Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

A EI consilio victor,mandato S imi nemor, non amoto vela nigro Tedibat. AEgaeus excelsa turri prospectans nigru vel in Theseum mortuu arbitratus, ex turri se deiecit in mare, quod ab ipso vocatu est AEgaeum.& mortuus, ab Atheniensibus liberatis, de Neptuni fili us,& marinus deus in solatium Thesei cosecratus est. Ex Bocatio,& Seruio. AEgiale, Diomedis uxor, quam cum cognouisset cum Cyllabaro Stheneli filio cocubuisse, verecundia ductus,domum noluit reuerti, ut scribit Seruius. Est de AEgiale,una de tribus Gratiis, de quibus 8e earum etymologia,vide Perottum in dictione GRATIA.

AEgialeus, Apis frater, primi Iouis filius, De quibus scribit Eusebius

AEgialia, insula est adiacens AEtoliae regioni, ut scribit Plinius

cap. ia .lib. . Α alios, eademque Peloponesus siue Achaia,Pliniora .s. lib. q. AEgilodes, sinus Laconiae, apud Plinium cap.s.lib.q.

AEgides, i producta,dicitur Theseus filius AEgei. AEgina, filia Asopi regis Boeotiae, cum qua Iupiter in specie

ignis congressus est, de ex ea genuit AEacum Sc Rhadamanthum. Est etiam insula in qua regnauit AEacus,quae prius AEnopia dic batur, ut ait Ouidius, AEacus A inam genitricis nomine dixit. Est item AEgina, urbs Peloponnesi,apud Homerum. ΑEglon, urbs inter AEtolos 3c Peloponnesiacos, authore Pomponio.

AEgineta Giue AEginenses, populi incolae Auinae insulae, quae patria fuit Pauli medici. Aratra,vrbs inter AEtolos & peloponnesiacos. A uthor Pomponius libro E. AEgis linquit Seruius)propriὶ munimentu est corporis aereum, habes in medio Gorgonis caput: quod munimetu si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur: si in pectore hominis, sicut in antiquis imperatorii statuis videm', lorica dicitur. Hactenus ille. Virgilius, AEgidaque horriferam turbatae Palladis arma Certatim squammis serpentum,aurisque polibant. AEgisthus, filius Thyestis ex Polepeia filia.Cum enim Thyestes vitiasset AElopen uxorem fratris sui Atrei, Atreus filios fratris sui occidit, de illi comedendos apposuit. Thyestes vero ex oraculo didicit, fore ut ex filia sua gigneret filium, qui vindicaret hoc nefas. Igitur AEgisthus cum adoleuisset, occidit Atreum deinde eius filia Agamemnonem adiuuante Clytemnestra uxore. Ipse AEgisth' ab Oreste filio Agamemnonis peremptus est. Diuitigod by Corale

22쪽

alimonia,quod a capra puer fuerit nutritus in Creta insula.

AEgiraesia,teste Herodoto libro primo historiae, urbs fuit MisIiae Asiae. AEgle nympha filia Solis ex Neaera,cuius meminit virgilius AEgon,pastoris nomen apud Virgilium. AEgos,suuius Chersonesi Thraciae apud Strabonem Atheniensium naufragio nobilis.

AEgyptus, ut inquit Pomponius Mela lib.i. Asiae prima pars

in duas diuiditur partes . Delta, ex forma literae, quae Ptolemaeo, itemque Plinio AEgyptus inferior vocatur. Altera,quae secunda Nilum contermina AEthiopiae meridiem versus usque ad Syene procedit: Thebais appellata. De AEgypti antiquitate, ac disciplina sacerdotum quos prophetas vocant innumerabilia pene ab auth ribus comemorantur. Huc Daedalus, Melampus, Pythagoras, Η merus,Solon, Musaeus, plato, Democritus, Apollonius, Tyaneus. compluresque alii eruditionis causa profecti,dogmata in sua quitaque patriam retulere. Primi siquidem omnium AEgyptii immortalem esse animam dixere, eamque de corpore in corpus vagari, ut est author Diodorus.

