Joan. Arntzenii dissertationes binae, quarum prior agit De colore et tinctura comarum ; posterior De civitate romana apostoli Pauli

발행: 1725년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 시학

31쪽

Falce coloratas subsecuitque comas. Senec. Med. st. 72O.' Has pistas ingens, illa Pangaei jugi Teneram cruenta falce deposivit comam. Unde non ineleganter auricomum rus diXit Auion. Technopaegra. de Vero. p. 488. Edit. in . Toll. Eaprati comantis exuvias Sidon. Apoll. libr. VIII. Epist. UUL Ubi constilendus Savaro : nec elegantioriS 1CXUS amator frustra erit , si hac de re conferar jucundissimum scriptorem quom nimis secure Aristonaetum vocari credit Bergierus

ad Alciphronem Libr. I. Epist. I. init.) in Epistolarum libr. II. Ep. I. VI. Transfertur quoque ad superiores

flammarum partes,quae alio nolan me vorticessammae seu vertices dicuntur, ut observat

diligentissimus Ohidendos pius ad Jul. Obseq. cap. CXIL Metaphora quidem , ut vult Servius, ab aquis deducta, ad Virg. XII. Aen. p. 673.

Flammis inter tabulata volutus Ad coelum undabat vortex.

Et recte. Videatur Dion. Longinus de Sublim. cap. II. & Sil. Ital. libr. p. s i 3. Hi comae dicuntur apud Auctorem de morte Drusi V. 2ss.

32쪽

COLORE COMARuM. CAP. I. t T andem ubi complexa est silvas, alimentaque sum sit, Aethera subjectis lambit 2 astra comis. Ubi Theod. Gorallus notat: Nova sed se

lis translatio , qua flammae superiores par tes comae dicuntur , nec sane sunt passis co mis figura dissimiles Non video, quor sitim tendat haec oratio, nam noVam ΠΟΠesie translationem paci CX Catullo carm.

LXII. p. 77

Viden ut faces Splendidas quatiunt comas.

Et p. 98. quibus locis vide Statium de Pasier. Male per fistulas Comas interpretatur La Cerda ad Virgil. libr. VIL Aen. st. O3. neque longius a Catullo abit Manilius libr. I. p. 833.

Nam modo ceu longi sultent de vertice

crines , Flamma comas imitata volat.

Et hinc Juvencus Presb. IV. de Euang-Hist. p. m. IO . Occurrere illi votis sponsalibus omnes Ornatu accinctae taedarum sammicoman

tum.

Flanc vocis 4nificationem jam observa

rant

33쪽

16 DissERTATIO DErant Viri Eruditissimi Joh. Fred. Grono-vius diatr. in Stat. cap. LIII dc Vossius ad Valer. Flacc. libr l. p. Crinitum mi de flamma habet Statius libr V Theb. p. 387. de quo teli genere agit D. UOT ad Caesar.libr.V. Beli.Gall.cap.XLV l .Sic quoque fulmini comam adscribit Stat1us libr. III. Theb. p. 32O.

Volat i ea moles

Saeva Dei mandata ferens, coelumque trisulca

PTerritat omne Coma.

Crinem idem Stat. libr. VII. Theb. s82. Ceu duo diverso pariter si fulmina coelo

Rupta cadant, longumque trahant per nubila crinem.

Fulminis ire ritu ,summis e montibus arcis Incita isulcatum tremula secat aera flam

ualis sanguineo praestringit lumina crine. Coma etiam de Stellis usurpatur Suid in Κομη. Barth. ad Stat. de Cons. Olybr.& Prob. p. 3. Sic Leo signum coeleste dicitur ignicomus a Nemes. Cyneg. 2I

34쪽

Seu magis ignicomi candentia terga Leonis Cum quant. Eodem sensu crinis saepius occurrit , Ut docuerunt Comment. ad Valer. Flacc. libr. II. p. 42. Quo sere modo caesaries Soli adscribitur apud Mart. Cap. libr. L de Nupt. Phil. p. 6. Asin Solis augustum caput , T diis perfusum circumactumque flammantibus, velut auratam caesariem rutili verticis imiatatur. E Jusdem radios κομοις dictoos fuisse tradit Philostr. Epist. XXVI.Hκουσοι γ - άν

