장음표시 사용
41쪽
MChloris. eatius. . Amphipolis, Macedoniae vel Thraciae ciuitas, vel potius inter Thraciam Macedoniatmque sita: neque enim inter scriptores de ea satis conuenit. Philippo Macedoni & Atheniensibus bellorum causam dedit. Hanc urbem Brasides Lacedaemonioru dux bello Peloponetiam occupauit.datoque negotio Thucydidi olori filio historico, qui tunc in proxima regione magistratum gerebat, uti subueniret, ille cu septe nauibus sero iam venit. Haec ex lib. q,Thucydidis. Amphito,teste Hesiodo in Theogonia,fuit nympha Oceani filia. Amphisa,apud Ptolemaeum fluuius est in Phocide.Plinius Am
phissam ictibit. Inde Amphissaei qui Delphicu temptu diripuerunt
apud Demosthenem in oratione pro Ctesiphonte. Amphistos,nomen proprium puellae,ut notat Tortelius. Amphitrite, Neptuni uxor fuit,cuius nuptias quia initio fugeret, virginitate seruare cupiem,misit ad ea Neptunus Delphinu,qui varia per loca quaesta, tande ad radices Atlantis montis inuenit, & ut Neptuno iungeretur persuasit. Hinc poetae maris dea esse dixere,&pro ipso mari usurpare consueuerat. Ouidius - nec brachia longo Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Amphitryo,princeps Thebanusinlcmenae matris Herculis mari tus,a quo Hercules Amphitryoniades dicitur a poetis. Amphrysus,fluuius est Thessaliae a poetis celebratus,iuxta quem Apollo pauit armenta regis Admeti. Lucanus, -3e flumine puro Irrigat Amphrysus famulantis pascua Phoebi. Et Virg. in Georg. Qe te memorande canemus Pastor ab Amphryso &c. Ampsalis,ciuitas Sarmatiae in Asia, Ptolemaeo Albasequia hodie. Amulius,rex Albanorum Numitori, frater, quorum historiam seribit Seruius his verbis, Amulius,inquit,& Numitor fratres fuerunt.Amulius fratre imperio pepulit, de filiu eius necauit: filia v m eius Iliam Vestae sacerdote secit, ut spem sobolis auferreta qua se puniri posse cognouerat. Hanc,ut multi diculi Mars copressit, unde sunt nati Remus de Romus:quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tyberim, tum ut quidam dicunt, Iliam sibi Anien fecit uxore ut alii, inter quos Horatius, Tyberis, unde ait, Uxorius amnis. Pueri vero expositi ad vicina ripe sunt: s Faustulus reperit pastor, cuius vXor erat nuper meretrix Acca Lauretia, quae susceptos aluit pueros. Hi postea avum suu Numitore occiso Amulio in regna reuocariit: quibus dum cum eo angustum Albae videretur imperium, recesserunt:& captatis auguriis urbem condiderunt. sed Remus prior sex vultures vidit, Romus postea duodecim:quae res bellum creauit,in quo extiti stus est Remus:&a R Disiligo: by Cooste
42쪽
A M A Nini nomine,Romani appellati. Vt aute pro Romo Romulus dicere tur, blandimeti gratia factum est ,quia gaudet diminutione.Qubdautem a lupa dicuntur aliti, fabulosum figmentum est, ad caelandam ainhorum Romani genefis turpitudinem : nec incongruὶ fictum est. Nam& meretrices Iupas vocamus: unde& lupanaria. Et constat hoe animal esse in tutela Martis. Haec Seruius enarrans virgilianum illud lib. I. AEneid. - donec regina sacerdos
Marte grauis geminam partu dabit Ilia prolem. Amycla,ciuitas est Laconiae, unde Seria ius in illo Virgilii, Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus.