AElianus, sophista Romanus a Philostrato maxime laudatur, quod Romanus homo tam probe atticissa uerat, tamque eleganter peregrinam vocem retinuerit. Seripsit de animalibus,de varia hiastoria, de re militari, quae omnia ad nos peruenerunt. Fuit auditor pausaniae sub Adriano principe. Aelio,per tres syllabas, una ex Harpyis. AEminius,fluuius Hispaniae in Lusitania. AEminium,Hispaniae oppidum apud Ptolemaeum. AEmonia,regio Graeciae,alio nomine Thessalia.Est Se AE monia oppidum Norici apud Plinium cap. 2 lib.q. AEmus, est mons Thraciae, vel inter Thraciam ac Thessaliam Straboni lib.7. AEnaria, insula est in Puteolano sinu, quae nomen assumpsit astatione nauium AEneae,ut scribit Plinius h b. 3.naturalis historiae. AEnea, teste Herodoto, Iib.7,urbs in regione Cressa contermina Mygdoniae. Hanc dicit Liuius esse propinquam Thessalonicae, &ab AEnea Troiano olim condita. Et subdit, Proficiscuntur a Thessalonica AEneam ad statutum sacrificium, quod AEneae conditori,

cum magna ceremonia quotannis faciunt. Haec Liuius.

AEneas,nobilis Troianus Anchisae S Veneris filius. Post excidiu Troianu, post longos errores in Italiam venit, ut scribit Virgilius.

23쪽

AEnos, oppidum Thraciae liberum cum polydori tumulo, Cy- conu quondam regio. Verba sunt Plinii cap. H. lib. .Straboni Pol-tiobria dicitur. AEolia, regio septem insularum inter Italiam Sc Siciliam, quae& vulciniae dicuntur: scilicet Lipara, Hiera, Strongyle, Didyme. Ericu sa,Phoenicula, Prochyta. plI. lib. s. cap.9. Atalides, epitheton Vlyssis apud Virgilium,quia ubique talis inducitur. Nam Anticliae filius est quae ante Laertae nuptias clam cum Sisypho AEoli filio concubuit,unde Vlysses natus est. Hoc ei apud Ovidium, Aiaxetia obiicit, Quid sanguine cretus Sisyphio. AEolis vel AEolia, est regio Graecorum in Asia inter Ioniam &Troadem sita. Hinc dicitur ΑEolica lingua una Graecorum. AEolus, filius Iouis ex Acesta filia Hippotae Troiani, a quo dicitur Hippotades. Ouidius, A Eolon Hippotaden cohibentem carcere ventos. Hic regnauit in AEOlia & inuenit ratione ventorum. Proinde ventorum rex & ventus dicitur a poetis.Diodorus. Auitus, Arcas fuit genere. heros nobilis inter Graecos qui ad Troiam profecti sunt. Cuius meminit Homerus lib. Iliad.2. AEropis, o producta,fuit uxor Atrei in Thyeste adulterio corrupta.Ouidius, Si non AEropen frater sceleratus amasset. AErosam,appellauerut antiqui insulam Cyprum, quod in ea plurimum aeris nascatur. author Sextus Pompeius. AElacus, fluuius Troianus ad Idam molem. Item filius Priami:

qui cum in sylva sequeretur Eripen puellam,& illa fugiens fuisset

a serpente occisa, ipse doloris,& amoris impatietia,cum de scopulose proiecisset in mare, a Tethyde mutatus est in auem Mergum, ut author est Ouidius lib. II. Metamorph. ΑEsageus montis nomen, apud Homerum. AEsapus, teste Homero lib. thad.6, filius fuit Bucolionis maximi filiorum Laomedontis. AEsarius,fluuius ponitur Theocrito, quem in Sicilia quidam illius expositores esse affirmant .Alii vero in Calabria apud Crotone. Huius meminit Ouidius lib. I s. Metam. AEschines,Atheniensis orator, Demosthenis aemulus:cuius orationes tres extant & aliquot epistolae. AEschines multi narrantur Diogeni. Primus, Philolophus Socratis discipulus Δecudus, qui a tem oratoriam scripsit. Tertius,hic orator. Quartus, Mitylenaeus, quem flagellum oratorum vocabant. Quintus, Neapolitanus philosophus Academicus Melandi Rhodii discipulus. AEschron, Mitylenaeus versificator, inter Alexadri Macedonis comites expeditionis,Atistotelis familiaris, mammeque ei dilectus, Disiligod by Cooste

24쪽

ut tradit Menander Alexandrinus in libro de discipulis Aristotelis.

