Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Abeatae, populi in Achaia, no procul ab Aliphiraeis, fle Pyrgensibus,ut author est Plinius cap.6.bbia . Abella urbs est supra Neapolim,vnde Avellanae nuces, Macr bio,& Virgilio, Et qui maliserae despectant moenia Abellae. Vulgo hodie Bella dicitur. Abelli nates sunt Italiae populi,ante Protropi appellati, ut scribit Plinius. Iidem Avellinates appellantur. Nam inter B &V, magna adfinitas,ut scribit Lucianus. Abellinum, Italiae oppidum, quod item Avellinu dicitur,ut scribit Plinius capri. lib.3.hodie Troia. Abesamis, Syriae oppidum,quondam a Semiramide conditum, ut author est Plinius cap. 28 .lib.6. Abeste, oppidum apud Hermandrum fluuium, Plinio authore cap.23.lib.6. Abii,populi sunt Scythiae, quos ait Solinus Polyhistor ex Abiano flumine dici iuxta quod habitant: vel nonnullis, quod sine vita stabili,aut domicilio sint in curribus degentes. Horu meminit Ho

quM in pace sine bello degant, vel quod extemporali victu utatur. Pleraque enim Scytharum nomina ex moribus edita comment inque sunt, ut Gala phagi, Anthropophagi, Miliauthor Volater

ranus

Abila,vide ABYL A. Abisari,alias Biasari,regio est Indiae,apud Strabonem lib. Is. Abisontes,populi inter Alpinas gentes, Plinio numerantur, cap. a.lib. .

Abiit a re Abissama, Arabiae Foelicis ciuitas est,apud Ptolemaeu. Abieti, populi sunt, no p cul a Pergamo, qui parent Mysiis,utauhor est Strabo lib.is. A brica, Hispaniae insigne oppidum,Plinio cap.ro. lib.q. Molani, populi in Latio, Albensibus proximi, de quibus Pli

Aborigines,gens antiquissima per Italia sparsa, quae tandem cuTroianis Romam condidit,ut author est Salustius. Moriense, civium Romanorum in Africa oppidum,ut scribit Plinius lib.q.cap.S. Morras, fluuius qui Anthemusiam urbem praeternuilino pr aut ab Euphrate in Asia,ut scribit Strabo lib. I 6. retana, pars Mysiae. Mretanus Iupiter, Mysius deus est, sic ab Abretana dictus,

Strabone authore.

12쪽

ADA C

Abreceni, Plinio dicuntur Mysiae popuIi cap. O.bb.s. Abrincatui, Galliae Lugdunensis populi. Lugdunensu Gallia,habuit Lexovios, Ueslocasses, Galletos, Venetos, Abrin tuos, Haec

Plinius capa8. lib. . Abroni moenia,urbs Galatiae Ptolemaeo,vulgo. Arcani.

Abrodiaetus, Vlyssis nobilissimi pictoris cognomen quod Lati

nὶ significat delicatum. author Plinius cap.Ioaib.ss. Abronus,pictor Samius,de quo Plinius . ,Αbrotonu, Africae oppidu,cuius meminerat Plin.& Strab.li .ir. Absyrtus filius AEtae regis Colchom, alio nomine A taleus, quem soror eius Medea sequens Iasonem, lacerauit: ut sic retardaret patrem voletem eam retrahere a fuga. Huius meminit Cicero IIb. .de natura deorum,Pacuuium poetam citas. Absyrti fabulam

describit Ouidius, y.Tristium,Eleg.9. Absyrtides, insulae iuxta Istrorum agrum a Graiis sic dictae a fratre Medeae ibi occiso nomine Absyrto, ut scribit Plini' lib. 3. .a6. Abudiacum,urbs Vindeliciae Ptolemaeo,vulgo Bares Zhansen. Abupus,Britaniae fluuius maximus Ptolemaeo,vulgo Humber. Abula, urbs Hispaniae Ptolemaeo,vulgo Abyla. Abydus, y longa,urbs Asiae a Milesiis. codita ad Hellespontu sita, patria Leandri,de qua apud Virgilium tib primo Georgic. Pontus& Oi riseri fauces testantur Abydi. Est item AEgypti oppidum

