장음표시 사용
11쪽
AUCTORII. Ixultimum actum humani dramatis explicat, scilicet ritus, quibus circa Funera Romani sunt usi. In omnibus autem, ut jam diximus , hoc
nobis proposuimus, ut ea tantum , quae ad intelligendos Graecorum Romanorumque libros Innino erant necessaria, poneremus cum etiam vix ea huic non magnae molis libro includere potuerimus. Cumque viderimus ex iteratis hujus opusculi brevi annorum spatio quater editionibus laborem nostrum erudito orbi satis gratum
suisse, animum hoc nobis addidit paullo majφris molis opus eqnscribendi, Hi lariam nem,
Romanam, quae jam etiam. Deo favente, intra paucissimos dies, prodibit in publicum . Dumque otium cane peius atque angue 'derimus, jam aliam quandam materiam tractandam, si Deus adspiraverit coeptis , animo destinaviamus. Tu interim, Lector, hanc opellam benigno animo suscipe ; & sicubi erraverimus, humanitatis memor esse velis. Vale , & utere .
Trajecti apud Batavos CID ID CV XXIII.
O Uando earum quidem rerum , quae ad priscas literas pertinent, nihil viris d etis hodie ab ullo, nedum ab homine grammatico scribi potest, quod ex antiquiorum libris haurire non queant; id solum scripturiem tibus videtur esse relictum, ut studi auste tuti scribant, cui sane pro virili quemue prodesse decet: ita tamen , ut ne excussis Exem' s rum
12쪽
rum manibus majorum gentium scriptoribus γintra ejusmodi subsidia consistere doceantur ;sed ut iisdem tanto magis ad ipsos eruditionis omnigenae sontes penitius lustrandos aridiusque bibendos provocentur. Pluribus haec iam pem sequi nihil attinet: quoniam non aliud propositum in edendis his Risibus sibi stetisse , ipse Nievortius in praefatione hujus libelli satis ea dide prae se fert. Mihi vero, qui re ubibliopolae , tk maxime hortatu Jensi nouri ,
viri clarissimi atque humanissimi, cujus nomia
nandi occasionem capto, quo magnis ejus non
dico officiis, sed meritis gratias publicas persolvam : mihi , inquam, qui quartae editionis curam, auctere fatis functo , in me suscepi , idem in adspergendis notulis & eorrectionibus propositum fuisse, non est quod multis probem. Soleo enim tribus tantum , quod aiunt, verbis ostendere, ex quibus auctoribus aliqua suppleri
possunt: ut sic adolescentuli ipsorum , quos citamus, VoluminR consulere cogantur. Imo si
licuisset per bibliopolam, passim nonnulla, quae
Mevortius iusto iusius tractat, expunxissem et ipsis tamen auctoritatibus relictis: non quo vel
Manibus eius vel manui ulla fieret iniuria, sed
quia verebar , ne compendii nomen re vera
tueri jam amplius non posset. Hic enim libellus tertium nunc auctus , plus dimidio existit
major, quam quantus primum editus fuit. Non potui tamen a me impetrare, quin scribarum Romanorum notas sive sigias maXime mem rabiles adjicerem, ex Sertorii infati. Commentario ac mantista tomo XI. Antiquit. Roman.