AEschylus,tragicus Atheniensis .hic primus, teste Horati gra uitate pertinarum dc coloris distinctione usus est. AEsemia,Ptolemaeo,Samnitum urbs in Italia,hodie Esemia. AEson, Cretei filius frater Peliae regis Thessaliae,& pater Iasonis, qui ab eo vocatur ΑΕ nides. AEsonem vero Medea Iasonis rogatu e sene iuuenem fecit suis veneficiis. ΑEsopus philosophus, Phryx genere, conditione semus, tempore Croesi Lydorum regis, cui fabulas suas dicauit. Item aliusAEsopus anagnostes Mithridatis eruditissimus, scripsit de laudi

bus Mithridatis,& de Helena, ut author est Suidas. Praeterea AE-sopus tragoedus amicitia iunctus taceroni, saepe cum eo ad videndum in curia pronuntiantem Hortensium profectus est, teste Ualerio: in maximas opes ex histrionica peruenit,ades, ut sestertium

ceties ei patina steterit: filiu reliquerit ades, diuitem, simul de pro digum, ut is uniones aceto liquefactos coenis adponeret, ut scribit Plinius. Est item fluuius qui Zeliam praeterlabitur eode authore. AEseulapius Apollinis &Coronidis filius,medicinae deus habitus, de a Iove fulmine occisus quod Hippolytum arte medica reduxisset ad vitam. Colebatur hic primum Epidauri, unde vocatur Epidauriusin colebatur in specie serpetis. Nam Romanis in Epidaurum profectis tempore pestilentiae,ut AEsculapium Romam potatarent,serpens gradis nauem ingressus est, quem illi deum AEseulapium esse rati, secum duxerunt. Vide Plinium libia ,& Ouidium

lib. Metamorph. S.

AEsis,fluuius Vmbriae in Italia,& AEsium oppidum ab ipso flumine dictum,ut author est Plinius,vulgo Scies. AEsisium, urbs Umbrorum, Ptolemaeo: hodie Assisia.

AEstraeum, oppidum Macedoniae: & AEstraei populi sunt eius

urbis incolae,teste Ptolemaeo.

ΑEsymnus,unus E principibus Graecoru ab Hectore interfectus, teste Homero lib. Iliad.H. ΑMyrmus,urbs Thraciae,reste Homero lib. Iliad.8. AEta, Colchorum rex, Medeae de Absyrti pater. AEthalia, insula adiacens Italiae in mari Ligustico, author est plinius. AEthiopia, pars Africae,torridae Zonae subiecta inter Arabiam &AEgyptum. Sic aute dicta est ab AEthiope Vulcani filio, ut author est Plinius. AEthiope, insula est maris Oceani, Macaria ante appellata, ut tradit Plinius . . . b. i.

25쪽

A EA FAEthiops, Vulcani filius: a quo cum omnis gens eius region lequae postea AEthiopia dicta est, appellaretur AEtheria, & deinde Atlantia,postremo ab isto AEthiope,AEthiopia nuncupata est,non paruum quidem argumentum, eum potentissimum fuisse hominem .author Plinius cap.36. lib.6. AEthlius, Iovis filius,& pater Endymionis, ut tradit Hesiodus.