Amyciae tacitae inter Caietam & Tarracina,oppidum a Laconi bus constitutum.Tacitae autem appellatae sunt Amyclae, Id est,pythagoreae:& Pythagorica virtus est quinquennale silentium. Inco lae enim Amyclarum, Pythagorici fuerunt. Est de alia expositio. Vide Seruium Virgilii interpretem in eum Virgilii locum, Et tacitis regnauit Amyclis. Amyclas, Lacedaemonis filius, ut est author Dictys Cretensis in lib.quem de expeditione Graecorum in Troianos composuit. Amyeson,urbs fuit Macedoniae,seu Paeoniae no long ab Actio fluuio,Troianis auxilium mittensint scribit Homerus lib. Iliad.a. Amylia, regio Italiae,quae & Flaminia dicitur,in qua Bononia est, de Imola,& Rauenna.
Amycus,inquit Seruius, filius Neptuni fuit,&nymphae Melies, qui a Polluce victus est pyctali certamine. Haec illeMui' meminit&Ouidius li.ri,Met. Primus Ophionides Amycus penetralia donis Haud timuit spoliare suis L c. Amyntas,pater fuit Philippi Macedonis. Est item pastoris nomeapud Theocritum Se Virgilium.
Amyntor teste Homero Iliad. a, fuit Phoenicis pater, unde dixit Ouid. in 3,Epist. Venerunt ad te Telamone & Amyntore nati. Amythaon,fuit vir Argiuus,pater Melampi medici, ut ostendit
Homerus passim in Odyssea, a quo Melampus ipse dictus est Amythaonius,ut scribit Virgilius Georg.s, Amythaoniusque Melapus. Α NAna, vel Anas fluuius est Hispaniae qui Baeticam de Lusitaniam diuidit, modo in stagna se fundens,modo in angustias resorbes,aut in totu cuniculis condens, Ze saepius nasci gaudens: in Atlanticum Oceanu effunditur,ut testatur Strabo Se Poponi'. vulgo Guadiana. Anabis, fluuius est Hispaniae apud Ptolemaeum. Anacharsis, Scutha, doctus philosophus, pecuniam fastumque contempsit, ut docet Cicero libro s, Tuscula. quaestionu ex ipsius ad
43쪽
Hannonem epistola. Is dum Atheniensium leges apud suos intro
ducere conatur, ut patriae consuleret,a fratre eius loci rege sagitta consessus est .author Laertius. Macreon,poeta Lyricus, patria Teius,ex Teo urbe Ionum.in honore fuit apud Polycrate Samioru rege: cuius etia puerit Smeridie dilexit. AElianus. Huius poetria totu amatoriu est,ut scribit Cicero.
Anactoria, ciuitas Molossorum in Epiro. Est ite insula quae postea Miletus dicta est, ut scribit Plinius. Anagnia,ciuitas Hernicorum in Italia. Virgil. - quos diues Anagnia pascit. Anapis, fluuius est Siciliae leniter defluens, dicente Ouidio. Praeterit & Cyanen,& fontes lenis Anapis. Anauros, Thessaliae fluuius est, quali absque aura dictus,dicente Lucano lib.6,
Quique nec humentes nebulas,nec rore madentem Aera,nec tenues ventos respirat Anauron
Anaxagoras Clazomenius, philosophus Anaximenis discipuIus, cuius morientis praeclarum dimi refert Cicero Itb.Tu ul.quaestionum primo. De hoc Suidas & Diogenes Laertius plura. Fuere item eodem nomine alii tres. Primus, de Isocratis disciplina veniens statuarius:Alius,cuius meminit Antigonus:Tertius,gramaticus Zenodoti discipulus .author Diogenes Laertius. Anaxandrides,poeta Graecus comicus Rhodius, tepore Philippi Macedonis floruit. docuit fabulas. L . vicit una, ut scribit Midas. Anaxarbus,ciuitas mediterranea Ciliciae, ut scribit Plinius. Anaxarbani,populi Ciliciar,ab eadem urbe sic dicti,apud Pliniu. Anaxarchus, Democritaeus philosophus, ut refert Cicero ii .s .de
natura deorum a Cyprio tyranno Nicocreonte excarnificatus est.