Memnonis regia & Osiris templo inclytum. Plinius. Myla, Africae mons, ut Calpe Europae,laborum Herculis me tae: quam ob causam indigenae, Columnas eius dei vocant. Est &Syriae oppidum iuxta quod sitae sunt Arca, Ampeloesia, Gabe. v-triusque author Plinius cap. I. ib.3. Hodie Aceuta dicitur. A CR C A, ciuitas Phoenicum, quae postea Ptolemais dicta est Strabone authore,Plinio autem dicitur Me,quae quondam colonia fuit Claudii Caesaris. Acabene,mons est in finibus AEgypti,apud Ptolemaeum. Arabis,uilla in Cyrenaica regione Ptolemaeo. Acacesum, urbs Arcadiae, sic dicta ab Acaco Lycaonis filio.

i Volaterranus . . . . a

Academia fuit locus nemorosus distans ab Athenis mille.pass-bus,3c ab Academo quondam heroe denominatus. Ili hoc loco fuit villa ubi Plato natus, & philosophatus est: unde Academici philosophi dicti sunt,qui Platonem sequebantur. Erant etiam noui Academici qui nihil affirmabat,& nihil sciri posse asserebant. Item videmia fuit villa Cicironis iuxta Puteolos, ut Cicero ipse sciibit. auii. Dissili od by Corale

13쪽

6 Ac qia profluit amnis Aelio OH,-- Ambracium siviIim desertu Acadra,oppidum in Arabia Foetici, apud Ptolemaeum. Acallis, Acallidis, Minois fuit filia,quae genuit Oaxem.Stepha

nus de urbibus, Oaxus linquiti oppi)um Cretae eli ab Oaxe filio Acallidis,quae fuit Minois filia.

Acamarchis,nympha Oceani filia, cuius meminit Diodorus ti .s Acamas, unus fuit teste Homero Iliad. a, ε Thracu principibus, qui in auxilium Troiano ii venerui. Fuit& alius eiusde nominis filius Antenoris,qui tepore belli Troiani caelebs erat,& diis similis habebatur. Est praeterea Acamas motis nome in Cypro,unde Cy prus antea Acamantis vocitata est, ut author est Strabo lib.r . Acanthus,puer fuit regius conuersus in florem sui nominis. de quo sensisse videtur Virgilius lib. AEneid. primo, Et circuntextu croceo velamen Acantho. Eit item ciuitas AEgypti prope Memphim. Praeterea etiam Macedoniae &AEtoliae . Plinius m.Io.lib. . Acarnania est regio,& pars Epiri, qua Achelous amnis ab AE tolia separat, mersa medio sinu Ambracio, ut scribit Plinius lib.

cap. I.

Acastus fuit Peliae Thettalorum regis filius, venator sagittis saerus,cuius meminit Ouidius lib. 8. Metam. Acca Laurentia Faustuli uxor, quae Romulum & Remum lactauit .author Seruius.

Accaron urbs est Iudaeae Palaesthinae, Pomponio. Acci, urbs Hispaniae Ptolemaeo, Acti olim dicta, die Guadix. Accusorum colonia, Ptolemaeo,urbs Allobrogu in Gallia, hodie Gratianopolis, vulgo Grensile. Acelum oppidum Galliae Cisalpinae,aemio.

Acerrae,ciuitas italiae antiquissima,cuius meminit Horatius. Acerrani, incolae Acerrarum. Acellas, fuit imperitus medicus, qui dum cuida podagrico mederi vellet,morbum I dolorem au Xit. Unde natum adagium,Αc

fas medicatus est Vide Erasmum in chiliadibus. Acesta: Siciliae urbs,ab Aceste dicta,teste Virgilio lib. AEneid. s. Vrbem appellabunt permisso nomine Acestam. Acelles filius fuit Crinisi fluminis ex Egesta Troiana, ut lib.s AEneid. testatur Virgilius. - occurrit Acestes Horridus in iaculis,& pelle Libystidis vrsae: Troia conceptum Criniso flumine mater Quem genuit,veterum non immemor ille parentum. Hic iam senex,ptimo Anchisen, & AEneam Italiam petentes suscepit hospitio,& mortuu Anchisen una cu AEnea in Errce mon-