AEthon,unus ex equis Solis:sunt enim quatuo primus Pyrois. secundus, Eous. tertius,AEthon. quartus, legon. Alii aliis etiam

nominibus appellant,ut scribit Bocati' lib. . Est & AEthon nomeequi Pallantis,apud Virgiliu li. u.AEnei. in funebri popa Pallantis. Post bellator equus, positis insignibus AEthon It lachrymans guttisque humectat grandius ora. AEthra AEgaei uxor, mater Thesei, ut scripsimus in dimone AE G AE V s. Dicitur etiam AEthra teste Seruioὶ splendor aetheris. Virgilius lib. AEneid.3,

Nam neque erant astrorum ignes,nec lucidus aethra Syderea polus,obscuro sed nubila caelo, Et Iunam in nimbo nox intempesta tenebat. AElna,mons Siciliae,prius Inesia appellatus,vi tradit Volaterranus, perpetuo igni terribilis, & quandoque globos igneos Iongius emittens. Inde AEtneus. AEma, hodie Bolcar vulgo dicitur. AEtolia est regis Graeciae inter Acarnaniam & Phocide. authoistes Plinius de Strabo.

AEtolus .ut scribit Plinius cap.sό. lib. , Martis fuit filius. Homeri autem enarrator, de AEtolo sic tradit, AEtolus linquit filius Endymionis fuit:qui caede per imprudentiam in patria perpetrata, fugit in eam regionem,quae postea ab ipso AEtolia dicta est,ibique genuit filium Pleuronem, a quo urbs AEtoliae dicta. Huius autem duo filii fueru*Cures,& Calydon, a quibus rursus aliis urbibus nomina data sunt. A FAfranius,poeta comicus,teste Cicerone in Bruto,homo perac tus in fabulis & disertus,quod in togatis excellit,inquit Quintilianus, Vtinamque non inquinasset argumeta puerorum foedis amo ribus,mores suos fassus. Horatius huius meminit, Dicitur Afrani toga conuenisse Menandro. Ausonius quoque, Qui toga facundi scenis agitauit Afrani. L. Afranius alter dux Pompeianus notissimus. Africa, tertia pars orbis, freto Herculeo, ac Nilo caeteris orbis

partibus diducitur: Labya & Hesperia a Graecis appellata. hanc ab initio,ut ait Sallustius, habitaverut Getaei & Libyes asperi ineul-Diuili od by Cooste

26쪽

cori is .Haec Volaterranus.

Africus est ventus ab Aselea flans inter Austrum, Se Zephyrum, cuius meminit Horatius in odis, Luctantem Icariis fluctibus Α-fricum &c. A GAgamede oppidum Lesbi insulae, Plinio. Agamemnon, filius Atrei rex Mycenaria,& Dater Menelai, quia Tmiano bello reuersiis,a Clytemnestra uxore,& AEgistho adultero fuit occisus. Agammantes, populi circa Maeotim,Plinio. Aganippe,fons in Boeotia Apollini & Musis sacer. huius meminit Plinius Agapenor, ut scribit Homerus lib. Iliados a,fuit praesectus classis

Agamemnonis.

Agapius Alexadrinus,educatus in eloquentiae studiis,in medicinam Commentarios edidit:Byzantii ludum aperuit,magna doctrinae fama ingeniique solertia. Fuit item Atheniensis alter philosophus, post Proclum Marini Neapolitani discipulus. author viriusque Suidas. Agapitus, apud Praeneste puer XIII annorum sub Aureliano principe martyrium passus est. Agareni, populi sunt Arabiae,in quos pmsectus Traianus Caesar cu exercitu, eorum oppidum Agaram moenibus nudavit, eos tamen nunquam potuit acie superare,tempestate caeli tanquam diis uinitus diremptos.Author Dion . ,