Σο ῖου καὶ τὰς ἀκτῖνας λεγοντος Ηλιου. audivi virum Sapientem etiam radios appellantem comas Solis. Σοφος per Poetam

interpretari malo , cum quia poetica haec praecipue sit locutio, tum quia Σοφὼ Graecis Poetam significet, quoniam apud Po taS tum temporis maXima esset Historiarum& Antiquitatis cognitio, quae vulgo erant ignota. Anacr. can D. XLIII. DILI 6. & 23. Barnes. ad Anacr. Carm. LXIV. & Erud. Davisius ad MaX. Tyr. disi . VIII. p. 91. Hac ratione 1κορσαι dicuntur fammulne illae , quae in lapidibus apparent , dc speciem comarum prae se ferunt. O; pheus de Lapid. vel quisquis sit hujus libelli auctor in Coryphide p. 222.

Hunc quidem ego capillo admodum sim B lens

35쪽

D1s snnae Alio DE Iem dico humano. Versii primo ejusdem carm. diXerat εντα λάθον crinitum lapidem, & de Opallio scripserat p. 2o8. ei radios inesse , qui appareant veluti UIL Coma praeterea ex Cl. Is. Vossit sententia notaret flagellum eX capillis contortis confectum, apud Martiat. libr. II.

Epigr. LXVI.

Hoc facinus Lalage, speculo quod vid rat, ulta est , Et cecidit saevis i ta Plecusa comis. Et sic quidem legit dc interpretatur Uossius ad Catuli. carm. LXII. p. 22 . An Vero ejus sententia probanda sit nondum satis constituo. Immo praeferrem aliorum Interpretum expositionem, qui Lalagen ipsi Plecusae secuisse comas existimant, dcita legunt: Hoc facinus Lalage speculo , quo viderat, ulta est, Et cecidisseritis icta Plecus comis.

Aliam lectionem reperies apud Nob. Helias ad Albin. ELI. p. 98.

VIIJ. Grammatici vocem chmam &Caesariem ita distinguunt, comam proprie este Mulierum, caesariem vero Virorum ;

36쪽

COLORE ' COMARUM. CAP . I. ita κομην proprie de foeminis dici notat Cl. Voet ad Call. in Dian. p. 76. Caesariem vero Viris tribi ait Servius ad Virg. libr. I. Aen. p. s9o. A caedendo dicta cassaries, ergo tantum virorum est. Servii teste Cel. Duliero ad Flor. libr. I. cap. V. g. F. compilator Isidor. libr. II. Orig. cap. I. eadem verba refert. Inspici etiam potest Servius ad libr. VIII. Aen. p. 6s9. Comam enim tondere selebant Viri, unde coma tonsa dare viriles vultus dicitur apud Ma

tiat. libr. IX. Epigr. XXXVII.

At tibi si dederit vultus coma tonsa via risei , suis mihi, qui ne tar misceat, alter erit 'Virum tonsum esse decet , mulierem non decet ,

verba sunt Isidori. libr. XI. Orig. cap. I. P. IO92. Hinc caesariem virilem dixisse videtur Prudent. Phichom. p. 3s8.

Mitra caesariem cohibens aurata virilem

Livius libr. XXVIII. cap. XXXV. Adornabat promissa caesaries , habit que corporis , non cultus munditiis , sed virilis Oere ac militaris. Confer. Philos r. lib. II. Icon. XXXIII. Verum haec non ita eX Grammaticorum sententia obseryantur . nam κ

de Viris est ap. Callim. Hymn. in

37쪽

Aι θυοεντοι λειβουσιν ἔλhσια Comae vero odoriferis in terramstillant oleis.

Aelian. libr. VII. Var. Hist. cap. VIII. dc libr. XII. cap. XIV. AleXandro adscribit. Vide etiam Aristoph. Avib. p. 912. Ovid. Epist. XV1I. Her. p. 1O3.

Eque tuis demtos humeris mihi tradis amictus, Et madidam siccas aequoris imbre co

mam.