14쪽

A. C

te Siciliae sepeliuit. Demum iterum a Carthagine descendeten AEneam,qub illum venti impulerant suscepit.vbi AEneas condita inualidis sociis ciuitate,eam vocavit Acestam. De qua virgilius, Vrbem appellabunt permisso nomine Acestam. Achaemenes, nult.breuia fuit primus rex Persarum, a quo postea reges omnes descenderunt usque ad Darium, & vocati sunt Achaemenidae. Achaemenia pars Persidis, ab Achaemene AEgaei filio, author Stephanus. Et Achaemenius, id est Persicus, vel Parthicus, author Lucanus, Passus Achaemeniis longὶ decurrere campis. Achaeus, vel Achivus, id est aliquis de Achaia, vel Graecus. Α-chaei enim & Hestenes de Myrmidones iidem dicuntur Homero, ut scribit Plinius. Fuit ite Achaeus, Eretrius poeta tragicus,paulo iunior Sophocle.tragoedias X L I I II docuit, vicit aute una. Fuit S alter iunior item tragicus,qui & una ipse reliquit,author Suidas. Achaia ampla regio Graeciae, de pene insula. Na AEgaeo, Se Ionio mari cingitur praeter exiguam parte, ubi sita Corinthus urbs olim ditissima. eadem est dicta Peloponnesus, nunc vulgo Morea vocatur .vide Plinium & Strabonem lib. 8. Eates,nuuius Siciliae, & gemma apud eum fluuium reperta. Est item proprium comitis AEneae,qui teste Seruio,a solicitudine dictus est. Diximus linquit quaeri,cur Achates AEneae sit comes: melius tamen hoc fingitur,ut tractum nomen sit a Graeca etymologia. α ρο enim dicitur solicitudo, quae regum semper est comes. Haec ille, illud Virgilii enarrans,lib. AEnei. ,-ipse uno graditur comitatus Achate. Αchedorus fluvius Macedoniae, qui Apolloniam a Thessaloni- ea diuidit authore Volaterrano. Achelous, Epiri fluuius, qui Acamaniam ab AEtolis diuidit: Thoas prius vocatus a celeritate: nomen sub Acheloo rege mutauit,qui cum Alcmeone E Thessalia profectus, apud eum consedit. Acheloi autem ipsius AEtoliae, siue Epiri fluminis fabulam Diodorus lib.f. refert. Acheron, dicitur a poetis fluuius inferorum. Servius autem apud Virgilium lib. AEneid. sexto, scribit locum esse in Campania montibus septu, non procul a Baiis, ubi necromantia exercebatur. Est item Acheron fluuius Epiri de etiam Lucaniae, teste Plinio. Acherontini, populi, sic ab Acheronte fluuio dicti, qui est in peninsula Brutiorum, ut refert Plinius cap. . lib. I. . Acherusia palus est inter Capuam de Auersam iuxta Cumas, Oriens ex Acheronte. Est item lacus Thesprotiae, in Epiro, ex quo

a. iiii.

15쪽

Iacu profluit amnis Acheron,qui in Ambracium sinum defertur.authores Pomponius & Strabo lib.s. Achilles vel Achilleus, Graecorum sortissimus heros, filius Pelei & Thetidis filiae Chironis, occisus tandem a Paride in teplo Apollinis,ut author est Virgilius in sexto, Dardana qui Paridis direxti tela, manusque Corpus in AEacidae. Achilleon, oppidum Troadis ad illius tumulum a Mitylenaeis conditum,authore Plinio cap. o. lib.s. ΑχιMρος θορ- Achilleus cursus peninsula est prope Borysthene, Plinio, Pomponio, Straboni lib.7. Achillis, Achillidos, insula in ponto Euxino ad Borysthenen, teste Plinio cap. Is.libri. Achisarmi, Africae populi,quom meminit plinius cap .so. lib. 6. Achne,insulae nomen apud Plinium lib. st sic enim ait, Rhodi rum insulae Carpathus,quae mari nome dedit.Casos, Achne olim. Achola, ciuitas est Africae apud Ptolemaeum. Achrua, Ptolemaeo est ciuitas Arabiae foeticis. Acibi, Aciborum, locus est in Sarmatia Europae, ut scribit Pi

lemaeus.