a Gravis insertis I'tissimum excerptas. Quum vero is in Breviario & Manti a earum praeci-
Iue delectum addiderit, quae obviae magis,
requentius in veterum monumentis '& nummis occurrunti mihi e re tironum videbatur,
13쪽
s ex inso Commeutarit adderem notas, quae in
fastis & Latinae linguae auctoribus, tam Hist ricis, quam Oratoribus & ICtis, reperiuntur. In quibus brevitati sic studui us , ut singularium maxime literarum rationem habuerimus. Itaque, si Ben. Me. frustra quaesiveris, recu rendum tibi scito, lector, ad singulas B. M. De fervis etiam appendicem subnectere animus erat, eumque in finem unum Pignorium, qui hanc materiam tam diligenter exnausit, ut perquam pauca vel ex T. Pcmoa, vel ex aliis ei addi possint excerptum hanea: sed quando praescriptum plagularum additiciarum numerum iam excessi , malo operam lusisse , quam libelli molem ac pretium gravare. Attamen erunt fortasse , qui in hoc compendio quatuor aut 'uinque capita desiderabunt : primum de
tertium de re vehiculari; quartum de veterum
libris, & ratione scribendi ac studendi ; quiu-
tum de moribus & religione ; quo pertinet liberorum educatio atque institutio &c. Sed hi m minerint, compendium esse iuventuti scriptum maxime iuris studiosis: unde factum, ut materiam de Magistratibus, Comitiis, atque Iudiciis
fusius quam alia executus sit Auctor. Jam ver qua ratione hunc libellum emendare studum rim, clarius aperiam. I. Neque in orthographia , neque in stilo Auctoris quidquam mutandum duximus,etiamsi non satis Latine locutus videbatur; quod ei tamen non ita saepe accidit: ut p. I. noscituro , p. idem cum eo , p. iuxta Petavium, p. 3ρο Panem , pro Pana. Ea tantum, quae manifesta operariorum esse apparebat,
correximus. Et sic praetem accentuum Graec eum notulas saepius reformatas multa emendavimus, quorum plurimam partem a prima ed, . o vi sa
14쪽
humanitate concessit, firmari, laetus deinde d prehendi : unde pariter II. Non paucis locis vel male affectis, vel mutilis, etiam medicinam secimus. Tum III. In conserendis inter se editionibus ternis haud parum taedii devorandum fuit ; namque nulli ex iis tantum prae reliquis fidei tribuendum censui, ut novam hauc ad illam unam e igerem . Itaque ea non modo loca , suae disse crepabant , in ipsis auctoribus quaesivi , ut , iatra citatio veracior esset , innotesceret : sed&, si quae citationes suspeetae erant, eas examinavi,'ubi opus erat, sedulo castigavi . Perpetuum IV. Vitium fuit, quod id. vel ibid. ex primribus editionibus passim remansisset, etsi alii auctores in editionibus posterioribus interserti erant, quae suis locis similiter emendavi.
U. Numeros paginarum indices perperam notatos non correxi modo, tum in ipso co textu, tum in toto rerum indice, quem multis etiam locis auxi ; sed singulis quoque paginis sectionis opusculi & contenta in fronte adscripsi; quod quantae sit utilitatis , hic docere
VI. Ne autem in eosdem errores operae lubrariae aut speciminum correctores in eiderenr, placuit literas, auctoritatum indices, quae in singulis paginis a principe a incipiebant, semper ad postremam et continuare ; & inde ab adenuo incipere: nisi quod unam aut alteram,
e. c. i. v. xu. interdum addiderim aut exemerim, ne Veteres totius paginae mutare cogerer, quod monendum duxi, ne quis citationes aliquot e
cidisse, inde suspicetur . Si vulgarem eorum , qui tam vendibiles libros denuo emittunt, sequi voluissem morem , multo equidem labore
15쪽
miae incusari, quam juvenum studiis, quacumque demum ratione, non inservire. Quum enim tota huius opellae ἀκριβωα ususque maximus in scriptorum veterum auctoritatibus consistat, omni eas religione sartas tectas oportuit conservare . Denique in notulis nostris subit ria opera, ubi quid in mentem veniebat, adscriptis, atque ab auctoris manu hac unc uinnota tam in contextu, quam in margine ins
riori secretis, supra dixi, quid propositi mihi fium fuerit. Quibus autem literas F. R. su junctas vides , lector , eas Joanni Friderico ,
fratri amantisiugio, mecum acceptas reseres.