Qui dum lapidea pila tyranni iussu tunderetur,ob veteres naturias nultu doloris prae te tulit indicium. Quin conuersus ad carnifices,
Tundite, inquit, pilam Anaxarchima Anaxarchu tunditis. testes sunt Laertius, Valerius, Cicero. Huius etiam meminit Ouidius, Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta. Floruit autem Anaxarchus Olymp.c x. ut scribit Suidas. Anaxaretes, Cypria Salaminia puella mirae pulchritudinis,& regali stirpe nata, qua Iphis infimae sortis insane amabat. Sed ab illa semper spretus, ad eius fores se suspedit, ut ait Ouidius li. Meta. . Ana Xenor, citharoedus fuit,que Tyana ciuitas valde extulit: sed magis M. Antonius, qui quatuor ciuitatum ei tributa legenda tribuit,ut scribit Strabo.
Anaritas, poetae comici nomen,cuius meminit Suidas.
44쪽
Anaxi laus, proprium Lacedaemonii, cuius meminit Plutarchus in Alcibiade dicit enim Anixalaum & Lycurgum a Lacedemonii
in vincula coniectos, in iudiciumque vocatos,ac deinde omni sup
plicio absolutos E vinculis exisse:de quo plura apud Plutarchum in Alcibiade. Anaximander, Milesius philosophus, Thaletis auditor & succes
sor, primu , horologium de gnomonem inuenit, caelestiaque signa docuit. Is infinitatem rerum posuit, ex qua omnia nascerentur,ut refert Cicem Academicarum quaestionum lib. . Anaximenes, auditor de successor Anaximandri, aera infinitum asserebat, eumque deum statuebat, ut author est Cicero Academic. quaestionum lib. .
Anaxini,populi in quarta regione Italiae apud Plinium. Ancaeus, Lycurgi fuit filius, aut re Lactantio, 3e ut dicit Sta lius lib.s.Thebaid.
Cernimus Atacitis,murisque immane minantem Ancaeum &c. Ancaei huius meminit Ae Apolloni' in primo Argonauticon. Fuit de alius Ancaeus, Neptuni 3e Astipataeae filius, rex Sami: qui quum esset agriculturae magnopere thidiosus, teste Aristotele,vites seruit admodum senex,ac tandem ab apro vastante suas vites interemptus est. Meminit & huius Apollonius Rhodius.& eius interpres. Anchemolus nomen est viri proprium, etesio. Anchialos, urbs Thraciae sita in intimo sinu, atque ubi pontus alterum sui flexum angulo finit, no procul 1 magna Apollonia .Haec Pomponius. Elt 3e Anchialus,astrologi nomen, cuius meminit Cicem labor .de diuinatione. Anchises,Tmianus pastor fuit, & cu eo amato Venus concubuit, unde AEneas circa Simoin fluuium natus est, ut scribit Seruius. Ancile,Ancilia, vel ut alii, Ancyle, scutu breue fuit quod regnante Numa Popilio cu pestilens annus esset, E caelo cecidisse fertum ideo sic appellatum, quia ex utroque latere erat recisum de summu , infimumque latius medio pateret.De hac dictione multa Plutarchus in vita Numae Popilii,& Seruius Virgilii interpres,eius locu hunc
enarrans -laevaque Ancyle gerebat Picus equum domitor. Ancon, vel Ancona, urbs in Piceno ad mare Adriaticum. Lucanus, Illis Dalmaticis obnoxia fluctibus Anco.de qua Ptolemaeus, Plinius & Pomponius. Ancus fuit quartus rex Romanoru, sic re ἀγάνος, id est, ab incurvo cubito dictus,que incuruu habuisse dicitur, ut ait Seruius. Andabatae,gladiatores,qui Uausis oculis pugnabat.Cicero Trebacati.
45쪽
tio, Qui natare volueris in Oceano, studiosissimus homo natadi: neque spectare essedarios, quem antea ne Andabatam quidem defraudare poteramus.