Agasides, fuit Lacedaemoniorum rex, ut ostendit Plutarchus indictis Laconicis. Mastheneus, fuit teste Homem lib. Iliad.a, pater formosi Polyxeni, qui nauibus suae gentis praefuit in expeditione Troiana. Agast hus, Paeonis fuit filius,& heros inter primos Troian in bellatores, sed a Diomede vulneratus in coxa,mortem obiit, ut seribit Homerus lib. Iliad. Ir. Agatharchides,historicus Samius, de quo Plutarchus in histo ria Persica. Agathias cognometo Scholasticus,Smyrnaeus patria, scripsi post Procopium res gestas Iustiniani principis,eiusque ducum Belisarii& Narsetis, tum in Italia quoque de Africa, ac apud Byzantium res gestas quorum tempore ipse fuit. Composuit 3c quae vocantur Daphnica,opus elegatissimum: coegitque in volumen diuersa epigrammata Graeca nobili im poetarum. Haec Suida s. Dissiligod by Corale

27쪽

Agatha, Plinio oppidum prouinciae Narbonensis. Est Ac virgini,

martyris nomen.

Agathimum,oppidum Sicili ae,eodem Plinio authore. Agatho philosophus Pythagoricus frequens antithetis: adhibi

tus quodam couiuio ab Archelao rege, cuius erat familiarissimus, interrogatusque ab eo cit iam esset annorum L X X X, si robur adhuc ullum seruaret. San inquit: nam non solum ver, sed autunus

solet bona & prosperitate adferre.Author AElianus de varia hist

Matho, alter Athenis vir monstrosae fortitudinis, simul & magnitudinis, tepore Adriani principis,& Herodis Attici, de quo Philostratus in vita ipsius Herodis ait,Adolesces quum esset, in prima lanugine similis ingenti Gallis,magnitudine octo pedum,vasta coma,hirsutis oculis,ac iunctis, ut unus videretur, laeta facie, naso aquilino, dcc.de quo Volaterranus lib. I 3. Fuit& Agathon Priami filius,ut docet Homerus Iliados lib.vltimo. Agathocles,tyrannus Syracusanus simili genere natus,vtpote figuli filius,qui per multa scelera inuasit tyrannidem,multaque Seiast bella cum Carthaginesibus,varia fortuna, de quo Iustinus ii .ra. Agathopolis,Ptolemaeo,urbs Galliae Narbonensis,mons pessulanus, vulgo Monipessier. Agathyrsi, populus Scythicus caeruleo capillo, cuius meminit plinius. Agaue, filia Cadmi, & uxor Echionis, quae inter Bacchanalia fi- lium suum Penthea regem Thebanorum necauit. Horatius,Quid caput abscissum demens cum portat Agaue Agauni,populli sunt Septentrionales,quos Homerus circa initiulib. 13. Iliados,dixit gentem innocentissimam, ut quae sine ullis diui liis equino victitat lacte. Agauus unus e Priami filiis, apud Homerum lib. Iliad. vltimo. Medicum,Ptolemaeo:alias Agendicum,urbs Galliae,vulgo Sens. Agenor,rex Phoenicum,Beli regis filius. Huius meminit Uirgi lius lib. AEneid. I, Punica regna vides, Tyrios,& Agenoris urbe. Fuit & Agenor .Antenoris filius,ut scribit Homerus lib. Iliad. u. Agerochus .filius fuit Nelei, ex Chlori uxore, ut est apud Hom rum Ilib. ii .lliad.

Agesias, Syracusanus Olympionica Sostrati filius. Agesias alter Cyrenaicus philosophus Platonicus, prohibitus a Ptolemaeo in

scholis docere,aut legere,quoniam immortalitatem animae suade do multos ad mortem compelleret, ut Cleombroto Ambraciotae accidit.Cicero in Tusculanis.

28쪽

Agesidamus,Locrensis Epizephyrius nobilis Olympionices, in

quem pugilatu vincentem Pindarus hymnum cecinit. Agesilaus,dux Lacedaemonioru clarissimus,cuius res gestas scripserunt Xenophon & Plutarchus.

Agilla linquit Seruiusὶ ciuitas est Tusciae, a conditore appellata, i ex iustitia Romana aliud est inditum n me. Nam cum Romani euntes per Tusciam,interrogates Milli nos quae diceretur ciuitas,illi utpote Graeci,quid audirent ignorantes, & optimu ducentes si prius eos salutarent,dixerunt, quam salutationem, Romani nomen ciuitatis esse putauerunt, & detracta aspiratione eam Cere nominauerunt,ut scribit Iginus in urbibus Italicis. Hactenus

Seruius.