At , inquiet aliquis, tantos ob minutias grammaticas sumere spiritus, adeoque dilige tiam & industriam in tantillis rebus praedica- re , putidum est ac puerile. Lubens hoc faterer, si iusta causa defuisset. Iam vero non frutum bibliopola id a me petit , quo sua merx esset vendibilior, sed eo potissimum talia si
sius sum executus, ut appareat, quam memdax sit horum Rituum editio quarta corestior, quae Budissae in charta vilissima superiori anno prodiit. Editio quarta comeditor scripsissem, nisi ipse titulus vitiosam alteram prae se serret i scriptionem . Ex ungue leonem scilicet Pi res ejus editionis naevos persequi haud erit perae pretium, ubi dixero, omnium primam ditionem cum ipsa dedicatione ad v. cLGER. NOODTIUΜ tantum modo repetitam, atque erroribus auctam esse. Tu interim , juventus studiosa, nostris conatibus fave,& vale. Dabam
16쪽
PROLUSIO.PRomismus in publico praelectionum cata
logo per eam, quae instat, aestatem recitationes publicas habere in Me morti sicciu-
flant rituum antiquorum explicationem. Praevidemus animo, etiam si, quantum in nobis
rit, id acturi simus, ne qua hora, nostra quidem culpa, ab eo labore vacua sit, etiamsi itudiose excludamus, quidquid moram objicere n his inutilem pollit ; tamen angustia nos & br vitate temporis laboraturos. Ut igitur vel unam alteramque horam faciamus compendii , prolemmenis, quas Cicero vocat , tribuendum alias: hac scriptione. ea comprehendamuS, quae forte in praefatione expectari a nobis poterant, idque eo magis, cum sorte aliis etiam prodesse aliqua ex parte possint. Ea porro cum ad duo fere capita referri videantur, dispiciamus br
Viter, cum, cur tractari conveniat ab optima-1um literarum studiosis Romavas antiq&rtates quo nomine utimur pro locis, hominibus, rebus, actionibus, institutis antiquis tum, qua ratione ea felleighime tractentur. Tractandas quidem omnino videri, illi fatentur omnes, qui vel libros de ea re magno studio comparant, vel scribendi tirocinia in ea poni volunt a iunioribus, cum primum sui g
sium dare, & prodire in publicam lucem debent. Sed eur ita videatur doctis hominibus ,
dispicere operae pretium est. Ponamus primo, tamquam in prima acie velites quosdam , ea argumenta, quae nobis non plane nullam illa quidem vim habere videntur, sed neque rem posse confieere . Ipsum sane inspicere res antiquas
17쪽
p ROL SI O. et quas & cognoscere iam pulchrum; est, & inter
ea, quae nascentibus n6bis a natur, commendata sunt. Ecquis est ita inhumanus ac durus , ut non legendis vel barbarorum ritibus atque institutis delectetur ' Quem non dulcedine qua dam ametunt illae Argonautarum Americanorum Asiaticorumque narrationesὶ Quis potest evolv re sine voluptate, sine desiderio quodam deponere, caerimoniarum, ut hoc utar, & consuetudinum religiosarum illa volumina , immortali Piscant caem
io illustrataὶ Quid igitur mirum, deleniri h
mines institutis ac moribus non barbar' alimcujus gentis cognostendis, sed ejus populi, cuius fortitudo orbem terrarum subegit , virtus admirationi fuit saeculis, humanitas reliquorum barbariem edomuit Ut igitur non opus est i terrogare , cur pompas, spectacula, domus o
natas, animalia peregrina, urbes, exercitus, Videre cupiant homines: sic ipsa illa, quae inest in antiquitate cognoscenda, suavitas iam satis excusare debet, si qui animum ad illam applicant, si libros id genus animose emunt, exo nam splendide, otium in iis contemplandis eo sumunt . Peregrinationes suscipere nobiles &beati homines solent, ac videre, quae, Visu digna aeud exter videntur. Quid vero turpius,& ad ipsum nomen Germanorum stup-is quadam nota dehonestandum mientius, quis usta tabulas pims, ad nummos veteres vel nori , ad statuas, ad ignes festivos, ad textilia pari
tum ornamenta, admissi Semones nostri hia
tes adstent, & vel ipso silentio, vel multo magia absurdis sermonibus , prodant ignorantiam; vel inter illa ingenui animi oblinamenta ad canem vel aliam bestiam eonversi, illa quam humanissimis operibus, magis deleriari, id est, tantum similibus sui rebus gaudere , indicent Neque vero non mutat, ad ipsam rem pubi,
18쪽
xv I JO. MATTH.GESNERI eam selleius sterendam quaedam linc praesidia
suppeditarι. ne verivmile , rei publicae ordinationem & munera, ad rem militarem, ad aerarii & vectigalium curam , ad agrorum colendorum & aedificandi rationem, non multa hauriri posse a principe terrarum populo exempla ad imitandum i Denique ad orationem vel quotidianam illam in sermone familiari, vel eam quae in publicum proserenda est, tamquam flosculis quibusdam & gemmis exornandam, qua tum prosiit Romanae antiquitatis cognitio, cum ab aliis ostensum est, tum a nobis quoque quo ties ili. Heineccii, quem semper honoris caussa
appello, de filio libellum interpretamur , solet
Sunt ista non plane nullius ponderis, sed i lia tamen, quae metuo, ne conficere rem honpossint. Sit lane erudita illa voluptas: sed ho to similis est, ad quem per spinas & vepreta horrida plerumque pervenitur. Voluptas est ejusmodi, quae admonere aliquem Fssit Ciceroni ni illius Xerxis, copias cogentis innumerabiles, maria ambulantis , Sc navigantis montes, ut conchas aliquot in littore lectas domum referat. Qui exterorum elegantias volunt inspic re, ii breviori via edoceri possunt, ne suo se sorices indicio prodant. Et ubi sunt illi , qui utilitatem rei publicae suae attulerunt a Romana antiquitateὶ Nonne, qui quam dilige tissime in illo vel studii, vel voluptatis genere versati sunt, iidem sere ita se literis abdidere , ut nihil inde in medium, quodque e re publica sit, conserant ρ Quod est de oratione e ornanda, constat. vix tantum illi venustatis a sobrio antiquitatum tractatu accedere , qua tum eidem tenebrarum & horroris ab antiquariis quibusdam objectum est, qui sua eum oratione ad Numam Pompilium, abi ndi erant.