Andania,ciuitas est in Peloponneso,apud Strabonem. Andanis,apud Strabonem, fluuius est Carmaniae regionis,cuius etiam meminerunt Plinius & Mela. Andetus,ciuitas est Hispaniae in Vasconia no procul a Pompei poli,quae vulgo Pampilona appellatur:metropolis regni Nauarrae. Andes, fuit vicus prope urbem Mantua,ubi natus est Virgilius. unde a quibusdam vocatur Andius vates. Andes, populus est Galliae in prouincia Turonensi,qui nunc Andegauenses appellantur equibus Ptolemaeus. Andocides, orator Atheniesis unus Edecem filius Lemori,pr gnatus Telemacho Vlyssis,ut meminit Hellanicus. Andomatunnum, Lingonum ciuitas in Gallia,Ptolemaeo auth re .vulgo hodie Langres. Andragoras, bita morte periit,authore Martiale lib.s, Lotus nobiscum est hilaris, enauit,& idem
Inuentus mane mortuus Andragoras.
Andriaca, oppidum est in Media,& item Lycia,Ptolemaeo:Rursum in Thracia, Straboni. Andrius,fluuitas in Scamandrum fluens,apud Strabonem. Androcleus , fuit philosophus Porphyrii discipulus, cuius ipse Porphyrius mentionem facit,ut referi Volaterranus. Androdamus Rheginus, qui leges condidit Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, ut scribit Aristoteles. Androgeos, filius Minois regis Cretae, occisus dolose ab Atheniensibus de Megaresbus: Quare Minos Megara vastauit, S: Athenienses εoegit, quotannis mittere Creta septe adolescetes, de totide puellas deuoradas a Minotauro .Fuit de Androgeos vM E Graecoruducibus qui ad Troia profecti sunt, de quo sic AEneas apud Virg.
Primus se Danaum magna comitante caterua Androgeos offert nobis, socia agmina credens.
Andromache, uxor Hectoris, quae post excidiu Troiae a Pyrrho Achillis filio in Graeciam abducta est: Heleno Troiano in matrimonium data .author Volaterranus.
Andromachus,adulator Crassi, quo tamen Crassus ipse Parthia prodit' est. author Plutarchus.Fuit & Andromachus E Neapoli Syriae filius Zona,qui grammaticus docuit Nicomediae, Diocletiani
principis tempore, ut author est Suidas.
Andromeda,filia Cephei regis AEthiopu de Cassiopes, quae pro Dissili od by Corale
46쪽
pter superbiam matris alligata fuit saxo,& marinae bestuae exposita in oppido toppe: sed Perseus eam liberauit 3: uxorem duxit. Est& Andromeda caesine signum vel sydus. Andmmeda enim Mineruae beneficio, inter astra collocata dicitur,ob Perses virtute, qui eam ceto propositam a periculo liberauit. De hac fabulam scripsit Euripides, quae ab eius nomine Andromeda inscribitur. Andronicus Rhodius,philosophus Peripateticus, cuius meminit Strabo. Fuit de alius Andronicus grammaticus desidiosior in pro fessione Graeca, ex quo minus idoneus ad tuendam scholam,cuius meminit Tranquillus. Andronicus item alius fuit historicus, qui res Alexandri scripsit, ut scribit Volaterranus.
Andros, quae de Antandros, Phrygii limris oppido cognominis, a qua Andrii: insula una est E Cycladibus.quae quia in orbe iacent, Cyclades dictae sunt. Haec Pomponius Mela. Anglia, quae ab eruditis Britania appellatur, insula est insignis in
Oceano:quae undique a circunso mari alluitur, author Vadianus. vide in dictione ALBION.Angolus, Ptolemaeo Angula, Plinio Vestinorum urbs in Italia, vulgb Angelus Anio,nuuius est,qui in Trebulanis ortus iugis Tiburtinos alluit, ut est author Uadianus Pomponii interpres .huius meminit Siliusli. 8, Qusque Anienis habent ripas,gelidoque rigantur
Anius,rex fuit in Delo,dicente Virgilio lib.Mnes .a, Rex Anius, rex idem hominum Phoebsque sacerdos. Annibales multi fuere,primus senior appellatus, Asdrubalis filius.Orosius lib. ,dicit hunc ob rem malEgestam a Carthaginensibus lapidibus obrutum. Liuius autem scripsit cruci fuisse affixu. Fuit item Annibal huius filius,qui missus est ab Amilcone du ce in Lilybaeum quod a Romanis oppugnabatur , ad Siculos in officio cotinendos,ut est author Polybius.Fuit praeterea Annibal alius Rhodius,dux item Carthaginesis in eodem bellis,qui tandem a Romanis interceptus est, ut scribit Polybius. Fuit postremo Annibal Amilcaris filius.qui oes hos fama virtutdque superauit. Is saepius
Romanos vicit, fuditque. authores Liuius, Plutarchus de Polybius. Antaeus, fuit gigas ex Terrae filiis:qui eu Hercule cogredicns, ut
deprehensus est ex telluris tactu vires excrescere, ab eodem in aera sublatus,atque exanimatus est, ut scribit Volaterranus. Antagoras, viri proprium,cuius saepe meminit Plutarchus. Anteas fuit, teste Plutarcho,Scytharum rex.
