius z aut e lateri
446쪽
De Aedificiis Iudicialibus oec. 627bus, aut etiam in medio, prout loci opportunitas postulasset . Earum ornamenta adstructuram pertinentia, ut Columnas, Pluteum, Epistylia, Zophoros, Coronas, Parastatas , & huiusmodi sexccnta , satis explicat Vitruvius supra laudatus, eorum etiam mensuras, & proportiones determinans; a quibus astineo, cum puram putam Architecturam Lipiant . illud in compendio nos e sit satis, cinctas fuisse Basilicas Porticibus concameratis, cx coaxatis contignationibus immissis in Parastatas,columnis,aut pilis adiunctis, sta pra quam contignationem altera est , & superior Porticus, cuius Tectum testudinatum aliis postibus, parastatis , & arctarijs sustinebatur . Medium spatium, & quasi superior Porticus, Pluteus vocabatur, qui in utrumque latus per intercolumnia peristyliorum liberum habebat prospectum . Para- matς vero duplices crant ad latitudinem Porticus, sicut & columnae perpetuo scaporum ductri ad Basilicae latitudinem . Ita P. Victoream Fori Basilicam describens, cuius Archbtectus fuerat Vitruvius . Interim Baiilicae proportiones ab codem Vitruvio saὶ ita stabiliuntur : earum latitudines ne minus quam ex tertia , n8 plus quam ex dimidia longitudinis parte constituantur , nis loci natura impedierit.
Ex enarratis Basilicae partibus Naues de
447쪽
stinatae erant negotiatorum discursantium itibus, reditibiisque; hinc Ambulationes appellari solitae. Chalci ica, se a iuxta nomam semen i itionem, Causiticae proprior erant Causidicos uin, hetorta araque locus, quippe cum
prope I ribunal forent. In Tribunali consistebant ludicos, tum ordinarii, tum DclC-gati; Patroni insuper, Cognitores, Notarii , alij que offici alcs , una cum testibus . Ibi erant subsellia minorum Iudicum, at sella Curulis, pro maioribus , de quibus fuse dicam tona. 3. Dissert. de Iudiciis . Praetcr Ornamenta fixa , ut columnas, parastatas Porticus ipsae, & Naues alia fere ornamenta non habebant. Pars longitudini obuersa, quam nos appellati imus, Causidicavi, metallis praeterea, marmoribus, aliisque pretiosiorum
lapidum crustis, & operibus fulgebat, quod
proximior Tribunalibus foret. Vt praecipuarum nunc Basilicarum censum adnectamus , recolendum, quod supra innuimus, primam, quae Romae visa sit, misese Basilicam Portii. Marcus enim Portius Cato Consor in antiquo Foro, coempto Mς-nii Atrio, sua in Basilicam aedificauit: ex multis vero Mςniani j Atrii Columnis, unam sibi Menius reseruauit, ubi tignis superimpositis, & cxtrorsum proiectis, ludos in Foro spectaret: unde imposterum similes tigno-xum proiecturae, Asniana, appellari CL p
448쪽
De Aedisi iis Iudicialibus cte. 620runt . Non paucos post annos accessit Bas-lica Sempronia in Vico Tusco : & multo post , Basilica Opimia in Foro , prope Curiam, & Graecostasim, de quibus mox. Item in Foro Romano Basilica Iulia, & Pauli AE milii, Phruibus columnis insignita, ut ait Plinius : imo hanc duplicem fu i sse, ex Tullio colligitur . Basilica Caij, & Lucii ab Augusto corum nomine condita, creditur extitisse prope Sanctae Bibianae δε dem , ubi sphaericus visitur fornix, latefitiis nixus parieti-hus , quem Fulvius ait suo icmpore appellatum, Gallu*j Thermas, id est Cati, & Lucii. Sed his refragatur Nardinus; eo quod sphaerica forma Basilicis insolens , Templorum vero propria fuerit: unde sphaeritum Sanctae Bibianae fornicem, Templum Mineruae Medicae credit; Basilicam vero Cati, & Lucii eam esse potuisse suspicatur, ubi nunc Sanctae Mariae AEgyptiacae sacra est AEdes. Basilica Pompeii suo theatro adnexa prope
AEdem Sancti Caroli de Catenariis erat. Suam habuit Traianus in proprio Foro . Gordianus in Campo Martio pedum mille. Antoninus in Platea , di Pietra . Suam instituerat Seuerus inter Campum Martium, & Septa
Agrippina, longitudine pedum mille , i aut
tota columnis penderet οῦ quam opere Complere haud potuit, morte nimirum praeuenius, sicut Lampridius testatur. Sed,
449쪽
o Dis ortatio VII. iSed, relictis Basilicis, alia Iudiciorum loca nobis lustranda fiant. Occurrunt VCro primo omnium Rostra . Quid haec fuerint Liuius a declarat. Devictis enim per C.Μςnium anno V.C.CCCC. XVI, maritima classe, Antiatibus , Naues corum partim in naualia , Romae subductae, partim incensis : Roserisque
earum suggestum in Foro extructum adornari placuit, Rostraque id Templum appellatum . Ucrum enimuero nolim quemquam hic cum
Blondo decipi, amplum quoddam fi disicium sibi Rostra estingendo , quod Templi
nomine a Liuio ea insignita fuerint: Templa enim dici meruere,quippe sacra, ik inaugurata , ut initio huius Dissertationis admo- ruimus . Cςterum aliud ca non erant,quam simplex Pulpitum , aut Suggestus, qui Trisbunal Plinio b) dicitur ita inquienti: Aurea Rostra nauium Tribunali prafecta Fori decus eranti Dicam clarius , consistebant Rostra in Sede quadam basi innixa , ut ex Numismate Pali-kani apud Augustiuum se clare apparet. Sita fuisse Rostra in medio ipso Fori, indicat manifeste Appianus γ) cum ait: Caput Mari a Sylla I Upensum ad Rostra in medio Fori Idemque haud dissimilibus verbis asseruit de Faustuli capite Halicarnasseus . Neque hinc credat quispiam Fori medium hic pro ceri tro capi: Ibi enim collocatis Rostris , tanto
450쪽
De Aedificiis Iudicialibus cte. 63Idimidia Fori pars , quae post orantem crat, sin Rostris enim conciones ad Populum fieri solitas mox addam) conuentibus Populi inutilis omnino fuisset: quis enim orantem a tergo inspiceret 3 I ocanda ergo sunt non in media Fori area ; sed in alterutrius laterum medietate . At cuius inquis lateris 3 Eiusne , quod Palatinum, an quod Capitolium respiciebat 3 Cum Asconius Rostri propd iuncta Curiae asseruerit, Curiam vero ad Palatini Montis latus extitisse infra demonstraturi simus, iure sane optimo huic cidem lateri Rostra adhaesisse iudicabimus. Cumque Fori medietatem ostensum superius sit co collimasse, ubi nunc Sanctae Mariae Liberatricis visitur AEdes, congruum omnino est, vi hic demum Rostra ipsa constituerimus ;ita ut oratores Palatino icrga, frontem Capitolio , e qua parte populus Foro aderat, verterit. Quod si oppositum ex Plutarcho in Gracchis colligi poste videatur, quod ille de
Caio Oratore, tamquam rcm insolentem,narret, ita concionatum, ut non ad Senatum,& Comitium, ut mos erat, sed ad Forum conuersus, consisteret: consideret opus est
Caium hunc in Comitiis pro lege ferenda Orasse; in quibus casibus fateor Oratores non ad Forum , scd ad Senatum , & Comitium verti solitos; ibi enim Senatores congrcgati aderant: citerum in alijs casibus res alitera