Aginnum,urbs Galliat Ptolemaeo: vulgo Angoleμε. Agis, rex Lacedaemoniorum, cum Atheniensibus cruentissima bella gessit:tande a suis ciuibus occisus est in carcere, eo quod Lycurgi leges reducere,& bona publicare vellet.Author Plutarchus. Aglaia,est una Gratiarum,quae interpretatur claritudo. Aglaonice, Hegemonis filia,perita astrologiae, &eclipsis Lunae. quando futurae essent praeuidens, iactitabat se illam caelo deducere: quae ob id postea in magnas calamitates incidit, aded ut in prouerbium abierit, estis αλ Imrit,id est luna detrahit. Vide Erasmuin prouerbiis.

Aglaophron, pictor nobilissimus, cuius meminit plinius. Aglauros, filia Eri ei regis Athenarum antiquissimi, a Mer curio in saxum mutata,de qua Ouidius lib.2. Metamorph. Agoracritus Parius,statuarius,Phidiae discipulus, de quo plura apud Volaterranum.

Agragas, oppidum Siciliae,ptolemaeo,Straboni, Plinio,quod de Agrigentum dicitur: unde Empedocles philosophus,& Phalaris tyrannorum saeuissimus, Originem duxerunt. Scribitur a nonnullis Acragas .vulgo Gergenti.

Agriophagi,populi AEthiopum versus Occidens,qui teste Solino solum pantherarum,& leonum camibus vescuntur.

Agrippa Menenius, cognomine Lanatus, dux a Romanis electus aduersus Sabinos: de cis triumphauit.Et cum plebs a patribus secessisset in Aventinum,qubd tributum & militiam toleraret, nec reuocari posset, Agrippa apud eam verba faciens, inquit, Humani artus cum ventrem otiosum viderent, ab illo discordarunt,de suum illi ministeri u negauerunt.Cum eo pacto & ipsi quoque deficerent, intellexeriit ventrem cibos acceptos per omnia membra diuideret de cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus & populus quasi unuDiuili od by Cooste

29쪽

corpus discordia pereul, concordia valent. Plura de hoc Volaterraianus sequutus authore Caecilium. Fuit & Agrippa filius Aristobuli Magni Herodis filii a Tiberio Caesare coniectus in vincula, sed a Caio Caesare rex Iudaeae factus. Fuit item alius Agrippa inter proceres Augusti victoria nauali, contra Sextum Pompeiu insignis &gener Augusti. Fuit item Agrippa cognometo Castoris, vir in primis doctus aeontra x X II I I Basilidis haeretici volumina,quae co-tra euagellii ille scripserat, acerrimὶ disseruit.author Hieronymus.

Agrippina,filia fuit Agrippae, eius qui fuit E proceribus Augusti Ze eiusde gener. Alia fuit mater Neronis,quae post viri mortem Claudio Caesari nupsit,& filio suo imperiti obtinuit,ad sua & totius urbis pemiciem .Est item Agrippina,insignis urbs Germaniae inferioris metropolis,& colonia olim Romanorum. Pomponius.

Agrius, Parthaonis, Martis filii filius, teste Homero, cuius nih it

praeter nudu nomen ad nos peruenit, ut notat Io. ratius. Fuit Seutius Vlyssis ex Circe fili ut author est Hesiodus in Theogonia. Agron, primus qui inter Heraclidas Sardis regnauit, ut scribit Herodotus lib.I. Aguntum,oppidum Siciliae, Ptolemaeo. Agyrtes,patrem interfecisse,scribitur Ouidio lib. Metamorph. s. Et caeso genitore infamis Agyrtes.