Antennae,& Antennates, italiae populi,de quibus Strabo lib.s.
47쪽
Antenor,unus er principibus Troianom, qui patavium eondidit, quae ciuitas hodie vulgo Padua appellatur.nuc a Venetis occupatarditionis tamen ducum Austriae,ut notant interpretes Melae. Anteros, filius Veneris de Martis,cuius meminit Cicero lib. 3.de
Antharis, rex Longobardorum Theolindae maritus,quum sex regnasset annos,insidiis domesticorum apud Ticinum extinctus est venenato poculo. author Paulus Diaconus de rebus gestis Longobardorum.
Anthedon,urbs est Boeotiae de qua sic scripsit Homerus τ' ἐχαmiam. Elymon habet ex florente fertilique agro, vel ex Anthedone Neptuni prognato, habitata quondam Thracibus. de qua Pomponius Sc Strabo lib.9. Anthemis, insula est maris mediterranei, quae postea Imbrasus
vocata est,& Parthenia a fluuio,authore Strabone lib.io. Anthemus,urbs Syriae, apud Strabonem. Anthenusia,ciuitas Mesopotamiae,apud Strabonem lib. i6.
Anthia,urbs fuit propinqua Pylo,sub ditione Memnonis,ut scribit Homerus lib. Iliad. 9.Αnthiu,oppidum Thraciae,de quo sic Plinius inThraciae deseripti , Astice regio, inquit,oppidu habuit Anthiu,nue est Apollonia Antho,fuit Amulli Albanorum regis filia. Anthores, nome est viri proprium, de quo Virg. lib.AEneid.Io, Egregium Anthorem latus inter Ze ilia figit:
Anthybla,urbs AEgypti,ut scribit Herodotus.
Anticasus,mons Seleuciae,ut author est Strabo. Anticlea,fuit Vlyliis mare quae quum duceretur ad Laertae nuptias,ab Sisypho latrone Atali filio capitur Se adulteratur. Alii dicunt cum Laertae iam nupsisset,& ad oraculum iam pergeret consultura,captam a Sisypho latrone, de ut multi putat ex eo Ulyssem concepisse. Quod Aiax apud Ovidium is Metamorph. vitio vertit Vlyssi dum dixit, -3e sanguine cretus Sisyphio. Anticyra,vrbs Phocidis, Strabonia res enim urbes vicinas in ora Phocidis ponit, Crissam , Cirrham & Anticyram. Altera est Anticyra quam Stephanus ad suum Maliacu in Thessalia ponit. Haeee helleboro clara,quaquam adagium de utraque intelligitur, Nauiget Anticyras,de nomine vehementer insano.