Acidalius, fons in Orchomeno ciuitate Meotiae: Ueneri, & Gratiis sacer,ut scribit Horatius. Acidalia Veneris epitheton, vel quia iniicit curas, quas Graeci ακιδες di t. vel certe a fote Acidalio, qui est in Orchomeno Meotiae ciuitate .in quo se Gratiae lauant,quas Veneri constat esse sacratas. Ipsius enim Sc Liberi filiae sui, nec immerito. Gratiae enim per horum fere numinum munera conciliant ui .Hactenus Seruius. Acienses, italiae populi Albensibus & Albanis finitimi, ut refert Plinius,cap. .lib. . Acila,emporii nomen ,ex quo nauigatur in India, Plinio cap.r8. lib.6.

Aeimbro oppidii Baeticae Hispaniae, Plinio: quod idem Acinipo

Ptolemaeo dicitur.

Aetna, Arabiae oppidum, Plinio capa9.lib.6. A ciris, Italiae fluuius apud Plinium etcuius etiam mentionem facit Volaterranu S.

Acis, pulcherrimus adolescens pastor Siculus, quem dum Ga latea amaret, Se Polyphemum Cyclopa sperneret, ille iratus Acin necauit: qui postea Galateae miseratione in fontem mutatus est,ut scribit Ouidius lib. I 3. Metam. Cuius etia meminit lib. . Fastoru, Praeterit & ripas herbifer Aci tuas. Acis item insula una est ex Cycladibus.aut re Plinio cap.Iadib. . Disiligod by Cooste

16쪽

- Acimones, Plinio populi inter Alpinas gentes numerantur,

Acithius, fluuius est Siciliae apud Ptolemaeum , alio nomine Acis de Acilius dictus. Aciton, insula est prope Cretam,ut scribit Plinius cap. Ia. lib. .

Acmodes insula est in mari Britannico, ut Plinius author est cap. II.lib. . Acmonenses, populi sic dicti ab Acmonia urbe Phrygiae,ut notant Plinius,& Ptolemaeus. Acmonides,Vnus Cyclopum .vide BRONTES. Acoetes, nomen viri pauperis,dc Vt indicat etymon vocabuli, earentis cubili. Huius tenuitatem exprimit Ouidius lib. Metam. 3, Ille metu vacuus,nome mihi dixit) Acoetes. Patria Maeonia est,humili de plebe parentes: Non mihi quae duri colerent pater arua iuuenci, Lanigeresque greges,non vlla armenta reliquit: Pauper & ipse fuit: linoque solebat,& hamis Decipere,& calamo sitientes ducere pisces. Ars illi sua census erat:cum traderet artem, Accipe quas habeo,studii successor,& haeres, Dixit, opes .moriensque mihi nihil ille reliquit Praeter aquas,unum hoc possum ego appellare patemum. Acontius,mons est Boeotiae, Plinio & Straboni. Aconteus,venator egregius ut docet Statius lib.7.Thebai. -donec flammatus Aconteus Strage virum,cui iacta feras prostemere virtus. Silius lib is, Et cuius nunquam fugisse hastilia cerui Praerapida potuere fuga,venator Aconteus. Acra Iapygia,promontorium Italiae, ut notat Plinius lib.3. Acrisius, Argivoru rex, Abantis fillius,ut scribit Lactantius:&vt Eusebius in Chronico scribit, Proeto fratri successit in regnu. Hic ut ide Lactantius asserit, nec ab hoc discrepat Seruius, unicam habent filiam Danaen,in responsis habuit se manu eius qui ex filia nasceretur,moriturum.qui ad effugiendam praenuntiatam morte, filiam in quadam turri seposuit, seruarsque iussit nequis posset ad ea accedere. Contigit igitur ut audita pulchritudinis eius fama,illa concupisceret Iupiter. qui cum ad eam accessum alium no videret, versus in auri guttam, ex tegulis se in gremium eius cadere permisit, & sic praegnas effecta est. Quod aegrὶ ferens Acrisius, eam capi iussit,& in arcam poni,atque in mare proiici. quod cum ministri fecissent,in litusvsque Apulum arca delata est, de casu a piscatore Disiligo: by Corale