Aiax,Telamonis filius ex Hesione filia Laomedontis fortissimus Graecoru post Achillem. Sed Achille occiso, cum illius arma peteret Aiax,& Vlysses eloquetia sua illa a iudicibus accepisset: Aiax prae ira insanies pecora occidit,credens Vlyssem cu sociis occidere, deinde seipsum occidit: de cuius cruore, ut ait Ovidi', flos hyacinthus creuit.Alter eode tepore fuit Aiax Oiles filius rex Locrensium velox pedi ,& peritus hastae vibradae .Hic capta Troia Cassandra virginem, Se vate,in teplo Palladis violavit: qua ob caussam domu repetens fulmine a Pallade exustus est in mari cum sua naui,ut testatur Virgilius lib.primo AEneid. 3c Ouidius in Ibin. Aiacis tumulus,oppidum Troadis Plinio. Aidoneus,Pluto appellatus est,& tepore Lyncei regis Argivorti, atque Ericthaei regis Atheniensium regnauit, ut scribit Eusebius. A LAlaba ciuitas est Hispaniae citerioris, Plinio de Ptolemaeo. Alabanda, ciuitas est celeberrima in Caria, authore Plinio, 3e

Ptolemaeo.

Alabandici populi ab Alabanda Cariae dicti,Plinio. Alabanses,populi Hispaniae couentus Carthaginensis, sic ab Na- Dissiligo: by Corale

30쪽

ba citerioris Hispaniae urbe dicti .author Plinius. Alabastrum,mons AEgypti,Plinio. Est item Alabastrum, eodeuhorrigenus marmoris pellucidi,& colorum varietate distincti. Alabastrus,suuius AEolidis regionis, Plinio. Alabys,fluuius h praecipuis Siciliae. author Plinius. Alalia,urbs insulae Cyrni,ut scribit Herodotus lib.histor. r. Alani,populus Scythicus prope Istrum. Ptolemaeus. Quoru meminit Lucanus, Et sequerer duros aeterni Martis Alanos. Alante, urbs est Arcadiae,quam Theopompus in historia Philippica, Alantrum appellauit.author Volaterranus. Alapeni,populi sunt in Arabia Foetici,authore Ptolemaeo. Alasto Plutonis equom vn', quom nomina Claudiano ponuturli.i. de rapi Proserpinae his versibi ubi & quartu addidit Orphneu, Orphneus crudele micans, AEthonque sagitta Ocyor,& Stygii crudelis gloria Nycteus Armenti, Ditisque nota signatus Alastor, Stabant ante tares vincti,saevumque fremebant, Crastina venturae spectantes gaudia praedae. . Nata ciuitas est in Arabia Foetici. Et item in Arabia deserta auctore Ptolemaeo li .s.cap. I9. Αlata castra,Ptolemaeo, alio nomine Castrum puellarum, vulgo Edenburg, Scottae regia. Alauna,oppidum est Britanniae insulae,apud Ptolemaeum. Alauni, fluuii duo esusdem nominis in Britannia insula, eodem

authore.

Alaunii,populi sunt Scythiae regionis, Ptolemaeo teste. Alba,fuit urbs in Latio condita ab Ascanio, filio AEneae,qua Tullus Hostilius rex Romanus euertit. Est item Alba cognomine P peia in Gallia Togata, i qua fit Albensis. Nam a priore Alba,fit Albanus. utriusque author Seruius. Fuit item Alba Marsorum. Albana,oppidum in Arabia poetici,Ptolemaeo. Albanus, est Macedoniae ciuitas.vnde Albani populi sunt in ea iadem Macedonia, eode Ptolemaeo authore. Item Italiae mons,Strais boni. Albania, est regio orientalis inter Colchon & Armeniam. ΑΙ-tera nunc vocatur Albania,inter Illyricum Se Macedoniam,in qua est urbs Dyrrachium. Albi montes, Cretae insulae Iocus est ubi no pluit, authore Plinio. Albigaunum,Ptolemaeo, Liguriae urbs,hodie Albinga .vulgb Itali, Arberea.L.Albini duo, Numii filii inter oratores reseruntur a Cicerone, qui extare amboru orationes dicit:ex essque Luctu simplice de an

SEARCH

MENU NAVIGATION