Antigone, illustris foemina Laomedontis filia, Se Priami sorori quam ob superbia formae Iuno conuertit in ciconiam. Antigone item filia fuit OEdipi regis Thebanom, quae patri caeco de a Cre-Diuiligod by Gorale
48쪽
Haemon amator ad mortuae tumulu se interfecit. Propereius lib.a, Quid φ non Antigones tumulo Boeotius Haemon Mucius ipse suo corruit ense latus. Antigonus,rex Macedonum de quo multa apud plutarchum invita Pyrrhi. tigragus,mons Lyciae Gram oppositus,ut testatur Strabo. Antilochus, Nestoris ex Eurydice filius,interfectus in bello Troiano a Memnone Aurorae filio,vi tradit Homerus. Antimachus, Colophonius poeta Graecus. Is quu poema quoddam obscurum in auditorio recitaret, atque omnes praeter Platonem quod minime illud intelligerent,discessissent, Plato mihi sinquit pro omnibus. Nam & poetis hoc quidem concedi potest,oratoribus minimE: quum popularis sit illa facultas, illeque tantum
sit bonus orator, qui multitudini placet. Haec Cicero. De eode Plutarchus in Lysandro. Antimachos quoque alios duos Suidas ponit alterum AEgyptium patria Hieropolitanu, alterum poeta M licum cognomento Psecam. Fuit item praeter hos, etia alius An timachus Troianus, qui donis Alexandri, avesque corruptus, impedimento fuit quo minus Helena redderetur, quin pro concione Troianos hortatus est ne Menelaum dum legatus ad eos in urbe venisset cum Vlysse, redire ad suos sinerent, sed in urbe asseruaret, trucidarentque.Author Homerus lib. Iliad. ii. Antinous Bithynicus, admirandae pulchritudinis adolescens,laninta tamque elegati fuit forma,ut Adrianus princeps,sa quo adamabatur temptu ei apud Mantinea constituerit, ut scribit Pausanias.
Antiochia, est Syriae pars,ut author est Plinius in Syriae deseri ptione,& item Pomponius. Est item Antiochia oppidum Mygdoniae Asiae,ut author est Plin.lib. 6. cap. it. Est praeterea insula maris mediterranei Strongyle insulae proxima, de Plinio auctore. Antiochus, nomen fuit regum Syriae. ferὶ enim hoc nomine omnes vocati sunt, ut Antiochus Soter, Antiochus Deus, Anti
chus Magnus, Antiochus Eusebius, de quibus Appianus copiosius in Syriaco,& Trogus. Fuit praeter hos Antiochus Ascalonita, ex vetere Academia, dicendi peritissimus, Luculli praeceptor, de quo Plutarchus in Lucullo. Antiochus item Syracusanus historicus qui scripsit de Italia citatur saepe testis a Strabone &Dionysio.Prae ter hos Antiochus sophista, quem AEgae Cilicum tulere,doctissi ἀmus. de quo Philostratus. Antiopa, Nyctei regis filia,& uxor Lyci Thebanorum regis, a Dissiligod by Corale
49쪽
actore Lactantio. Haec, ut serui fabulae, propter formam a Ioue adamata est,ex quo Zethum,& Amphionem suscepit. Propertius, Tu licet Antiopae formam Nycteidos, & tu
Parthanam referas laudibus Hermionen.