19쪽
pROLUSIO. XVII. Quid igitur ' siccine a te commendantur , dicat aliquis, quas nobis polliceris operae an liquariae ὶ Ego vero unam maximam justistiarnamque esse caussam aio , propter quam studio nostra digna sit antiquitatis Romanae cognitio,
tilbrorum veterum 3ntemigentiam. Neque vereor, ne quis convincat alterutrum , aut, non opus
ei, qui eruditus esse alicujus ordinis ac loci velit, libros veteres cognoscere ; aut posse re- ese intelligi libros veteres ab eo, qui non satis luculentam antiquitatis notitiam habeat . De
hoc si quis dubitet, illum explicare iubeam n bilissiimi euiusque scriptoris librum, aut locum adeo insigniorem quemcumque , & videre , utrum vel singulorum , vel junctorum etiam verborum assequi & interpretari sententiam possit, nisi ex ipsa illa antiquitatis disciplina
notitiam locorum, hominum, munerum, eo
suetudinum, habuerit: & puto, quod praestitit in Graevio tum juvene magnus ille si quid nostris in artibus magnum est) Gre vias, ut
illi planum faceret, non intelligi a se quod ante illum diem putarat Tullii epistolas; illud unieuique me ostensurum, frustra nempe eL se, si quis sine antiquitatis praesidiis libros .antiquos, sacros, profanos, erectioris praese tim& nobilioris argumenti, tractet. Sed illud imum fortasse adhuc dubium est , sintne libri veteres legendi λ Haec disputatio longior est, quam ut, prolii meretur , hic eam agitemus . Eos quidem , qui religionis nostrae' mysteria ex ipsis, quod aiunt, sontibus, idque suo velut instrumento velint haurire, qui de legum Romanarum sententia sibi, non aliis credere ; hos igitur librorum veterum lectiones persedere non posse, palam est. Sed neque eos, qui, quid ante se, & a rerum inde origine s
cerint, dixerint, senserint, homines, ipsi per
20쪽
, si evnoscere, & inde selicem quamdam sbi
senessulem, subnixamque experientia tot saeculorum prudentiam comparare, qui illam quasi pueritiam deponere voluerint, qua efficitur, ut nova multi putent, quae suis a doctoribus a diunt omnia, quibus nimirum omnia nova sint;
magi lirum suum solum sapere , qui alios non norint scilicet; aut, sicut solent pueri , mitra utent, quae non intelligunt: ut saeculum n rum vel sapientissimum & selieissimum , vel
infelix & corruptum, utrumque sine causa id nea, temere pronunciet. Porro libros antiqum Romanorum esse legendos , confirmo, vel ob
hanc solam causam, quia nihil est in librorum genere de humanis loquor. &qui solis hum nis viribus seripti sunt , praestantius, nihil ad humanitatem, nihil ad magnitudinem animi , quae inest in magnifica animi propositione, b
ne , vel rebus gerendis vel exemplo certe , de hominum genere, suis praecipue civibus, merendi, reliqua autem, quae in potestate nostra non sunt, contemnendi, accommodatius: nihil proinde aptius ad formandum civem egregium. Nisi sorte parum certum putamus, quod &ratione constat, & saeculorum omnium experientia , tales nos fieri, quales ii sunt, quibus eum vertamur; aut nisi arbitramur, poste aliquem hodie commodius cum tot maximis prisci aevi animis versari, quam libris eorum diligenter tractandis, quos illi non famis pellandae ergo 1 non perfunctorie, ut moribus aut officio alicu isatisfacerent, non humili alia causa , qua hindie plerique libri eduntur; sed eo eonsilio scripserunt, ut quales ipsi in vita & republica su re, id est, viri maximi & patriarum suarum
Principes, virtute omni cumulati, tales etiam ex libris suis cognoscerentur apud posteros, talas ipsos quoque posteros, felici quotam sensuum