17쪽

Io ACcapta: in qua cum comperisset Danaen,& paruum filium quem Gnixa fuerat, eum ad Pilumnu rege detulit, qui cum genus eius cognouisset,& patriam,illam libeter coniugio sibi copulauit. Filius autem eius cui Perseus nomen fuit, cum eXcreuisset, de Gorgoni caput abstulisset, Argos veniens Acrisiu transmutauit in saxum. quae quidem transmutatio secundum Eusebium id significat, quod cum regnasset Acrisius apud Argos annis x X X I, a Perseo nepote suo, non sponte tamen occisus est, & in lapidem, id est in frigiditatem perpetuam versus est. Ex Eusebio, Bocatio, Seruio. Ab Acrisio, Danae Acrisioneis dicta Virgilio, Protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis Audacis Rutuli ad muros:quam dicitur urbem Acrisioneis Danae fundasse colonis, Praecipiti delata Noto:&c. Fuit & Acrisius alter, Laertae patris Vlyssis pater,& Iouis filius, dicente Vlysse apud Ovidium libro

Metamorph. Is,

Nam mihi Laertes pater est, Acrisius illi, Iuppiter huic, dec.

Acritas, Peloponnesi promontorium, iuxta Maleam & Tamaiarum. Author Pontponius Mela lib.2. Acroathon, Thraciae oppidum,authOre Pomponio lib.r. Acroceraunia, montes excelsi in diuersis locis, sic dicti propter altitudinem & iactus fulminu ut Seruius author est. Quorum alii sunt in Epiro, diuideres Ionium mare ab Adriatico. Alii sunt e dem nomine montes inter Armeniam de Iberiam,dicti a fulminibus, quibus impetuntur. Nam ἄκρον dicitur mons,vel summitas, de x υνο ς fulmen. Acrocorinthus,est altus mons inter AEgaeum & Ionium mare, sub cuius radice est urbs Corinthus. Acrolochias, promontortu est AEgypti ad Pharon.Αuthor Stra bo lib. I. Acron Ceninesium rex, quem Romulus singulari certamine vicit, tel6que traiecit, S eius spolia opima lovi Pheretrio dedicauit. Quem ob illata in hostem vulnera, teste Plutarcho in vita Romuli, sic appellauit. Na ait ferire apud Latinos,ei se vulnerare sagmis. Acron alius, medicus Agrigentinus, Athenis una cum Empedoclephilosophatus est fuit antiquior Hippocrate. scripsit lingua Dorica

de medicina librum unum.Author Suida s. Acron nobilis grammaticus, qui Horatium poetam editis comentariis enarrauit.

Acronius, Rheni fluuii lacus: duos enim habet lacus, Acronium& Venetum,teste Pomponio lib.s. Acropolis, dicebatur ipsa arx Atheniensium. Athenae enim in Diqitigod by Corale

18쪽

tres partes diuiduntur, scilicet αηροπιλιν, m, de Piraeum portum. Actaeon filius fuit Aristet, ex Autonoe coniuge. Hic venator fuit ut docet Ovidius. 3e Cum die quadam venatione fessus in vallem

Gargaphiae descediiset, eo quω in ea fons esset,recens de limpidus,& ad eum fontem potaturus accederet, vidit in eo Dianam nudam se lauatem. Quod cum aegrE Diana tulis et,sumpta manibus aqua, in faciem eius proiecit,dieens, Vade,& dic si potes. Is autem repete in ceruum conuersus elliquem cum canes eius vidissent, festim irruerunt in eum, atque dentibus laceratum comederunt. De quo

figmento lic scribit Fumentius,Anaximenes sinquit qui de picturis antiquis disseruit, ait libro se do,Actaeonem venationem dilexisse.qui cum ad matura peruenisset aetatem,consederatis venationum periculis, id est, quasi nudam artis suae rationem videns, timidus factus est. Et paulo post, Sed cum venandi periculum fugeret, affectum tamen canum non deposuit, quos inaniter pascendo,penhomnem substantiam perdidit. Ob hanc rem a suis canibus deuora tus est. Haec ille. Haec de Ovidii sententia libro Metamorphoseos 3. Quanquam de Actaeon e aliter in commentariis Apollonii libro q. Sed receptior est de communior Ouidii sententia.

Actasta, nympha fuit Oceani de Tethyos filia, teste Hesiodo in

Theomnia. Actor, Astyoches pater, ut ostendit Homerus lib. Iliados a. Alterfuit Auruncus,cuius meminit Virgillius lib. I a. AEnei. validam vi corripit hastam Actoris Aurunci spolium,&c. Actium oppidu Epiri 3c promontorium ad mare ubi Augustus Antonium vicit nauali praelio, ut scribit Plutarchus. Acylius,nomen est viri proprium A DA D AE,Adarum,oppidum Asiae Straboni lib. is. Adaei Arabes AEgypto finitimi ut scribit Ptolemaeus. Adana,vria Ciliciae Ptolemam,vulge, Adena. Adani Adanoru,duae urbes in Arabia foetici ut scribit Ptolemae' Adiabena, regio orietatis prope Assyria, ut author est Strabo li. 16.

Adimantus,nomen viri Atheniensis proprium. Admetus,e producta,fuit reX Thessaliae,cuius armenta noue annis pauit Apollo diuinitate priuatus, eo quod Cyclopas occiderat qui fulmina fecerant, quibus filius ipsius Phaeton erat percussus.

Servius,

Admetes fuit teste Hesiodo in Theogonia nympha,Oceani filiax Tethyos . Adonis, fuit formosus pastor filius Cinarae regis ex Myrrha fi-

19쪽

A DA Elia sua cuius meminit Virgilius Gillo, Formosus oves ad flumina pauit Adonis. Sed tandem ab apro vulneratus interiit.de quo ouidius late lib. decimo Metam. Item Adonis,dicitur fluuius prope Byblum urbem Phoenicum, author Ptolemaeus. Adra,ciuitas Arabiae Petrosae,Ptolemaeo. Adra oppidum Syriae coeles, id est curuae, apud Ptolemaeum. Est item eodem authore Libumiae ciuitas. Adraemon fuit teste Homero lib. Iliad. secundo, Thoantis pater Adramittiu,oppidum AE olidis,Pomponio: unde Adramittenus. Cicero pro Flacco, Quid sinquit si occisus esia paratis Adramittenus homo nobilis,cuius est fere nobis omnibus nome auditum Haec ille. Adrastus, rex Argivorum qui Thebanis bellum intulit pro Polynice genero suo: sed utrinque multis occisis demum rediit re infecta Statio teste. Fuit & alius Adrastus teste Homero libro Iliad. a, Percosii fili', ut infra videbimus in dictione PER Cos Ius. Adrobleum Hispaniae urbs in Artabris, Pomponio libro s.

AE A, oppidum Colchidis quae eadem AEapolis dicitur,authore

Plinio cap.Is.libri. AEacus, Iouis ex Auina filius,qui regnauit in insula AEnopia, qua ipse vocavit a nomine suae matris AEginam. Hic dicitur esse iudex inferorum cum Radamantho δέ Minoe. Ouid. -tuasque AEacus in poenas ingemosus erit.

AEacides,id est Achilles, AEaci nepos. Na AEaci filius fuit Pe

Ieus pater Achillis, AEantium,oppidumTroadis,Aiacis sepulahrum .Plinius AEanritium item est Magnesiae promontorium,eodem Plinio authore. Est item Atantium oppidum Macedoniae Ptolemaeo. AEas, fluuius Epiri,ex Macedonia profluens in Ionium mare. cuius meminit Lucanus,Purus in occasu, parui sed gurgitis Mas. AEca urbs Colchorum, ad Phasim fluuium. Est de AEta Italiae. a qua AEcani populi, Plinio Itb.s.cap. H. AEdepsum,oppidum in regione Locride, Plinio Se Straboni AEdon, mons Thraciae,unde AEdonius possessivum. Uirgilius. Ac velut AEdoni Boreae,&c. Est item AEdon mulieris nomen uxoris Zethi fratris Amphionis,ut scribit Boratius lib.s. AEaea linquit Seruius: Circe dicta,ab aspernantiu voce, propter

celebratas illic corpora mutationes .Quanqua commentarii Amulonii Rhodii testentur AEaea de Cyteida vocari Circen ab urbibus Colchorum.Virgilius lib. AEnei. . -AEaeaeque insula Circes. Diuili od by Cooste

20쪽

AEgae, oppidu AEolidis percelebre, ut testatur plini= cap. Io .li. . AEgaeum mare, est prope Graeciam amplum & multas habena insulas:dictum ab AEgaeo rege,vel a quodam in eo saxo,quod habet speciem eiatat, id est caprae. Est autem inter Hellespontum &Tenedum,u ulgo hodie dicitur Archipelago. AEgas,oppidum Peloponnesi,apuὸ Homerum. AEgemon,poeta qui bellum Leuctricum Thebanorum, Se Lacedaemoniorum versibus scripsit:vi refert Volaterranus.

AEgaeon,Terrae filius,saeuissimus,& immanis fuisse pirata creditur:sic ut quibusdam placet dictus a Egis,AEgaei maris insula,in quo insidebat more piratarum, quibus fas non est ob Iatrocinium

urbes incolere .Produnt fabulae veteres,hunc centu a Ioue religatucatenis, ut possit inde intelligi eum potentissimum fuisse, dum tot

catenis eius adstringuntur vires. Is autem centumgeminus ideo di

ctus est,quia centu homines remigio deseruientes haberet in manibus, De quo Ouidius,

-balenarumque prementem

AEgaeona suis immania terga lacertis. Servius eundem cum Briareo esse scribit,apud Virgilium lib. Io, -ΑEgaeon qualis, centu cui brachia dicut,Centenaisque manus 3cc.' AEgeria, nympha nemoris Aricini, de uxor Numae Popilii se eundi regis Romanorum,quae testinuidio lib. I s. Metam . mortuo Numa ob dolorem flendo in fontem sui nominis versa est.De qua idem Ouidius lib.Fast.3. AEgeria est,quae praebet aquas dea grata camoenis: Illa Numae coniunx,consiliumque fuit. AEgaeus, Athenam rex, filius Neptunni,duas habuit coniuges, quarum primadicta est AEthra, filia Pithei regis,ex qua Theseum suscepit. Secuda,ut testatur Ouidius, fuit Medea profuga, quam ab Iasone repudiatam,atque sugientem non solum suscepit hospitio, sed illam etiam sibi matrimonio copulauit,& ex ea vi placet Iustino Medum filiu suscepit. Successit quidem in regno Pandioni regi reuera patri. AEgaeo regnate Atheniensibus bellum intulit Minos Cretensium rex obcaedem Androgei filii, legesque durissimas imposuit, ut scilicet quotanis septem iuuenes nobiles in Cretam mi terentur ad Minotaurum, qui tribus annis serte missi sunt, quarta autem sors obtigit Theseo, qui maximo patris A aei dolore naue

conscendit.& cum omnia nauigii ornamenta nigra essent,& nauis velum,habuit in mandatis a patre, ut si cotingeret in agendis euin elicem sortiri exitum, rediens naui album poneret velum amoto nigro,ut eminus infortuniu suu nosceret.Theseus autem Ariadnae

SEARCH

MENU NAVIGATION