Antipater, Iolai filius fuit e Paliura ciuitate Macedoniae, miles Philippi, deinde inter Alexandri duces, & regni successores, discipulus & ipse Aristotelis, vir praeter scientiam rei militaris, litera tissimus,ut tradit Suidas . De hoc Antipatro sic scribit Plutarchus, Antipater successor Alexandri in regno Macedoniae, post bellum
Atheniensibus illatum, legatis ad eum de pace venietibus, quorum princeps erat Xenocrates, respondit se in amicitia permansurum,s sibi Demosthenes,& Hyperides dederentum Si eius praesidium in Munichian, id est, Athenaru arcem recepissent:Si denique absum piam in eo bello pecuniam acceptaque damna resarcirent. Quibus illi conditionibus consenserunt. Antipater alius, Sidonius poeta nobilis, qui extempore innumerabiles pene versus faciebat, ut testantur Cicero & Quintilianus. Item Antipater Tyrius, philosophus Stoicus, & Catonis Vticensis praeceptor, ut author est Plutarchus in Catone. Alius item Tarsensis philosophus, ut idem author est. Fuit praeterea Antipater Herodis regis pater, Ascalo nita,vir maximus,& potentia praeditus,de quo Volaterranus in hi storia Ierosolymitana. Fuit & Antipater Hieropolitanus Sophi sta nobilis praeceptor liberoru Seueri principis, ius etia res gesta, scripsit,ac magister epitholarum fuit,ut est author Philostratus. Antiphates,fuit filius nothus Sarpedonis, ut est apud Virg. Ii.9. Et primum Antiphaten,is enim se primus aiebat Thebana de gente nothum Sarpedonis alti. Antiphon, Rhamnusius orator antiquus, Athenis simul & dux praecepta dicendi tradidit,teste Quintiliano, quo neminem melius Drauisse causam capitis quu seipse defenderet, locuples . est author Thucydides.Huius meminit Cicero in Bruto. Antiphonus, & item Antiphus Priami fuerunt filii ex Hecuba, ut scribit Homerus lib. Iliad. vltimo. Antiphus,filius Thessali,& nepos Herculis, qui cum fratre Phidippo dux triginta nauium cum aliis Graecis ad Troiam commigrauit,ut est apud Homerum lib. Iliad. a. Antipolis,Galliae Narbonensis urbs, Ptolemaeo,vulgo Ragni. Antipyrgus, Ptolemaeo urbs Marmaricae,Straboni Tetrapyrgia, vulgo Lucho. Antissa,oppidu in Lesbo insula : S ut enim in ea insuIa, oppida quinque, Antilla, Pyrrha, Eressos,Ciraua, Mitylene. Verba sui Poponii.
50쪽
Antisthenes, craticus philosephus,acutus magis quam erudi tus, praeceptor Diogenis,patientiam, & duritiam in Socratico sermone adamavit, ut scribit Cicero lib. ,de Oratore ad Quintii fra trem. Fuere item alii tres,V nus de schola Heracliti, Alius Ephesius,Tertius Rhodius,historicus,vi tradit Diogenes Laertius. Antiuestaeum promontorium Britanniae,quod etiam dicitur B lerium, apud Ptolemaeum. Diodoro Belerium, vulgo S. Burientin Cornubia seu Cornualla. Antium,oppidu vetus in Latio iuxta mare, cuius meminit Pt Iemaeus,nunc penitus dirutum. Erat ibi templum Eortunae, ut Horatius innuit .hodie Neptunium dicitur. . . 'Anubis, AEgyptioru deus. Quia canino capite pingitur,huc volunt esse Mercurium, quia nihil est cane sagacius. author Seruius enarrans illud Virgilii, nigeniimque deum monstra,& latrator Anubis. Anulus, fluvius Mauritaniae,apud Plinium. Anxur, Volscorum lingua oppidi nomen,quod hodie Tarracina appellatur,ut placet Plinio. Mysis,AEgypti rex,ut scribit Herodotus lib.r. Anytus,vir Atheniensis, cratis inimicus de quo Plutarchus in
Α Ο Aon, ut dicit Lactantius, fuit Neptuni filius,& ab eo dictam affirmat Aoniam,quae quidem. pars est Boeotiae. Addit Perottus A nem filium reliquisse Dymantem,qui patri in imperio successit. Aonia, pars montana Boeotiae. Nam Aones, erat populus vetustus in Boeotia, i quibus Aones mores dicti sunt,in quibus est fons Aganippe,qui dicitur Aonius fons. Item Aonides vocatur Musae quibus ille sons dicatus est. Unde Iuuenalis, -cupidus sylliarum aptusque bibendis Fontibus Aonidum. Aonius, id est, eotius,ut placet Seruio apud Virgilium, Aonio rediens deducam vertice musas. Aornos,urbs in Epiro, ut est apud Ptolemaeum. A PApaei,populi in AEthiopia sub AEgypto, ut tradit Ptolemaeus. Apamea,ciuitas Parthorum, Ptolemaeo. Est item ciuitas Ponti, pud eundem. Est praeterea insula,teste Plinio,a Tigride circunfula,cui Antiochus id nomen a suae matris nomine imposuit. Apamia, urbs minoris Asiae, prius dicta Celene,quam Nicanor