Seneca Hercul. Fur. p. 893. Siantes sacrificus comas. Dilecta tege populo. Aliaque Veteres auctores versanti obvia esie poterunt. Caesariem de Foeminis ad hibet Catullus de Coma Berenices. p. 8. Idem me ille Conon coelesti lumine vidit

E Beronicio vertice caesariem.

Ovid. lib. III. Am. El. I. 3Ι.

Hactenus : ct movit pictis innixa cothur-Densium caesaris terque quaterque caput.

Supra p. 12. comam dixerat. Claud. libr.

38쪽

COLORE COMARUM. CAP. I. 21ΙΙ. de Rapt. Pros. p. 247. Interea volucri fertur Proserpina cursu Caesariem diffusa noto.

Et libr. III. p. 86.

Squallebat pulcrior auro Caesaries.

Sic & alibi non raro loquitur Claudianus, ut & Virgilius, cujus locum jam notarunt Lexicographi. CAP. II.

ARGUMENTUM.

I. Coma seu flava maxime olim fuit

commendata. II. Uuae ratio, quamobrem ξοινθου ct savus idem sit ac pulcer. III. Eadem comae same est fulva σrutilans. Claudianus expos. ct rutila,rufa,rubea. IV. Husdem coloris sunt capilli crocei. Κροκο επλος Aurora. Λ artianus Capellast Anthologia Emend. ut 9 rsei capilli. Heliodori interpres notatus. V. σεοι ct aurei capilli pro flavis. Xρυσοκομης Bacchus. Venus cur aurea difcta. Venus a crinibus laudata. Deorum instrumenta aurea. VI. Capillus flagrans seu fra-B 3 grans.

39쪽

grans. Auctor Ciris Emend. Coma suces . na va est. Occinum enim eum colorem prae fert s flavi epitheton mellis apud Poetas. Baetica vellera flavi erant coloris

s. I. Nstituti non est nostri multis id verborum & sententiarum flosculis , pluribusque ambagibus hanc

rem trichare . itaque ad partem eam, quam de comis explicare constitui , statim me Conscram. Prima se mihi accingenti offert coma flava, utpote pulcerrima & omnibus fere populis laudatissima. Neque mirum, Cum fiamus color fuerit fiustitatis id laetitiae index , docente ad Tibullum libr. I. El. VIII. p. 46. dc libr. II. El. II. 18. elegantissimo Brouckhusio. Flavus color qualis sit docet Gellius. libr. II. Nodio. Att. cap. XXVI. Flavus videtur ex viridi m rufo albo concretus , A flaventes comae &C. Hunc igitur Colorem in comis probatissimum fuisse ostendit Lucianus in Dial. Diog. & Poll. p. 264. ubi haec in mandatis dat Philosophus Polluci τοή καλοῖο γε

ἐπὶ του προσωπου ἔτι ἐςί. formosis illis 2 νobustis dio, apud nos neque flavamesimam , neque caesios vel nigros oculos,

40쪽

COLORE COMARuM. CAP II. 23 nec faciei ruborem amplius esse Cui loco adiungas licet Aelian. libr. XII. Uar. Hist. cap.I. p. m. 6F7. Ovid. libr. V. Fast. p. 6o9. Aura sinus implet , favos movet aura capillos Sidoni, sic fueras accipienda Iovi. Glossa ad Petron. cap. CX. capillitium savum commendat. Galenuin quoque existimasta flavos rubentesque capillos bonam Corporis Constitutionem significare norat

Salmuth ad Pancirolli Res Deperditas tit. XLIV. p. 189. Sed de pulcritudine harum comarum pleni sunt omnium libri, & reses notissima, ideoque actum agere non fert animus. Qui plura scire cupiat, evolvat Barthium Advers. libr. LVlΙl. cap. XIII. Salas ad Petron. cap. CX. Feith. Antiq. Hom. libr. III. cap. X. Et praesertim Eleg. Brouckh. ad Tibull. libr. I. El. VI. 8. aliosque, quos hic coacervare fastidio so-

ret.

ΙΙ. Hic flavi capillitii honor, pulcritudo effecit, ut apud optimos quoscunque Auctores flavus pro pulcIO PO-

sych. nec desunt hujus significationis apud alios exempla. Callim. Epigr. VI. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION